Page images
PDF
EPUB

quare etiam atque etiam mira fateare necessest

220

corpora quae feriant oculos uisumque lacessant. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; frigus ut a fluuiis, calor ab sole, aestus ab undis aequoris exesor moerorum litora circum. nec uariae cessant uoces uolitare per auras. denique in os salsi uenit umor saepe saporis, cum mare uersamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis 226 nec mora nec requies interdatur ulla ffuendi, perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare.

229

Praeterea quoniam manibus tractata figura in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae cernitur in luce et claro candore, necessest consimili causa tactum uisumque moueri. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos commouet in tenebris, in luci quae poterit res 235 accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago? esse in imaginibus quapropter causa uidetur cernundi neque posse sine his res ulla uideri. nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur undique et in cunctas iaciuntur didita partis; 240 uerum nos oculis quia solis cernere quimus, propterea fit uti, speciem quo uertimus, omnes res ibi eam contra feriant forma atque colore. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut uideamus et internoscere curat; 245 nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aera qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit. 251 propterea fit uti uideamus quam procul absit 250 250 res quaeque. et quanto plus aerís ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota uidetur. scilicet haec summe celeri ratione geruntur, 254 quale sit ut uideamus et una quam procul absit. illud in his rebus minime mirabile habendumst, cur, ea quae feriant oculos simulacra uideri singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur. uentus enim quoque paulatim cum uerberat et

cum

261 acre fluit frigus, non priuam quamque solemus 260 particulam uenti sentire et frigoris eius,

261

sed magis unorsum, fierique perinde uidemus corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res uerberet atque sui det sensum corporis extra. 264 praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum tangimus extremum saxi summumque colorem, nec sentimus eum tactu, uerum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto.

Nunc age, cur ultra speculum uideatur imago percipe; nam certe penitus semota uidetur. 270 quod genus illa foris quae uere transpiciuntur, ianua cum per se transpectum praebet apertum, multa facitque foris ex aedibus ut uideantur. is quoque enim duplici geminoque fit aere uisus. primus enim citra postes tum cernitur aer, 275 inde fores ipsae dextra laeuaque secuntur, post extraría lux oculos perterget et aer alter et illa foris quae uere transpiciuntur. sic ubi se primum speculi proiecit imago,

[blocks in formation]

299

adsimili lateris flexura praedita nostri,

325

dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transferturimago, inde ad nos elisa bis aduolat, aut etiam quod 315 340 circum agitur, cum uenit, imago propterea quod flexa figura docet speculi conuertier ad nos. indugredi porro pariter simulacra pedemque ponere nobiscum credas gestumque imitari propterea quia, de speculi qua parte recedas, 320 345 continuo nequeunt illinc simulacra reuerti; omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus. Splendida porro oculi fugitant uitantque tueri. sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia uis magnast ipsius et alte aera per purum grauiter simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras. praeterea splendor quicumque est acer adurit 305 saepe oculos ideo quod semina possidet ignis 330 multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando. lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur arquatí, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obuia rerum, 310 multaquesunt oculis in eorum denique mixta, 335 quae contage sua palloribus omnia pingunt. è tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aer ater init oculos prior et possedit apertos, 315 insequitur candens confestim lucidus aer qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras

340

216 mira. mitti Lach. post hunc uers., ducibus Purmann et Goebel, lacunam indicauit M. 218-229 hos uersus qui idem in libro VI (923-935) multo conuenientius leguntur huic libro tribuunt Gellius et Nonius (p. 247, 11). 218 fluunt Lamb., fluant codd. 219 ut. it Kannengiesser. 229 immerito eiecit Lach. 240 didita uett. edd., dedita codd. 245 cogit Lach. 246 protrudit Lamb., protudit codd. 250, 251 et 260, 261 in suum quemque ordinem reuocarunt Mar. Ald. 1 Junt. 260 priuam Gif., codd. primam. 267 ipsam Nicc. B ex corr., ipsa codd. 270 semota uett. edd., remota A, remmota B. 271 et 278 uere. Lach. sunt, bene. 277 perterget Lamb., perteget codd. 283 ubi sp. Mar. Junt., ubi in sp. codd. 284 in idem M., in eum codd., iterum Lach. 290 illic quor reddant M., illis quae r. codd. 299-347 suo ordine disposuit B ex corr., editorum primus Lamb. 299 et elisam B ex corr., codd. correcti, lisam codd. 300 fiet ita, ante Lach., fiet ut ante codd. 303 sexue Mar. Junt., sex codd., aut sex Lach. 304 latebunt uett. edd., latebit codd. 310 convertitur Lach., conuertit codd. retrorsum A B ex corr. 318 porro p. A codd. correcti, p. porro B. Mon. 321 nequeant A Nice.

