Cornelii Taciti Dialogus De oratoribus

Front Cover
At the Clarendon Press, 1893 - Dialogues, Latin - 120 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 31 - Licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, malo securum et quietum Vergilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud populum Romanum notitia. Testes Augusti epistulae, testis ipse populus, qui auditis in theatro Vergilii versibus surrexit universus et Ibrte praesentem spectantemque Vergilium veneratus est sic quasi Augustum.
Page 58 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Page 81 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Page 47 - Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem...
Page 55 - Exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Vergilii et Lucani sacrario prolatus.
Page 57 - Drusum legit? at hercule in hominum studiosorum manibus versantur accusationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda ex his oratio; est enim verbis ornata et sententiis, auribus iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nee voluntatem ei, quo <minus> sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse.
Page 113 - Quid enim opus est longis in senatu sententiis, cum optimi cito consentiant ? Quid multis apud populum contionibus, cum de re publica non imperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus...
Page 48 - Brutum autem otiosum atque diiunctum ; rursusque Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam
Page 27 - We ought to elevate our minds to the greatness of that trust to which the order of Providence has called us. By adverting to the dignity of this high calling, our ancestors have turned a savage wilderness into a glorious empire : and have made the most extensive, and...
Page 92 - Ergo apud maiores nostros iuvenis ille qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis, deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem qui principem 2 in civitate locum obtinebat. Hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset, utque 3 sic dixerim, pugnare in proelio disceret.

Bibliographic information