Page images
PDF
EPUB

p.de

præponendum,—provincia discessissem, pro p. decessissem,-supplices isse, pro s. esse. C. 2. in eum me locum adduci (quod et Mediol. et Asc. habent, nec improbat Grævius,) pro i. e. m. l. adductum, quod postulant verba falleret et traduceret,quod res que pro quod hæc quæ,quia mihi unus, pro si mihi unus,- -instituto meo video me pro instituto meo videor.-C. 3. hoc unum jus tot incommodis remedium esse arbitrarer, pro hoc unum his t. i. &c. Atque tales mutationes in hanc unam orationem quatuor et sexaginta locis invectas reperi.

Vix operæ pretium est commemorare editiones, quas invitatus a librariis Lugdunensibus curavit Jo. Bulierius, primum 1562. 12. item 1568. minutissimis literis, voll. 8. Professio est usitata illa, nunc primum, optimis exemplis collatis, emendatum Ciceronem esse. Textus nullum certum exemplum, sæpissime non bonas lectiones, maxime Aldinæ, sequitur, cujus etiam præfationes habet. Variæ lectiones in marginibus, sed valde raro sunt: scholia autem in iisdem, vel analysin habent orationum aut epistolarum ad Diversos, aut explicant breviter verba Ciceronis: quæ fere de Erasmi et Me÷ lanthonis notis sumta sunt, imprimis ad libros de officiis. Rhetorici libri carent talibus scholiis, itemque philosophici, præter eos, qui de officiis sunt; rarissima denique ad epistolas ad Att. et Q. Fr. Ergo hæc editio nullius omnino

usus est.

Sed haud paullo major lux oborta est Ciceroni a Dionysio Lambino, qui, magni illius Erici Memmii hortatu, ad operam Ciceronis libris nova recognitione navandam se contulit, ejusdem etiam opibus in ea re adjutus. Erat autem Lambinus vir excellentis ingenii, ejusdemque et ad sensum veri, et pulcri, omni genere doctrinæ exculti: eamque rem tanto studio, tanta sedulitate agebat, ut intra biennii ac dimidii spatium, totum opus absolveret. Jam non ille quidem dixit, quod exemplum fecerit basin operis sui; nec est nimis facile id conjectura assequi, in tanta a superioribus exemplis aberrationum frequentia: tamen, nisi vehementer fallimur, Manutianum textum vel ipsum, vel uti a R. Stephano repetitus erat, sibi corrigendum sumserat. Nam et exempla ejus recensionis in Francia versabantur in manibus, et ejus lectiones a superioribus exemplis discrepantes sæpius ejus textus habet, quas etiam interdum vulgatas vocat, ut ad Div. I, 5. nam ibi cum in textu sit, omnium magno silentio est accusatus, in notula ad eum locum dicit, alios habere nimium m. s. idque firmari libris scriptis, sed se a vulgata recedere noluisse. Enimvero hæc est lectio Manutiana et Stephaniana, cum præcedentes exprimant nimium. Codicibus scriptis usus est pluribus, quam superiorum cuiquam contigerant, et Memmio suppeditante, et aliis. Sed accusatur nimiæ in immutanda lectione vulgata licentiæ, ut qui

non modo e libris scriptis et editis, quod maxime placuisset, sed etiam e suis sæpe aliorumque conjecturis textum mutaverit: qua accusatione inprimis adversus eum usus est Gruterus. Jam illud quidem reprehendendum non esset, si modo semper, e quibus et qualibus sumsisset libris, indicasset, nec lectores codicúm veterum commemoratione universa contentos esse voluisset: hoc autem si modo et ratione semper factum esset, nec ipsum nimis reprehendi posset. Sed quid in hanc partem de Lambino judicandum sit, supra dictum est: et, ut concedendum sit, quod non defugiam, eum pluribus locis plus dedisse, quam deberet, suo aliorumque ingenio, atque adeo non semper veram Ciceronis manum expressisse (quis enim hoc vel religiosissimus editor vel est consecutus, vel se consecuturum speret?) certe hoc videtur perfecisse, ut, quod intelligi posset, ac bene latinum esset, ubique ederet: ejusque adeo doctam et venustam audaciam multis locis prætuli Victorii, Gruteri, Gebhardi et J. Gronovii religioni qui tamen et ipsi conjecturis suis, aut aliorum, etiam durioribus, interdum sunt obsecuti.

