Page images
PDF
EPUB

criminationibus se defendere necesse haberet. Quod quidem quemadmodum fecerit, quam Mæcenatis gratia non sit usus ad colligendas opes, ad captandos honores, quanti tranquillitatem animi et otium vitæ præ divitiis et honoribus habuerit, quo denique candore animi et sinceritate amoris amicum semper prosecutus sit, hæc omnia tu ipse videas velim ex his potissimum locis: Sat. I. 6, 92 sqq. I. 9, 43 sqq. II. 6, 41 sqq. Epist. I. 7, 34 sqq. Epod. 1, 5. Carm. IV. 11, 18 sq. II. 17. Verum enim vero qui si voluisset magnas etiam opes et a Mæcenate et postea ab Augusto quoque accipere potuisset, quam parvo eum munere contentum et beatum vides! Is enim curas et molestias Urbis perosus, naturæ ejusque amœnitatum amantissimus (Epist. II. 2, 77.) rusticam vitam et solitudinem splendori et ambitioni urbanæ in annos magis præferens quid aliud ab opulentissimo amico accepit, nisi unam parvulamque villam, omnia vota satis superque explentem? Villæ autem tabulam ab ipso pictam habemus Epist. I. 16, 5 sqq. Sita erat in Sabinis haud procul Tibure Aquilonem versus; additus ager conjunctus erat ex quinque agricolarum Sabinorum agris, qui proscriptione et distributione agraria bello civili ad Macenatem pervenerant, et satis magnus, ut præter villicum octo ibi servos Horatius haberet. Vicina

erant Varia oppidum, Mandela pagus, Vacunæ antiquæ Sabinorum deæ fanum; propinqui montes Lucretilis et Ustica; vallis irrigabatur Digentia rivo, tota regio silvis et saxis egregie erat variata, Sed hæc de villa. Redeamus ad Horatium, cui Mæcenatis familiaritas Augusti etiam favorem conciliavit; quem quidem multi etiam nunc in criminationem ei verterunt. Nam profecto, inquit, quæ tandem ea fuit hominis constantia, qui quem juvenis odisset, contra quem cum Bruto armatus stetisset, eundem vir factus coleret et divino prope honore veneraretur? Et tamen nihil in hac re inest neque

proditionis neque assentationis. Etenim semper Horatius sibi fuit constans; vero et sincero patriæ amore adolescens Brutum secutus est, eodem vir Augustum admiratus. Nam quum Cæsare interfecto Athenis philosophiæ deditus cum prisca libertate priscam etiam morum integritatem, in qua summam rei publicæ salutem positam esse cerneret, restitutum iri calido animo speraret, deinde Brutum videret hominem integerrimum unoque et vero patriæ amore ardentem, tum ne ipse quidem studium quo has Fartes amplectebatur simulavit. At vero ea exspectatione quantopere quum ab hac parte nihil prope nisi privati commodi aucupium regnare intellexisset, deceptus sit supra jam dictum est. Quid ergo!

Bruto voluntaria morte oppresso libertatem populo Romano servari ea jam ætate non posse, bellis civilibus nihil esse perniciosius, fato ipso dominum imperio parari, nemini tum non fuit clarum, nisi qui nimia animi atrocitate ductus diis ipsis posse repugnari confideret. Sed non multi fuerunt Catones. Et bene quidem. Otium et pacem quam maxime petenda esse cum optimis quibusque Horatius existimavit. Inde primo jam post cladem Philippensem anno (713), quum bellum Perusinum immineret, conqueritur Epod. 16:

Altera jam teritur bellis civilibus ætas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit.

et tertio anno post Epod. 7, 1:

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

deinde v. 9 sqq.:

Sed ut secundum vota Parthorum sua

Urbs hæc periret dextera.

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus
Unquam nisi in dispar feris.

Furorne cæcus an rapit vis acrior?

An culpa?

Hæc igitur jam tunc; Octavianum autem res in Italia tenentem quis non perspexit multo præstantiorem esse Antonio, qui Cleopatra et luxuriæ

illecebris captus, quidquid Romano nomine dignum videbatur, amisit, abjecit, perdidit. Qui si victor ex instanti et inevitabili certamine prodiret, quid factum esset de Roma urbe, de toto imperio, de disciplina Romana? Quid quod Cleopatra et spadones, mollities et omnis Asiaticorum regnorum pestis Italiam et Urbem irruissent? Quid igitur mirum, quod Horatius sensim Octavianum unum haberet, qui honorem et dignitatem Romanam tutari et ab extrema pernicie servare et vellet et posset? Hanc spem expressam habemus Epod. 13, 7 sqq.:

Cetera mitte loqui: deus hæc fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achæmenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus,

et Carm. I. 9, 9 sqq.:

Permitte divis cetera, qui simul
Stravere ventos æquore fervido

Depræliantes, nec etc.

Quid sit futurum cras, fuge quærere.

Quod quum ita esset, tamen in Octaviani se amicitiam insinuare nihil studuit; immo vero quum jam familiaris esset Mæcenati atque huic, quo in eum animo esset, aperte ostenderet, ab Octaviani laudibus tantopere abstinuit, ut quotiescunque opportuna occasio ejus prædicandi præberetur, eam omittere

mallet quam assentari videri. In cujus rei testi. 2

66

monium duo affero carmina, alterum ante pugnain Actiacam scriptum, alterum post pugnam, Epod. 1 et Carm. I. 37, in quibus si voluisset adulari, quid prohibuit quominus idem faceret, quod Virgilium fecisse videmus? Quid quod postea, quum inter omnes potentissimus esset Octavianus, ad cujus arbitrium et nutum omnes se fingerent et accommodarent, ejus consuetudinem non solum non quæsivit sed etiam recusavit? Nam sic legimus in Vita Suetoniana: Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: 'Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum ; nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam et nos in epistolis scribendis adjuvabit."" Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolæ, e quibus argumenti gratia pauca subjeci: "Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset" Et rursus: "Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque

« PreviousContinue »