32

52

T. LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIB. IV

aeris illius; nam multis partibus hic est mobilior multisque minutior et mage pollens. qui simul atque uias oculorum luce repleuit 320 atque patefecit quas ante obsederat aer

345

351

ater, continuo rerum simulacra secuntur quae sita sunt in luce, lacessuntque ut uideamus. 348 quod contra facere in tenebris e luce nequimus propterea quia posterior caliginis aer crassior insequitur qui cuncta foramina complet obsiditque uias oculorum, ne simulacra possint ullarum rerum coniecta mouere. quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti uideantur saepe rutundae, angulus optusus quia longe cernitur omnis 355 siue etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, nera per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aer. 359 hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis, fit quasi ut ad tornum saxorum structa terantur; non tamen ut coram quae sunt uereque rutunda, sed quasi adumbratim paulum simulata uidentur. umbra uidetur item nobis in sole moueri et uestigia nostra sequi gestumque imitari ; 365 aera si credis priuatum lumine posse indugredi, motus hominum gestumque sequen.

tem ;

370

nam nil esse potest aliut nisi lumine cassus aer id quod nos umbram perhibere suëmus. nimirum quia terra locis ex ordine certis lumine priuatur solis quacumque meantes officimus, repletur item quod liquimus eius, propterea fit uti uideatur, quae fuit umbra corporis, e regione eadem nos usque secuta. 374 semper enim noua se radiorum lumina fundunt primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

propterea facile et spoliatur lumine terra et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.

385

391

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum. nam quocumque loco sit lux atque umbra tueri illorum est; eadem uero sint lumina necne, 381 umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum. proinde animi uitium hoc oculis adfingere noli. qua uehimur naui, fertur, cum stare uidetur; quae manet in statione, ea praeter creditur ire. et fugere ad puppim colles campique uidentur quos agimus praeter nauem uelisque uolamus. sidera cessare aetheriis adfixa cauernis cuncta uidentur, et adsiduo sunt omnia motu, quandoquidem longos obitus exorta reuisunt, cum permensa suo sunt caelum corpore claro. solque pari ratione manere et luna uidentur 395 in statione, ea quae ferri res indicat ipsa. exstantisque procul medio de gurgite montis classibus inter quos liber patet exitus ingens, insula coniunctis tamen ex his una uidetur. atria uersari et circumcursare columnae usque adeo fit uti pueris uideantur, ubi ipsi desierunt uerti, uix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari. iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte

400

410

415

420

425

430

435

cum coeptat natura supraque extollere montes, 405 quos tibi tum supra sol montis esse uidetur comminus ipse suo contingens feruidus igni, uix absunt nobis missus bis mille sagittae, uix etiam cursus quingentos saepe ueruti: inter eos solemque iacent immania ponti aequora substrata aetheriis ingentibus oris, interiectaque sunt terrarum milia multa quae uariae retinent gentes et saecla ferarum. at conlectus aquae digitum non altior unum, qui lapides inter sistit per strata uiarum, despectum praebet sub terras inpete tanto, a terris quantum caeli patet altus hiatus; nubila dispicere et † caelum ut uideare uidere corpora mirando sub terras abdita caelo. denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transuersum ferre uidetur uis et in aduersum flumen contrudere raptim, et quocumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione uidentur. porticus aequali quamuis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota uidetur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laeuis donec in obscurum coni conduxit acumen. in pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti uideatur obire et condere lumen ; quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur; ne feuiter credas labefactari undique sensus. at maris ignaris in portu clauda uidentur nauigia aplustris fractis obnitier undae. nam quaecumque supra rorem salis edita pars est remorum, recta est, et recta superne guberna: quae demersa liquorem obeunt, refracta uidentur 440 omnia conuerti sursumque supina reuerti et reflexa prope in summo fluitare liquore. raraque per caelum cum uenti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa uidentur labier aduersum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac uera ratione feruntur. at si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti uideantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina. denique cum suaui deuinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum uigilare tamen nobis et membra mouere nostra uidemur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum conclusoque loco caelum mare Alumina montis mutare et campos pedibus transire uidemur, et sonitus audire, seuera silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes. cetera de genere hoc miracula multa uidemus, quae uiolare fidem quasi sensibus omnia quaerunt, nequiquam, quoniam pars horum maxima fallit propter opinatus animi quos addimus ipsi, pro uisis ut sint quae non sunt sensibu' uisa. nam nil aegrius est quam res secernere apertas ab dubiis, animus quas ab se protinus addit. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit

