Page images
PDF
EPUB

Tentavit in dulci juventa

Fervor et in celeres iambos Misit furentem; nunc ego mitibus Mutare quaero tristia, dum mihi Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

25

5

10

CARM. XVII.-AD TYNDARIDEM. Velox amoenum saepe

Lucretilem Mutat Lycaeo Faunus et igneam Defendit aestatem capellis

Usque meis pluviosque ventos. Impune tutum per nemus arbutos Quaerunt latentes et thyma deviae Olentis uxores mariti,

Nec virides metuunt colubras,
Nec Martiales Haediliae lupos,
Utcunque dulci, Tyndari, fistula
Valles et Usticae cubantis

Levia personuere saxa.
Di me tuentur, dis pietas mea
Et Musa cordi est. Hic tibi copia
Manabit ad plenum benigno

Ruris honorem opulenta cornu.
Hic in reducta valle Caniculae
Vitabis aestus et fide Teïa
Dices laborantes in uno

Penelopen vitreamque Circen;
Hic innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra, nec Semeležus
Cum Marte confundet Thyoneus

Proelia, nec metues protervum
Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentes injiciat manus

15

20

25

Et scindat haerentem coronam

Crinibus immeritamque vestem.

5

CARM. XVIII.-AD QUINCTILIUM VARUM.
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat ?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus ?
At, ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super

mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Evius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam, nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui,
Et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,
Arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

10

15

5

CARM. XIX.-DE GLYCERA.

Mater saeva Cupidinum
Thebanaeque jubet me Semeles puer

Et lasciva Licentia
Finitis animum reddere amoribus.

Urit me Glycerae nitor
Splendentis Pario marmore purius;

Urit grata protervitas
Et vultus nimium lubricus adspici.

In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit, nec patitur Scythas

Èt versis animosum equis
Parthum dicere, nec quae nihil attinent.

10

Hic vivum mihi caespitem, hic Verbenas, pueri, ponite thuraque

Bimi cum patera meri : Mactata veniet lenior hostia.

15

CARM. XX-AD MAECENATEM,
Vile potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro

Cum tibi plausus,
Care Maecenas eques, ut paterni
Fluminis ripae simul et jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani

Montis imago.
Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites neque Formiani

Pocula colles.

5

10

5

CARM. XXI.-IN DIANAM ET APOLLINEM.
Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium

Latonamque supremo

Dilectam penitus Jovi.
Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecunque aut gelido prominet Algido,

Nigris aut Erymanthi

Šilvis aut viridis Cragi;
Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon Apollinis,

Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.
Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in

10

15

Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

5

10

CARM. XXII. AD ARISTIUM FUSCUM.
Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris jaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra,
Sive per Syrtes iter aestuosas
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus

Lambit Hydaspes.
Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra
Terminum curis vagor expeditis,

Fugit inermem,
Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis,
Nec Jubae tellus generat, leonum

Arida nutrix.
Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod latus mundi nebulae malusque

Jupiter urget ;
Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata :
Dulce ridentem Lalagen amabo,

Dulce loquentem.

15

20

CARM. XXIII.-AD CHLOEN. Vitas hinnuleo me similis, Chloë, Quaerenti pavidam montibus aviis Matrem non sine vano

Aurarum et silüae metu.

5

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusve leo, frangere persequor :
Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

10

5

CARM. XXIV.-AD VIRGILIUM.
Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis ? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater

Vocem cum cithara dedit.
Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget! cui Pudor, et Justitiae soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas

Quando ullum inveniet parem ?
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu ! non ita creditum

Poscis Quinctilium deos.
Quod si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,

Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum : sed levius fit patientia,

Quidquid corrigere est nefas.

10

15

20

CARM. XXV.-AD LYDIAM. Parcius junctas quatiunt fenestras Ictibus crebris juvenes protervi,

« PreviousContinue »