Page images
PDF
EPUB

The manner in which his objectionable passages are treated, may be seen by referring to the introductions given to Ode i. 4; i. 9; and iv. 7. Such Odes are not without utility, as they show the highest views of life which a heathen poet could conceive; while ignorance in regard to these passages is no security for either innocence of conduct, or soundness of belief.

The Scanning has been indicated at the commencement of each Ode. This is not required in the Satires and Epistles, as these are in Hexameter verse; but wherever peculiarities occur in either, they are pointed out in the Notes.

Much space has been saved by the manner in which the Text is quoted for translation. Only the first and last of the Latin words have been given, and the place of the intervening ones supplied by an &c. and a dash. References are given to avoid repetitions. No unusual abbreviations have been employed ex. cept Cp. which stands for Compare.

The value of the work is much enhanced by numerous Woodcuts, taken from the best authorities.

In order to foster habits of observation and reflection on the part of the student, the Author has given a literal, as well as a free translation, of many idiomatic expressions, along with a vast variety of miscellaneous knowledge, in addition to what was absolutely required. All glowing eulogiums, however, on the beauties of the Text, and long lists of learned names in favour of particular views, have been avoided, as these are more calculated to engender pedantry than to promote research.

By being printed apart from the Text, the Notes are rendered more convenient for home consultation than if they were at the foot of the page, while they do not tempt the pupil, when in school, to impose upon himself and his class-fellows by reading them off unobserved by the master.

J. C.

GLASGOW ACADEMY,

March, 1860.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

5

10

CARM. I.-AD MAECENATEM.
MAECENAS atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis

Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus ;

Illum, si proprio condidit horreo, Quidquid de Libycis verritur areis. Gaudentem patrios findere sarculo Agros Attalicis conditionibus

Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi

Laudat rura sui; mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati. Est qui nec veteris pocula Massici Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. Multos castra juvant et lituo tubae Permixtus sonitus bellaque matribus

15

20

[ocr errors]

25

30

Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet, nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. Quod si me lyricis vatibus inseres, Sublimi feriam sidera vertice.

[blocks in formation]

CARM. II.-AD CAESAREM.
Jam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater et rubente
Dextera sacras jaculatus arces

Terruit Urbem,
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos

Visere montes,
Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota
quae

sedes fuerat columbis, Et superjecto pavidae natarunt

Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim retortis
Litore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta regis

Templaque Vestae;
Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Jove non probante u-,

xorius amnis.
Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent,
Audiet pugnas vitio parentum

Rara juventus.

15

20

25

30

35

Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus ? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam?
Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter ? Tandem venias precamur,
Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo ;
Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,
Heu nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem;
Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris almae
Filius Maiae, patiens vocari

Caesaris ultor;
Serus in caelum redeas diuque
Laetus intersis populo Quirini ;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat: hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

40

45

50

CARM. III.-AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS

ATHENAS PROFICISCENS.
Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis praeter Täpyga,

Navis, quae tibi creditum
Debes Virgilium, finibus Atticis

5 10

15

20

Reddas incolumem, precor,
Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae
Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem Mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum et Infames scopulos Acroceraunia ?

Nequicquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nefas.

Audax läpeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo
Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors, Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum. Expertus vacuum Daedalus aëra

Pennis non homini datis ;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est;
Caelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

25

30

1

35

40

« PreviousContinue »