Page images
PDF
EPUB

mensum pæne tempus 6. Quorum utrumvis sit 7, sequitur, natura mundum administrari 8.

Quæ enim classium navigatio, aut quæ instructio exercitus, aut rursus (ut ea, quæ natura efficit, conferamus) quæ procreatio vitis aut arboris, quæ porro animantis figura, conformatioque membrorum, tantam naturæ solertiam significat, quantam ipse mundus? Aut igitur nihil est, quod sentiente natura regatur; aut mundum regi confitendum est. Etenim 86 qui reliquas naturas omnes, earumque semina contineat, qui potest ipse non natura administrari? Ut, si qui 9 dentes, et pubertatem natura dicat exsistere;

6. Immensum pæne tempus. Hæc est sententia Stoicorum, qui statuebant mundum alternis vicibus modo igne, modo aqua consumptum iri, scilicet elementis vel in ignem, vel in aquam conversis: hoc autem tempus, per quod tempus duret, dicebatur anDus magnus Stoicorum. Diogenes Babylonius eum censuit CCCLXV annis Heracliteis, quorum unusquisque consistit 18,000 annis vulgaribus, igitur 6,570,000 annis vulgaribus. Vide Stobæum, Eclogg. Physs. pag. 21; Plut. de Placit. Philos. lib. II, cap. 20, et Bruck. Hist. Phil. t. I, p. 946. WYTT.

7. Quorum utrumvis sit, sequitur, etc. Olim Quorumvis utr. sit. Vulg. « quorum utrumvis ut sit »; at vocem penultimam omittit Regius noster, eamque, quum omnino sit supervacanea, delendam censuimus, Joan. autem Pricæus ad Apuleii Metamorph. lib.V, pag. 270, dubitat, an non legendum, -atrum utrum sit». Verum, cur in hoc potius, quam in aliis omnibus Veterum locis, utrumvis in utrum utrum mutetur, nulla prorsus est ratio. Dav. - Retinuit quidem Heind. ut ante sit, quod est in plerisque codd. et nostris

IV. Cic. pars tertia.

A. B. C. D. E. G. I. Heind. si sana est lectio, ait, idem hæc valent, ac si diceret, quorum vel hoc vel illud si s. ut ponatur »; sed Ciceronis stylum se neque in vulgata, neque in Davisii lectione agnoscere dicit, et vult «<quorum utrovis posito, sequitur», vel,

"

quorum utrumcumque est : sequitur». In cod. Glog. nihil nisi hoc comparet : « quorum utrum'vis, sequitur». MR.· Quorum utrumvis ut sit legendum censet Goerenz. ad Ciceronem, de Legg. lib. I, cap. 14, p. 60, explicans: utut sit. CR.

8. Natura mundum administrari. Id est, natura sentiente et cogitante, ceu providentia divina. WYTT.

9. Si qui dentes. Pro si qui (ita Heind. recte scribit separatis vocibus) est in codd. Glog. Red. et nostris Fa. G. La. et O. si quis; ita etiam edd. Tb. et Bas. Tum Heind. ex suo cod. Red. notat natura dicat exsistere; sed quum ita legatur valgo, credo, eum voluisse scribere, ut est in nostro cod. D. «dicat natura exsistere ». Post se

quens aliquid sine interruptione pergunt codd. quos supra ad cap. 5 finem et ad cap. 6 initium indicavimus la

12

ipsum autem hominem, cui ea exsistant, non constare natura: non intelligat, ea, quæ efferant aliquid ex sese 10, perfectiores habere naturas, quam ea, quæ ex iis efferantur.

ΙΟ

XXXIV. Omnium autem rerum, quæ natura administrantur, seminator et sator et parens, ut ita dicam, atque educator et altor est mundus; omniaque, sicut membra et partes suas, nutricatur et continet. Quod si mundi partes natura administrantur, necesse est mundum ipsum natura administrari: cujus quidem administratio nihil habet in se, quod reprehendi possit. Ex iis enim naturis, quæ erant, quod effici 87 potuit optimum, effectum est. Doceat ergo aliquis potuisse melius. Sed nemo umquam docebit; et, si quis corrigere aliquid volet, aut deterius faciet, aut id, quod fieri non potuit, desiderabit. Quod si omnes mundi partes ita constitutæ sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores: videamus, utrum ea fortuitane sint, an eo statu,

cunam habere vel potius multis omissis ad hunc locum transire, eaque inferunt, quæ sunt inter cap. 34 et 62, quo deinde loco ea sequuntur, quæ inde a cap. 6 usque ad cap. 34 omissa videbantur. Neque est, quod hoc loco varios modos repetamus, quibus nostri codices vel adjectis aliquot verbis ex cap. 62, vel repetitis ex capitibus superioribus, ea conjungunt, quæ, ut videtur, conjungi nequeunt. MR.

