Page images
PDF
EPUB

Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
95 Dedecus hoc, Montanus ait; testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus;
Argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc
Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.
100 Vicit digna viro sententia: noverat ille

Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
Iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea: Circeis nata forent an
105 Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu,
Et semel aspecti litus dicebat echini.
Surgitur et misso proceres exire iubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
110 Traxerat attonitos et festinare coactos,

Tamquam de Chattis aliquid torvisque Sycambris
Dicturus, tamquam et diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistula pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
115 Tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo!
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

Sat. 5.

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
Ut bona summa putes aliena vivere quadra;

102. famem) d. h. libidinem.

-

117. cerdones] Hand

97. Prometheus] Thonkünstler. 105. Rutupae] beim jetzigen Dover in England. werker, gemeine Leute; Lamiarum = procerum. Domitian ließ einen L. Älius Lamia hinrichten, er selbst wurde von seinen Freigelassenen getötet.

Sat. 5. Die Leiden des Clienten.

Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset:
5 Quamvis iurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine iniuria cenae ?

10 Tam ieiuna fames cum possit honestius illic

Et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiae magnae cibus; imputat hunc rex
15 Et quamvis rarum tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

Una simus, ait. Votorum summa! quid ultra Quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum 20 Debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne

Tota salutatrix iam turba peregerit orbem Sideribus dubiis aut illo tempore, quo se Frigida circumagunt pigri serraca Bootae. Qualis cena tamen? vinum, quod sucida nolit 25 Lana pati; de conviva Corybanta videbis. Iurgia proludunt; sed mox et pocula torques Saucius et rubra deterges vulnera mappa, Inter vos quotiens libertorumque cohortem Pugna Saguntina fervet commissa lagona.

3. Sarm. u. Gabba] Parasiten am Hof des Augustus. 8. pons] s. zu Sat. 4, 80. 9. ini. cenae] die Kränkungen, welche der Client beim Essen im Hause des patronus rex sich gefallen lassen muß; tantine] hast du so viel Gewinn davon? - 10. illic] in ponte. 17. lecto] sc. imo. 20. ligulas dim.] die Schuhriemen weglassen in der Eile zieht er nicht einmal die Schuhe an. 24. lana sucida] W. von eben geschorenen Schafen; solche tränkte man mit Wein und Öl. 26. proludunt] bilden das Vorspiel, wie sonst bei der cena die promulsis od. gustatio. 29. Sag. lag.] Töpferware aus Sagunt.

[ocr errors]

:

[ocr errors]

30 Ipse capillato diffusum consule potat
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco numquam cyathum missurus amico;
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cuius patriam titulumque senectus
35 Delevit multa veteris fuligine testae,

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces

Heliadum crustas et inaequales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum;
40 Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
Da veniam praeclara illi laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginae fronte solebat
45 Ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae:
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
Quassatum et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
50 Frigidior Geticis petitur decocta pruinis:

Non eadem vobis poni modo vina querebar?
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor

-

[ocr errors]

-

30. capillato] wie sonst barbato, in der guten alten Zeit. - 35. fulig.] da man die amphorae in den Rauch hing, um den Wein ausreifen zu lassen. 37. Heliadum] Töchter des Helios, Schwestern des Phaethon, welche in Bäume verwandelt Bernstein ausschwizten. 39. Virro] Name eines patronus oder rex. 42. laudatur] er ist ihm also viel wert. 45. Iarbas] Nebenbuhler des Aeneas bei Dido. 46. Der Schuster aus Beneventum ist Vatinius, scurra und delator am Hof des Nero; Tac. ann. 15, 34. Nach ihm wurde eine Art von Bechern genannt, wahrscheinlich weil ihre Schnauzen Ähnlichkeit hatten mit der langen Nase des Vat., welche auch Mart. 14, 96 erwähnt wird; nasorum q. also mit 4 Schnauzen; oder hyperbolisch mit einer Schnauze 4mal so lang als des Vat. Nase? 50. decocta] Plin. H. N. 31, 23: Neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare.

Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
55 Clivosae veheris dum per monumenta Latinae :
Flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
60 Respice, cum sities. Nescit tot milibus emptus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas
Digna supercilio; quando ad te pervenit ille?
Quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti

65 Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
Maxima quaeque domus servis est plena superbis.
Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
Quae genuinum agitent non admittentia morsum :
70 Sed tener et niveus mollique siligine factus
Servatur domino. Dextram cohibere memento;
Salva sit artoptae reverentia! finge tamen te
Improbulum, superest illic, qui ponere cogat:
Vis tu consuetis audax conviva canistris
75 Impleri panisque tui novisse colorem?

Scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
Coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo!

80 Aspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quae fertur domino squilla, et quibus undique saeptae
Asparagis, qua despiciat convivia cauda,

Dum venit excelsi manibus sublata ministri:

60. respice] ironisch: sieh nur nach ihm, ob er hinter dir steht und dich bedient! 68. fractum] sc. mola, kaum gemahlen, also grobkörnig. 72. Artopta] Brotbereiter, der auch das Brot serviert.

[ocr errors]

distendat 1.] st. distendatur per 1. nen langen Schwanz.

80.

[ocr errors][merged small]

Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo 85 Ponitur exigua feralis cena patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit

Lanternam; illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta,

90 Propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
Quod tutos etiam facit a serpentibus atris.

Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
Et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
95 Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc,
Quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
Virroni muraena datur, quae maxima venit
100 Gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
Vos anguilla manet longae cognata colubrae
Aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
105 Vernula riparum, pinguis torrente cloaca
Et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.

Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem :
Nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
A Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
110 Largiri; namque et titulis et fascibus olim

=

86. Venafrano] sc. oleo. Venafrum in Campanien lieferte vortreffliches Öl. 89. canna] Rohrschiff. Öl, welches aus Numidien kam, Sesamöl von schlechtem Geruch; Boccar Numida, N. propr. st. gentilic. 98. quando] quandoquidem, das Meer bei Rom ist längst ausgefischt. 98. emat] um es der reichen Aurelia zu schenken, die er beerben möchte. 104. Tib.] sc. piscis oder speciell lupus. 109. Piso] wohl C. Calpurnius Piso, Haupt der Verschwörung gegen Nero; Tac. ann. 15, 48: exercebat largitionem adversus amicos. Cotta] vielleicht Aurelius C. Tac. ann. 13, 34: per luxum avitas opes dissipavit.

[ocr errors]

Bender, röm. Anthologie.

12

« PreviousContinue »