Page images
PDF
EPUB

Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,180
Argentum, vestes Gætulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Præferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturæ Deus humanæ, mortalis in unum-
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 190
Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores,

Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 200
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis ætatem ducimus austris;
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi; quid, cetera jam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Čaret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

206 fuge. Rite caret

210

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti : Tempus abire tibi est, ne potum largis æquo Rideat et pulset lasciva decentius ætas.

Q. HORATII FLACCI

DE ARTE POETICA

LIBER.

AD PISONES.

10

HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis amici?
Credite, Pisones, isti tabulæ fore librum
Persimilem, cujus velut ægri somnia vanæ
Fingentur species; ut nec pes nec caput uni
Reddatur formæ. "Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas."
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus; quum lucus et ara Dianæ
Et properantis aquæ per amonos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare quid hoc, si fractis enatat exspes 20
Navibus, ære dato qui pingitur? Amphora cœpit
Institui; currente rota cur urceus exit?

[blocks in formation]

Denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti: brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem levia nervi

30

Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellæ;
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpæ fuga, si caret arte.
Æmilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet et molles imitabitur ære capillos ;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam
Viribus et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, 40
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis hæc virtus erit et Venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat nunc debentia dici,

Pleraque differat et præsens in tempus omittat;
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum.

Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Græco fonte cadent, parce detorta. Quid autem
Cæcilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit

26 lenia

32 imus

42 haud ego

52 factaque

60

Signatum præsente nota producere nomen.
Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt; ita verborum vetus interit ætas,
Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque; sive receptus
Terra Neptunus classes aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quæ jam cecidere, cadentque 70
Quæ nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Res gestæ regumque ducumque et tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
Versibus impariter junctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, 80
Alternis aptum sermonibus et populares
Vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque Deorum,
Et pugilem victorem et equum certamine primum
Et juvenum curas et libera vina referre.
Descriptas servare vices operumque colores
Cur ego si nequeo ignoroque poëta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult;
Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem comœdia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;

[blocks in formation]

90

« PreviousContinue »