M. Tullii Ciceronis opera omnia ex recensione Jo. Aug. Ernesti qui et notas suas adjecit ...

Front Cover
excude bant Collingwood et socii, 1810
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 541 - Quare cum aures extremum semper expectent in eoque adquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hune exitum tarnen a principio ferri dbet verborum illa comprehensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa conaoosistat.
Page 231 - Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus.
Page 456 - Fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator.
Page 433 - Sic enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno. Quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
Page 493 - Has rerum formas appellat ideas ille non iпtelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri ; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu.
Page 9 - Veri similis narratio erit si ut mos, ut opinio, ut natura postulat dicemus ; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia narrando conservanda sunt, nam saepe veritas, nisi haec servata sint, fidem non potest facere ; sin erunt ficta, eo magis erunt conservanda.
Page 433 - Latini sermonis integritas ; quae perspici cum ex orationibus eius potest, turn facillume ex eo libro, quera de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familirem suum: qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi. 133 Scauri libri. Turn Brutus: mihi quidem...
Page 116 - SAEPE et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum...
Page 433 - ... eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem. grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis; manus extrema non accessit operibus eius: praeclare inchoata multa, perfecta non plane, legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuventuti; non enim solum acuere, sed etiam alere ingenium potest.
Page 492 - Quod si quem aut natura sua, aut illa praestantis ingenii vis forte deficiet, aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis : teneat tamen eum cursum , quem poterit. Prima enim sequentem, honestan est in secundis tertiisque consistera.

Bibliographic information