Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

5

CARM. XXVI.-AD AELIUM LAMIAM.
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, quis sub Arcto

Rex gelidae metuatur orae,
Quid Tiridaten terreat, unice
Securus. O, quae fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiae coronam, Pimplea dulcis ! Nil sine te mei Prosunt honores : hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

10 5

10

CARM. XXVII.-AD SODALES.
Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum

Sanguineis prohibete rixis!
Vino et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat : impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso!
Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni ? Dicat Opuntiae
Frater Megillae, quo beatus
Vulnere,

qua pereat sagitta.
Cessat voluntas ? Non alia bibam
Mercede. Quae te cunque domat Venus,
Non erubescendis adurit

Ignibus ingenuoque semper
Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. Ah miser,
Quanta laborabas Charybdi,

Digne puer meliore flamma! Quae saga, quis te solvere Thessalis Magus venenis, quis poterit deus ? Vix illigatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

15

20

CARM. XXVIII.-ARCHYTAS.
Te maris et terrae numeroque carentis arenae

Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope

litus
parva

Matinum
Munera, nec quidquam tibi prodest
Aërias tentasse domos animoque rotundum

Percurrisse polum morituro. Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras,

5 10

15

20

Et Jovis arcanis Minos admissus, habentque

Tartara Panthoiden iterum Orco Demissum, quamvis, clypeo Trojana refixo

Tempora testatus, nihil ultra Nervos atque cutem morti concesserat atrae,

Judice te non sordidus auctor
Naturae verique. Sed omnes una manet nox

Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti;

Exitio est avidum mare nautis;
Mixta senum ac juvenum densentur funera, nullum

Saeva caput Proserpina fugit.
Me
quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus

Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae te sospite, multaque merces,

Unde potest, tibi defluat aequo
Ab Jove, Neptunoque sacri custode Tarenti.

Negligis immeritis nocituram
Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita jura vicesque superbae
Te maneant ipsum : precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa ; licebit

Injecto ter pulvere curras.

25

30

35

CARM. XXIX.-AD ICCIUM.
Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras,
Non ante devictis Sabaeae

Regibus, horribilique Medo

[blocks in formation]

15

Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,
Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,

Me cichorea levesque malvae.
Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones et, precor, integra
Cum mente, nec turpem senectam

Degere nec cithara carentem.

20

5

CARM. XXXII.-AD LYRAM.
Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et plures, age, dic Latinum,

Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo

Litore navim,
Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper haerentem puerum canebat
Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Jovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cunque

salve
Rite vocanti.

10

15

CARM. XXXIII.-AD ALBIUM TIBULLUM.
Albi, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi junior

Laesa praeniteat fide.

« PreviousContinue »