Page images
PDF
EPUB

populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie, quam haec scripsi, 1 senatus auctoritas gravissima intercessit; cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta: eam ad te missam esse arbitror. De ceteris rebus, quicquid erit 5 actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

SCR. ROMAE MENSE FEBRUARIO A. U. c. 698.

(1) Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus. negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet con- 10 solatur' spes, quod 2 valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum. (2) Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in 15 rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu Sed praesta te eum,

quidem umquam timenda duxisti.

5

qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cogni- 20 tus: inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta; non fallam opinionem tuam.

1 senatus auctoritas. An act binding, but less highly esteemed than senatus consultum; because some of the elements of complete unanimity required in the latter, were frequently wanting in the former.

2 valde suspicor, I am strongly of the opinion.

3 duxisti, considered.

4 teneris agrees with unguiculis.

5 unguiculis, finger nails.

M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CUR.

SCR. LAODICEAE MENSE FEBRUARIO A. U. c. 704.

(1) M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor 1mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam, tum propter singularem modestiam: eius negotium sic velim suscipias, 5 ut si esset res mea. Novi ego vos magnos 2patronos : hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem: omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet. Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in 10 primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.

CICERO APPIO IMP. S. D.

SCR. ROMAE A. U. C. 702 EXEUNTE.

(1) Si ipsa res publica tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania; ita est homo non modo prudens, 15 verum etiam, quod iuvet, curiosus. Quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. De mea autem benevolentia erga te, etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes: sic 20 enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingenii, officii, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima. Quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi

1

mirifice, adv. (mirusfacio), wonderfully, especially.

2 patronus (pater): syn. advocatus.

3 nihil novi, nothing (of) new.

4 liberto (liberatus), freedman.

temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum 1sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum, quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Pallada, sed etiam 2 Appiada 5 nominabo. (2) Cilix libertus tuus antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et officii, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. Iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes 10 cotidie, mihi narraret. Quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus, quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim. (3) L. Vale- 15 rium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus: melius enim ei cavere volo、 quam ipse aliis solet. Valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te 20 pondus habiturus. Id eum ne fallat, te etiam atque

3

etiam rogo.

M. CICERO AP. PULCHRO S.

SCR. LAODICEAE MENSE FEBRUARIO A. u. c. 704.

(1) Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, officii, diligentiae. Aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit: nam quas ex 25 itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras

1 sarciam: syn. instauro, renovo, integro.

2 Appiada: for the full signification of this word, notice to whom the letter is written.

3 iureconsultum, lawyer.

de Appianorum aedificatione impedita, legi 1perinvitus ; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo liberto meo dedisti, cognovi intellexique in pro5 vincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nolent; ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. Itaque quanti illud me 10 aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum. Tu vero facile facies; nihil est enim, quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit. (2) Ego, etsi 15 et ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui; neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer, nam id quidem Epikoureion est, sed mehercule, quod 20 tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. Qua re quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simul atque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras 25 miseris. Longi subsellii, ut noster Pompeius appellat, judicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit, quid enim potest amplius? - tua tamen dignitas suum locum obtinebit. Sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia

1 perinvitus (per invitus), unwilling.

[ocr errors]

2 subiratus (sub-ira), perhaps like the English "provoked."

3 pluris, the dignitas atque amplitudo in previous line.

4 adeptus, from adipiscor.

5 subselli (sub sella), a low seat, then judge's seat, a tribunal, trial, etc.

adficiar, mittito. (3) Et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas: cum ipsam cognitionem iuris augurii consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. Quod autem a me tale quiddam desideras, 1sane mihi conside- 5 randum est, quonam te remunerer potissimum genere; nam profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens [scribendo] fuisse videar, praesertim cum id non. modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futu- 10 rum sit. (4) Verum haec videbimus. Illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures et enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. Omnino serius misi litteras quam 15 vellem; in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras: sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo, idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque con- 20 fectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.

M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.

SCR. IN CUMANO MENSE APRILI EXEUNTE A. U. c. 705.

(1) A. d. III. Kal. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras, quibus lectis cognovi non satis prudenter 25 fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet,

1 sane: syn. bene, recte, probe. 2 neglegentis: sc. animi.

3 crimen syn. culpa, maleficium. 4 enitare contendas.

5 statim: syn. subito, confestim. 6 aestivis (aestas) summer (as an

adjective).

7 Philotimum (libertum).

« PreviousContinue »