Page images
PDF
EPUB

SELECTIONS FROM LATIN AUTHORS.

C. JULII CAESARIS.

DE BELLO CIVILI.

LIBER PRIMUS, CAP. LVI, LVII, LVIII.

The First Sea-Fight in the Siege of Massilia.

LVI. Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. 1Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa 2huc minora navigia

addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de 5 quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque quos secum adduxerat complet. Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus 10 praeerat D. Brutus. Hae ad insulam quae est contra

5

Massiliam stationes obtinebant. LVII. Erat multo inferior numero navium Brutus; sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depopos- 15 cerant. Hi manus ferreas atque harpagones paraverant

[blocks in formation]

7 manus ferreas atque harpagones, grappling irons and drags.

9

A

magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant. Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt. Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime; 5 neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani et exercitati in armis; atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant. 10 LVIII. Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum non excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes deter15 gere, si possent, contendebant; cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatis remigibus minusque 10 peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti 20 neque dum etiam "vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; 12 factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant. Itaque, dum locus 13 comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus. 25 objiciebant atque injecta manu ferrea et retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcen

A. Atque hi modo digressi a Massiliensibus continebant animis recentem pollicitationem eorum.

8 tragularum, javelins.

9 circumvenire, depends on contendebant.

10 peritis, skilled.

11 vocabulis armamentorum, nautical terms.
12 factae, i.e., the ships.

13 comminus = con + manus.

debant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. Eo die naves Massiliensium cum iis quae sunt captae intereunt VIII.

LIBER SECUNDUS, CAP. I-VII.

Incidents in the Sea-Fight in the Siege of Massilia.

I. Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius lega- 5 tus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad partem qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare quod adjacet ad ostium Rhodani. Massilia enim 10 fere ex tribus oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est quae aditum habeat ab terra. Hujus quoque spatii pars ea quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnum 15 jumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari jubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit. II. Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo 20 * tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. 5 Asseres enim pedum XII 6 cuspidibus praefixi, atque hi maximis ballistis missi, 1 una, understand pars.

[blocks in formation]

per ш ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis conjunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex 5 fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus quibus ignis jactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri 10 et turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos qui eruptionem fecerant in oppidum rejiciebant. III. Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibus15 que subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur, appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta, navem ex navalibus eorum deducit. Hac adjuncta ad reliquas naves cursum Massi20 liam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant. IV. Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus 25 productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) "piscatoriasque adjecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque A. Rejiciebant in oppidum eos qui eruptionem fecerant magnisque detrimentis illatis ultro.

8 cratium, hurdles, basket work.

9 lignis, wood, timber.

10

10 clam, syn. occulte, furtim, secreto, tacite.

11 piscatorias, fishing-boats.

« PreviousContinue »