10. Quæ efferant aliquid ex sese. Nititur hoc argumentum illo decreto, causam efficientem semper præstantiorem esse quam effectum, seu nullam causam efficientem posse aliquid efficere quod præstantius sit quam ipsa : porro notatur præs. conjunct, asi quis dicat, is non intelligat», pro quo vul.

go ponunt « si quis diceret...is non intelligeret». WYTT.

XXXIV. 1. Ex iis enim naturis... effectum est. Ex ea materia quam deus ut architecta habuit, et e qua mundum composuit, nihil melius effici potuit. Est hoc Chrysippi argumentum, cujus locum servavit Plutarchus de Rep. Stoicorum, p. 1051. WYTT. —-— Nonne manifesto patet materiam non creatam, sed æterne exsistentem admittere philosophos istos? «Providentia, aiunt illi, in melius naturam ordinavit; si quid mali in mundo, non ex ordinante providentia, sed ex ordinata materia effluxit. Nihil querelæ in providentiam recinamus ». Ita dei bonitatem, non salva ejus potentia incolumem præstant.

quo cohærere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante, divinaque providentia 2.

Si ergo meliora sunt ea, quæ natura, quam illa, quæ arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam quum adspexeris, scire adhibitam esse artem; quumque procul cursum navigii videris 3, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur; aut quum solarium vel descriptum, aut ex aqua, contemplere,

2. Fortuita... providentia. Est hæc interrogatio negans, ut facile appareat, quid statuatur, hac veluti formula: Si omnes mundi partes et ad usum optimæ et ad speciem pulcherrimæ sunt, non mundus ortus est fortuito, i. e. casu, prout Epicurei volunt, sed mundus in eo est statu, in quo cohærere nullo modo potuerit, nisi ab eo gubernaretur et conservaretur. De mundi autem perfectione quod ab initio hujus capitis positum est dogma Stoicorum, hoc item ornavit poeta Sotades ap. Stobæum in Flor. Tit. 96, p. 528, et jam ante Stoicos sic pronuntiavit Ecphantas Pythagoricus ap. eumdem Stobæum, tit. 46, pag. 333. Cf. Lipsium de Phys. Stoicorum, I, 7, 8. WYTT.

3. Cursum navigii videris. Similiter Theophilus Antiochenus, I, pag. 13 ed. Oxon. Πλείον θεασάμενός τις ἐν θα λάσση κατηρτισμένον καὶ τρέχον και κατερχόμενον εἰς λιμένα, δῆλον ὅτι ἡγήσεται εἶναι ἐν αὐτῷ κυβερνήτην τὸν κυ βερνῶντα αὐτό. Vide et Theodoretum, Serm. II de Prov. p. 29. Nescio vero quid sibi velint Eliens. unus, Reg. Cant. Lincoln. Med. et Bonon. 1494, qui repræsentant, «sursum navigium agi videris ». Vulgatæ quidem scriptu. ræ sensus est planus et apertus ; igitur

ea, per me licet, immota maneat. DAV.

- Etiam Heindorf. edidit « quumque procul cursum navigii videris » ; quem miror abjecisse lectionem codicis Red. procul sursum. Quod non eo dictum velim, quasi eam unice veram existimem, verumtamen sursum elegantius videtur quam pro librarii invento. Est enim in alto.. Et possit fortasse illud procul pro explicatione vocis sursum haberi. Neque displicet lectio cod. G. « quumque procul rursum navigiam agi videris ». Etenim ut græcum aŭ, ita rursus inservit repetitis exemplis. Cap. 33: «Quæ enim classium navigatio, aut quæ instructio exercitus, aut rursus... quæ procreatio vitis... significat... » Igitur quid Tullius scripserit, non dixerim : hoc dixerim : in promptu fore unicuique cursum, neque vero aut sursum aut rursum. CR.

4. Solarium... ex aqua, contemplere. Clepsydram dicit, quam ex aqua mensuram vocavit Cæsar, Bell. Gall. lib. V, cap. 13. Apposite Censorinus de Die Nat. c. 22: « P. Corn. Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas, solarium cœptum vocari». Vide et Plinium, Hist. Nat. lib. VII, cap. 60. DAV.-Solarium... descriptum... ex aqua. Davisianis adjice

intelligere declarari horas arte, non casu: mundum autem, qui et has ipsas artes, et earum artifices, et cuncta complectatur, consilii et rationis esse exper38 tem putare? Quod si in Scythiam, aut in Britanniam, sphæram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cujus singulæ conversiones idem efficiunt in sole, et in luna, et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in cælo singulis diebus et noctibus: quis in illa barbarie dubitet, quin ea sphæra sit perfecta ratione?