Sed in hoc de Lambini lectionibus judicio etiam cavendum est, ne inscitia exemplorum peccetur, quæ Lambini nomen habent, ut Grutero et Grævio accidisse vidi. Igitur tenendum est, ea modo exempla esse, qua textum, vere Lambiniana, quæ sint anni 1566. f. eadem

illa etiam sequentibus omnibus pulcriora. Nam Lambino a. 1572. mortuo, cum nova exempla Ciceronis fierent, anno post, ejus sub nomine, propter illos de ejus audacia in corrigendo clamores, res ita instituta est, nescio per quem, ut omnes Lambini lectiones e textu in marginem ejicerentur. Ut uno exemplo defungar, quod jam in memoria recenti est: ad Att. XIII, 23. pro vetere lectione sunt enim jam defecti reddiderat detexti: id in altera est pro conjectura in margine, in textu defecti. quod et in ceteris omnibus est servatum, in majoris formæ illis, ut 1578, cujus exemplum cum prima habeo, tum minoris, textusque Lambiniano substitutus est alius superioris exempli; quod tamen non ita constanter factum, ut, cujus ille exempli sit, dici possit: nam nec præfationis aliquid additum est, in qua de instituto universo expositum sit: sicut et illud ipsum de lectionibus Lambinianis non satis diligenter factum reperimus. Itaque inane et fallax est, quod in quibusdam exemplis reperi additum titulo: ad extremam Lambini editionem; nam una tantum Lambini est, prima illa: ceteræ hunc usum possunt habere, ut ex ejus marginibus plerumque cognosci Lambiniana lectio possit. Hujus igitur rei ignoratione deceptus e. c. Gruterus aliquot locis Lambino inconstantiam exprobrat, ut ad Or. in Sen. p. Red. c. 5. in lectione gratissimæ civitatis, pro qua in Victoriana datum erat gravissimæ, cum dicit: id ipsum Lam

binus admissum priore editione, altera ejecit, reducto gravissimæ. Grævius autem ne cognitam quidem habuisse videtur primam, qui interdum e margine edit. Lambinianæ commemorat, quod est in textu primæ. Sed tamen aliquid in secundis his exemplis est Lambiniani boni. nam notæ multæ sunt auctiores, et in marginibus etiam reperiuntur lectiones novæ e libris scriptis. Ut exemplum saltem unum commemoremus, in epist. ad Att. XII, 46. ad verba tantum mediocrius nota secundi exempli est longior primi et in margine e V. C. notatum modestius.

Ceterum in illa recensionis cura a Lambino nimis sunt neglecta veterum editionum exem pla. Itaque sæpe accidit ei, quod et aliis, ut e libro scripto se primum emendare lectionem vitiosam putaret, cum lectio illa, ipsi nova, dudum in antiquis exemplis fuisset prodita. Lambinianum textum exprimere voluere Geneven ses, auctore Gothofredo, item Gryphiana et Aldina denique etiam officina, notulis Lambini repetitis. utrum primum illum, qui vere Lam bini sit, nec ne, non libuit de omnibus quærere: in Genevensi quidem textus est ex editione secunda etiam cum notulis in marginibus: quibus et aliæ tum var. Lect. tum brevia, nec contemnenda scholia accessere.

Lambinianam editionem excepit Aldina major, Venetiis, ab a. 1578. ad usque 1583, decem voluminibus facta, cum commentariis, ut

« PreviousContinue »