445

450

455

460

465

342 illius codd. correcti, ullius codd. 346 aer ater Bern., ater codd., ater, aera Lach. 351 que uias B ex corr. al., quia codd. 352 coniecta Mar. al., contecta codd. mouere Bentl., moueri codd. 357 acies B ex corr. Nicc., ates codd. perlabitur Lamb., deriabitur codd. 361 turnum A B. terantur M., tuantur codd., tuamur Lach., rotentur coni. M. in commentatione. 378 abluit uett. edd., adluit codd. 395 uidentur Lach., uidetur codd. 397 exstant usque Lach. 406 tibi tum Nauger., ubi t. codd., ibi Bockem. 414 conlectus Lamb., coniectus codd. cf. III 198. 418 dispicere cum codd. et Lachm. M. cuius adnotationem ad loc. uide, despicere uulg. caelum corruptum, rerum H. Nettleship in Diario Philol. t. xv p. 21, ut A, et B al. A. Palmer in Hermath. iv p. 265 uiua, idem in u. 419 addita pro abdita. 419 mirando. codd. mirande, Lach. miraclo idem ut prope pro corpora et caeli pro caelo legit, uersibus 418, 419 inter se transpositis. 421 desp. codd. corr. M., disp. codd. Lach. 436 at maris B ex corr. Nicc., amaris codd. 437 fractis Flor. 31 Mar., factas codd. undae Lach., undas codd. 440 liquorem Lach., liquore codd. 446 ac uera Is. Voss. in notis manu scr., aque codd. 448 fit uti Mar. Junt., fit ut codd. 460 noctis B ex corr. codd. correcti, montis codd. 462 miracula M. qui acula in multa haustum abiisse arbitratur, codd. mirande, Lach. miracli. 468 addit A, abdit B.

[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

480

notitiam ueri quae res falsique crearit
et dubium certo quae res differre probarit.
inuenies primis ab sensibus esse creatam
notitiem ueri neque sensus posse refelli.
nam maiore fide debet reperirier illud,
sponte sua ueris quod possit uincere falsa.
quid maiore fide porro quam sensus haberi
debet an ab sensu falso ratio orta ualebit
dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
qui nisi sunt ueri, ratio quoque falsa fit omnis. 485
an poterunt oculos aures reprehendere, an aures
tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
an confutabunt nares oculiue reuincent?
non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
diuisast, sua uis cuiquest, ideoque necesse est
et quod molle sit et gelidum feruensue scorsum
et seorsum uarios rerum sentire colores

490

500

et quaecumque coloribu' sint coniuncta uidere.
seorsus item sapor oris habet uim, seorsus odores
nascuntur, sorsum sonitus. ideoque necesse est 495
non possint alios alii conuincere sensus.
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
aequa fides quoniam debebit semper haberi.
proinde quod in quoquest his uisum tempore, uerumst.
et si non poterit ratio dissoluere causam,
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
uisa rutunda, tamen praestat rationis egentem
reddere mendose causas utriusque figurae,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
et uiolare fidem primam et conuellere tota
fundamenta quibus nixatur uita salusque.
non modo ením ratio ruat omnis, uita quoque ipsa
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
praecipitisque locos uitare et cetera quae sint

505

520

in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint. 510
illa tibi est igitur uerborum copia cassa
omnis quae contra sensus instructa paratast.
denique ut in fabrica, si prauast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri atque obstipa necesse est
praua cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam uideantur uelle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus et uox omnis, in auris
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
corpoream uocem quoque enim constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
praeterea radit uox fauces saepe facitque

515

525

asperiora foras gradiens arteria clamor.

quippe per angustum turba maiore coorta ire foras ubi coeperunt primordia uocum, scilicet expleti quoque íanua raditur oris.

530

haud igitur dubiumst quin uoces uerbaque constent

534

corporeis e principiis, ut laedere possint. nec te fallit item quid corporis auferat et quid detrahat ex hominum neruis ac uiribus ipsis perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram aurorae perductus ab exoriente nitore, praesertím si cum summost clamore profusus. ergo corpoream uocem constare necessest, 540 multa loquens quoniam amittit de corpore partem. 551 asperitas autem uocis fit ab asperitate príncipiorum et item leuor leuore creatur. 542 nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso grauiter sub murmure mugit et reboat raucum regio cita barbara bombum, 546 545 et ualidis cycni torrentibus ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri uoce querellam. Hasce igitur penitus uoces cum corpore nostro exprimimus rectoque foras emittimus ore, 550 mobilis articulat uerborum daedala lingua 550 formaturaque labrorum pro parte figurat. 553 hoc ubi non longum spatíumst unde una profecta perueniat uox quaeque, necessest verba quoque ipsa