XXXV. Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus, aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina; et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphæræ conversionibus, quam naturam in efficiendis, præsertim quum multis partibus sint illa perfecta, 89 quam hæc simulata, solertius. Atqui ille apud Attium pastor, qui navem nunquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte

!

quæ Martini in Comment de Solariis et I. A. Ernestus in Opuscul. critic. pag. 22 seqq. exposuerunt. Quibus jungi debent Paciaudii disputata ad Monumenta Peloponn. vol. I, cap. 3, p. 36 seqq. Jo. Beckmannus in Symbolis ad Histor. rerum inventt. libro vernac. lib. I, cap. 2; Uckert. item in libro germano de Geographia Græcorum et Romanorum, lib. II, pag. 66 seq. et quæ proxime a peregrinatoribus per Græciam hujus generis reperta sunt. De clepsydris in foro locus luculentus est apud Jo. Lydum de magistratibus Romanis, lib. II, c. 16. Qui idem lib. III, cap. 35, de poλcią τῆς πόλεως loquitur. De sphaeris vide Gemini elementa Astronom, in Petavii Uranolog, et quæ plura collegit Fabri

cius in Biblioth. gr. vol. III, p. 455. Conf. etiam Leontium in Arateis ed. Buhlii vol. I, p 257 seqq. et Uckert. in libro laud. II, p. 203 seq. CR.

XXXV.1. Archimedem arbitrantur plus valuisse. Stoici apud Sextum Empiricum adv. Mathem. p. 329: Từv youv Αρχιμήδειον σφαῖραν σφόδρα θεωροῦντες ἐκπληττόμεθα, ἐν ᾗ Ηλιός τε καὶ Σελήνη κινεῖται καὶ τὰ λοιπὰ τῶν ἄστρων, οὐ μὰ Δία ἐπὶ τοῖς ξύλοις οὐδ ̓ ἐπὶ τῇ κι νήσει τούτων τεθηπότες, ἀλλ' ἐπὶ τῷ τεχνίτῃ καὶ ταῖς κινούσαις αἰτίαις, etc. unde sua mutuatus est Cicero. Porro de Archimedis sphæra, præter alios multos, adeundi Noster Tusc. lib. I, cap. 25; Lactantius, Div. Instit. lib. II, cap. 5, et Claudianus, Epigr. XVIII. DAV.

conspexit 2, primo admirans et perterritus, hoc modo loquitur :

Tanta moles labitur

Fremebunda ex alto, ingenti sonitu et spiritu 3;
Præ se undas volvit; vortices vi suscitat;
Ruit prolapsa; pelagus respergit; profluit 4.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum, aut procellis, vel globosos turbines
Exsistere ictos 6 undis concursantibus :

ut

2. Ille apud Attium pastor ... vehiculum Argonautarum e monte conspexit. Non multo aliter pastores, apud Apollonium, naves esse monstra maritima sunt arbitrati. Sic igitur ille, lib. IV, 316 : ... Εἰαμεναῖσι δ' ἐν ἄσπετα πώεα λείπον Ποιμένες ἄγραυλοι, νηῶν φόβῳ, οἷά τε θῆρας ὀσσόμενοι πόντου μεγακήτεος ἐξανιόντας. Οὐ γάρ πω αλίας γε πάρος ποτὲ νῆας ἴδοντο. Ad rem, quam Tullius agit, inter alios præclare Eustathius in Hexaen. p. 33. Miro tamen errore pastorem Actii degentem hinc fecit Cl. Derhamus Astro-Theol. lib. IV, cap. 2, pag. 68.

[blocks in formation]

Coλct. Sic in his Ennii versibus apud A. Gelliun, N. A. IV, 17: « Per ego deum sublimas subices, humidus Unde oritur imber sonitu sævo et spiritu » ; codices exhibent « sonitu sævo et strepitu», quod auctoritate Festi in subices recte mutatum. DAV. Lectio strepitu metro invito est etiam in codd. Glog. et Red. et nostris omnibus, nisi quod ex codd. La. et Oxf. 4. pravam illam lectionem non enotatam reperimus. MR.

4. Pelagus respergit; profluit. Vocem dissyllabam flagitat metrum, quapropter ex Prisciano reponendum reflat; ut olim etiam D. Lambinus ediderat. DAV. Vox respergit deest in cod. Glog. Heind, ferri posse credit profluit, si pro bisyllabo accipiatur, ut apud comicos nonnumquam fuisse, per crasin; frigere tamen existimat vocabulum illud, conjicit igitur proflat, haud incommode. Cod. H. profluit ita. MR.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »