Page images
PDF
EPUB

Flebat et abductas Tityrus aeger oves.
Risit Tuscus eques paupertatemque malignam
10 Reppulit et celeri iussit abire fuga.
Accipe divitias et vatum maximus esto;

Tu licet et nostrum, dixit, Alexin ames.
Astabat domini mensis pulcherrimus ille,
Marmorea fundens nigra Falerna manu,
15 Et libata dabat roseis carchesia labris,

20

Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
Excidit attonito pinguis Galatea poetae,

Testylis et rubras messibus usta genas:
Protinus Italiam concepit et arma virumque,
Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
Nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ego Vergilius, si munera Maecenatis
Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.

8, 61.

Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
Non iam quod orbe cantor et legor toto,
Nec umbilicis quod decorus et cedro

5 Spargor per omnes Roma quas tenet gentes :
Sed quod sub orbe rus habemus aestivum
Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
Quid imprecabor, o Severe, liventi?

Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.

-

12. cf. Verg. Ecl. 2.

-

8. aeger] animi. 46. quae] auf labris zu beziehen. 17. Excidit] mente. Gal. u. Thest. Landmädchen in V.'s Eclogen. 21. Varius, Freund des Vergil, Epiker; Domitius Marsus, als Epigrammatiker Vorgänger des Martial, auch Verf. eines Epos, lebte unter Augustus. 24. Marsus ero] ich werde doch Epigrammatiker

bleiben.

[ocr errors]
[ocr errors]

8, 61. 4. decorus] wozu eigentlich liber Martialis als Subj. zu den

[merged small][ocr errors][merged small]

8, 76.

Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
Nil est, quod magis audiam libenter.
Sic et cum recitas tuos libellos

Et causam quotiens agis clientis,

5 Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi, quod petis, negare.
Vero verius ergo quid sit, audi:
Verum, Gallice, non libenter audis.

10

9, 35.

Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
Rhenigenam numeras Sarmaticamque manum;
5 Verba ducis Daci chartis mandata resignas,

Victricem laurum, quam venit ante, vides;
Scis, quotiens Phario madeat love fusca Syene,
Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,

Destinet aetherius cui sua serta pater.
Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me,
Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.

9, 45.

Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
Et Getici tuleras sidera pigra poli:
Ecce Promethei rupes et fabula montis

Quam prope sunt oculis, nunc adeunda, tuis!

9, 35. 6. quam ante] antequam. 7. Syene st. Ägypten;

=

Phario love pluvia Aegyptia. 9. Iuleae] kaiserlich; olivae der Kranz, welcher an den Quinquatrus, dem der Kunst und Wissenschaft geweihten Fest der Minerva, 19.-23. März, vom Kaiser erteilt wurde.

9, 45. 2. pigra] die sich langsam umdrehenden, weil dem Nordpol nahen Gestirne.

5 Videris immensis cum conclamata querelis

Saxa senis, dices: Durior ipse fuit.

Et licet haec addas: Potuit qui talia ferre,
Humanum merito finxerat ille genus.

9, 68.

Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
Invisum pueris virginibusque caput?
Nondum cristati rupere silentia galli:
Murmure iam saevo verberibusque tonas.
5 Tam grave percussis incudibus aera resultant,
Causidico medium cum faber aptat equum;
Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
Vincenti parmae cum sua turba favet.
Vicini somnum non tota nocte rogamus:
10 Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
Accipis ut clames, accipere ut taceas?

10

9, 70.

Dixerat: o mores! o tempora! Tullius olim,
Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
Cum gener atque socer diris concurreret armis
Maestaque civili caede maderet humus.

5 Cur nunc o mores! cur nunc: o tempora! dicis?
Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est ?
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri,
Pace frui certa laetitiaque licet.

Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,

Sed faciunt mores, Caeciliane, tui.

6. senis] des Prometheus.

so hartes Geschlecht zu bilden.

8. er war der rechte Mann, um ein

9, 68. 5. equum] statuam equestrem; auch Juvenal (7, 126) spricht von Reiterstatuen, welche Advokaten sich machen ließen. 11. f. quantum] Anspielung auf das armselige Honorar der Lehrer.

9, 70. 3. socer Cäsar, gener Pompeius.

[ocr errors]

9, 97.

Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
Monstramur digito, rumpitur invidia.

5 Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
Ius mihi natorum, rumpitur invidia.

Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia. Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis, 10 Quod conviva frequens, rumpitur invidia. Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur: Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Vitam quae faciant beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
5 Lis nunquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;

9, 97. 5. Caesar ut.] Titus und Domitian. trium liberorum.

6. ius nat.] das ius

10, 9. 1. und. ped.] Distichen und syll.] Hendekasyllaben. - 5. Andr.] ein Rennpferd.

10, 47. 5. toga rara] selten dem Patron in der Toga aufwarten müssen, cf. 51, 6: tunicata quies.

Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis ;
10 Non tristis torus et tamen pudicus;
Somnus, qui faciat breves tenebras ;
Quod sis, esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.

10, 53.

Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.

10, 62.

Ludi magister, parce simplici turbae.
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
5 Maiore quisquam circulo coronetur.
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.
Cirrata loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
10 Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
Cessent et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.

10, 76.

Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?

Civis non Syriaeve Parthiaeve,

10. torus] Ehe, Gattin.

10, 53. 1. Scorpus, ein Wagenlenker vom Zirkus.

10, 62. 2. capillati und delicatae bezeichnen die Knaben aus vornehmen Familien; mensa der Tisch, Katheder des Lehrers. - 5. circulo] Kreis von Schülern.

8. pellis] Rinds haut zu Peitschen verarbeitet.

« PreviousContinue »