565

570

plane exaudiri discernique articulatim ; 555
seruat enim formaturam seruatque figuram.
at si interpositum spatium sit longius aequo,
aera per multum confundi uerba necessest
et conturbari uocem, dum transuolat auras.
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
internoscere, uerborum sententia quae sit: 561
usque adeo confusa uenit uox inque pedita.
praeterea uerbum saepe unum perciet auris
omnibus in populo, missum praeconis ab ore.
in multas igitur uoces uox una repente
diffugit, in priuas quoniam se diuidit auris
obsignans formam uerbi clarumque sonorem.
at quae pars uocum non auris incidit ipsas,
praeterlata perit frustra diffusa per auras.
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
reddit et interdum frustratur imagine uerbi.
quae bene cum uideas, rationem reddere possis
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
saxa paris formas uerborum ex ordine reddant,
palantis comites quom montis inter opacos 575
quaerimus et magna dispersos uoce ciemus.
sex etiam aut septem loca uidi reddere uocis,
unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
uerba repulsantes iterabant docta referri.
haec loca capripedes satyros nymphasque tenere
finitimi fingunt et faunos esse locuntur
quorum noctiuago strepitu ludoque iocanti
adfirmant uolgo taciturna silentía rumpi
chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum, 585
et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
pinea semiferi capitis uelamina quassans
unco saepe
labro calamos percurrit hiantis,
fistula siluestrem ne cesset fundere musam.
cetera de genere hoc monstra ac portenta lo-
quontur,
590

581

ne loca deserta ab diuis quoque forte putentur
sola tenere. ideo iactant miracula dictis
aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
humanum genus est auidum nimis auricularum.
Quod superest, non est mirandum qua ratione,

471 mittam Mar. Ald. Junt., mituam codd. 472 sua in statuit Lach., suo i. st. codd. 479 sensus Mar. Junt., sensu codd. 486 poterunt codd. correcti, poterit codd. 491 seorsum Bentl., uideri codd. 493 uidere Lach., necessest codd. 495 nascuntur uett. edd., nascantur codd. 496 possint codd. correcti, uett. edd., possunt codd. 498 aequa correctorum unus, uett. edd., acque codd. 500 poterit Nicc., poteris. 514 si B ex corr., Nicc. sibi codd. 517 praua Mar., parua codd. 526 uocem ante quoque enim add. Lach., post qu. e. habent codd. correcti. 528 praeterca A Gell. x 26, propterea B. 532 expleti Lach., expletis codd. 542, 543 (551, 552) hic posuit Lamb. 543 leuo letiore codd. 545 murmure uett. edd., murmura codd. 546 e. reboat r. regio c. b. b. Lach., e. reuorat r. retro c. b. b. codd. 547 e. u. cycni torrentibus ex Heliconis Is. Voss. in nott, manu scr., e. u. necti tortis ex Heliconis A, nete tortis ex H. A ex corr. B, cycni tortis conuallibus ex H. Lach. 550 emittimus A ex corr., mittimus codd. 551 uerborum Lamb., neruorum codd. 553 una Bentl., illa codd. 567 uerbi Lach., uerbis codd. 568 incidit. accidit Lamb., probante etiam Lach. cf. V 608. 570 locis B ex corr., lopis codd., pars, s. a., locis Lach. 579 docta Lach., dicta codd. 582 iocanti A ex corr., locanti codd. 587 uelamina codd. correcti, ullamina codd., uallamina Heins. in notis manu scr. 590 cetera codd. correcti, petere codd. 594 nimi' miraclorum Lach.

per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, 596
haec loca per uoces ueniant aurisque lacessant.
conloquium clausis foribus quoque saepe uidemus,
nimirum quia uox per flexa foramina rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant; 600
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei, species qua trauolat omnis.
praeterea partis in cunctas diuiditur uox,
ex aliis alíae quoniam gignuntur, ubi una
dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
ergo replentur loca uocibus, abdita retro
omnia quae circum feruunt sonituque cientur.
at simulacra uiis derectis omnia tendunt

605

ut sunt missa semel; quapropter cernere nemo 610
saepem ultra potis est, at uoces accipere extra.
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa
domorum,

uox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam uerba audire uidemur.
Nec, qui sentimus sucum, lingua atque palatum 615
plusculum habent in se rationis plus operaeuc.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare coëpit.
inde quod exprimimus per caulas omne palati
diditur et rarae perplexa foramina linguae.
hoc ubi leuia sunt manantis corpora suci,
suauiter attingunt et suauiter omnia tractant
umida linguai circum sudantia templa.

