Page images
PDF
EPUB

Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
Uno non poterat tanta ruina loco.

6, 8.

10

Praetores duo, quattuor tribuni,
Septem causidici, decem poetae
Cuiusdam modo nuptias petebant
A quodam sene. Non moratus ille
5 Praeconi dedit Eulogo puellam.
Dic, numquid fatue, Severe, fecit?

6, 11.

Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,

Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
Sed par atque eadem cena duobus erat.
5 Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.

6, 15.

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
Implicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

6, 8. 1. trib.] sc. militum, also Ritter.

6, 11. 1. Or.

Pyl.]

= patronus und cliens, aber durch aufrichtige Freundschaft verbunden

5. Lucrina] ostrea.

6, 15. 1. in Ph. umbra] im Schatten der Pappeln, in welche Ph.'s Schwestern verwandelt wurden.

6, 19.

Non de vi neque caede nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis.
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari.
5 Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris

Et Sullas Mariosque Muciosque
Magna voce sonas manuque tota.
Iam dic, Postume, de tribus capellis.

6, 32.

Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo,
Forsitan et posset vincere mollis Otho,
Damnavit multo staturum sanguine Martem
Et fodit certa pectora tota manu.

5 Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior: Dum moritur, numquid maior Othone fuit?

6, 51.

Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
Inveni, noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque voces mittasque rogesque
Quid facies? inquis. Quid faciam? veniam.

6, 53.

Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
In somnis medicum viderat Hermocraten.

6, 19. Vgl. das Epigramm Goethe's:

5. Tu

Wenn du dich willst als Dichter beweisen,
Mußt du nicht Hirten und Helden preisen.
Hier ist Rhodus, hier tanze, du Wicht,
Und der Gelegenheit mach ein Gedicht.
Postume] der Rechtsanwalt.

[ocr errors]

6, 82.

Quidam me modo, Rufe, diligenter
Inspectum, velut emptor aut lanista,
Cum vultu digitoque subnotasset,
Tune es, tune, ait, ille Martialis,
5 Cuius nequitias iocosque novit,
Aurem qui modo non habet Batavam?
Subrisi modice levique nutu

Me quem dixerat esse non negavi.
Cur ergo, inquit, habes malas lacernas?
10 Respondi, quia sum malus poeta.
Hoc ne saepius accidat poetae,
Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.

7, 51.

Auctum;

Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
Et lasciva tamen carmina nosse libet,
Pompeium quaeres et nosti forsitan
Ultoris prima Martis in aede sedet:
5 Iure madens varioque togae limatus in usu,
Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
Ut pereat chartis littera nulla meis.
Denique si vellet, poterat scripsisse videri;
10 Sed famae mavult ille favere meae.

Hunc licet a decima neque enim satis ante vacabit
Sollicites, capiet cenula parva duos.

Ille leget, bibe tu: nolis licet, ille sonabit:

Et cum, Iam satis est, dixeris, ille leget.

7, 51. 4. Tempel des Mars Ultor am Forum des Augustus; sedet] = habitat; in pr. aede] vorn am T. 5. togae] der Geschäfte auf dem Forum, bes. Beredsamkeit.

Bender, röm. Anthologie.

10

7, 66.

Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit :

Plus meruisse tamen se Labienus ait.

7, 83.

Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
Expingitque genas, altera barba subit.

7, 98.

Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.

8, 3.

Quinque satis fuerant; nam sex septemve libelli
Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
Fama potest: teritur noster ubique liber;
5 Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt

Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
Ad patrias sedes carmina nostra feret.
Finieram, cum sic respondit nona sororum,
10 Cui coma et unguento sordida vestis erat:
Tune potes dulces, ingrate, relinquere nugas ?
Dic mihi, quid melius desidiosus ages?

An iuvat ad tragicos soccum transferre cothurnos,
Aspera vel paribus bella tonare modis,

15 Praelegat ut tumidus rauca te voce magister,
Oderit et grandis virgo bonusque puer?
Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
Quos media miseros nocte lucerna videt.

7, 66. 2. plus] weil Fabius nichts hinterließ.

8, 3. 5. saxa] die steinernen Monumente, Grabdenkmäler. Licinus ein Freigelassener des Augustus. der nach Rom kommt.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

7. hospes] der Provinziale, 9. nona] d. h. Thalia, die Muse der Komödie, 10. sordida] uncta, madida.

[ocr errors]

14. par. modis]

20

At tu Romanos lepido sale tinge libellos:

Agnoscat mores vita legatque suos.

Angusta cantare licet videaris avena,

Dum tua multorum vincat avena tubas.

8, 10.

Emit lacernas milibus decem Bassus

Tyrias coloris optimi. Lucrifecit.

Adeo bene emit? inquis. Immo: non solvet.

8, 13.

Morio dictus erat: viginti milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.

8, 23.

Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?

8, 56.

Temporibus nostris aetas cum cedat avorum,
Creverit et maior cum duce Roma suo,
Ingenium sacri miraris deesse Maronis

Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
5 Sint Maecenates: non deerunt, Flacce, Marones
Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae,

8, 10. metrum Hipponacteum.

8, 13. 1. Morio] ein Kretin, Simpel, wie sie die reichern Römer zur Unterhaltung hielten.

=

8, 56. 2. duce] Domitian, welchen Mart. mit widriger Schmeichelei verherrlicht. 7. s. Verg. Ecl. 1. Tityrus Vergilius, hat bei der Ackerverteilung an die Veteranen sein Gütchen verloren, aber durch Mäcens Vermittlung von Octavian zurückerhalten.

« PreviousContinue »