620

630

at contra pungunt sensum lacerantque coorta, 625
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
deinde uoluptas est e suco fine palati;
cum uero deorsum per fauces praecipitauit,
nulla uoluptas est, dum diditur omnis in artus.
nec refert quicquam quo uictu corpus alatur,
dummodo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi umidulum seruare tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibu' suauis et almus
expediam, quareue, aliis quod triste et amarumst,
hoc tamen esse aliis possit perdulce uideri,
tantaque in his rebus distantia differitasque,
ut quod ali cibus est aliis fuat acre uenenum,
extetque ut serpens, hominis quae tacta saliuis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
praeterea nobis ueratrum est acre uenenum,

at capris adipes et coturnicibus auget.

635

640

646

ut quibus id fiat rebus cognoscere possis,
principio meminisse decet quae diximus ante,
semina multimodis in rebus mixta teneri.
porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes,
ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
extima membrorum circumcaesura coercet,
proinde et seminibus constant uariante figura.
semina cum porro distent, differre necessest
interualla uiasque, foramina quae perhibemus, 650
ominibus in membris et in ore ipsoque palato.
esse minora igitur quaedam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, 655
proinde foraminibus debent differre figurae,
et uariare uiae proinde ac textura coercet.
hoc ubi quod suaue est aliis aliis fit amarum,
illi, cui suaue est, leuissima corpora debent

contractabiliter caulas intrare palati,

at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera nimirum penetrant hamataque fauces. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque. quippe ubi cui febris bili superante coorta est aut alia ratione aliquast uis excita morbi, perturbatur ibi iam totum corpus et omnes commutantur ibi positurae principiorum;

660

665

675

fit prius ad sensum ut quae corpora conueniebant
nunc non conueniant, et cetera sint magis apta,
quae penetrata queunt sensum progignere acerbum ;
utraque enim sunt in mellis commixta sapore; 671
id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
Nunc age quo pacto naris adiectus odoris
tangat agam. primum res multas esse necessest
unde fluens uoluat uarius se fluctus odorum,
et fluere et mitti uolgo spargique putandumst;
uerum aliis alius magis est animantibus aptus
dissimilis propter formas. ideoque per auras
mellis apes quamuis longe ducuntur odore,
uolturiique cadaueribus. tum fissa ferarum
ungula quo tulerit gressum promissa canum uis
ducit, et humanum longe praesentit odorem
Romulidarum arcis seruator candidus anser.
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
pabula ducit et a taetro resilire ueneno
cogit, eoque modo seruantur saecla ferarum.
Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit,
est alio ut possit permitti longius alter;

680

685

sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
quam sonitus, quam uox, mitto iam dicere quam res
quae feriunt oculorum acies uisumque lacessunt. 691
errabundus enim tarde uenit ac perit ante
paulatim facilis distractus in aeris auras;
ex alto primum quia uix emittitur ex re:
nam penitus fluere atque recedere rebus odores 695
significat quod fracta magis redolere uidentur
omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta:
deinde uidere licet maioribus esse creatum
principiis quam uox, quoniam per saxea saepta
non penetrat, qua uox uolgo sonitusque feruntur. 700
quare etiam quod olet non tam facile esse uidebis
inuestigare in qua sit regione locatum;
refrigescit enimi cunctando plaga per auras

nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
errant saepe canes itaque et uestigia quaerunt. 705
(Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
in generest, sed item species rerum atque colores
non ita conueniunt ad sensus omnibus omnes,
ut non sint aliis quaedam magis acria uisu.
quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis 710
auroram clara consuetum uoce uocare,
noenu queunt rabidi contra constare leones
inque tueri ita continuo meminere fugai,
nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, 715
pupillas interfodiunt acremque dolorem
praebent, ut nequeant contra durare feroces ;
cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
exitus ex oculis liber datur, in remorando 720
laedere ne possint ex ulla lumina parte.)
Nuncage quae moueant animum res accipe, et unde
quae ueniunt ueniant in mentem percipe paucis.
principio hoc dico, rerum simulacra uagari

598 uidemus. ubi demus Lach. 604 ubi una B ex corr. Lamb., ubina codd. 605 dissuluit B, dissiluit A uulg. Lach 608 feruunt M., codd. fuerunt, feriunt Lach. 611 saepem ultra Bern., saepe supra codd., saepem intra Lach. 612 domorum add. Lach. 615 nec Mar. Junt., hoc codd. 616 operaeue Lach., opere codd. 621 per flexa Mon., 'fortasse recte' M. 622 manantis Pont. Junt., manantes codd. 624 sidentia Lach. 631 possis codd. correcti, posses codd. 632 umidulum Lach., umidum codd. 633 cibu' suauis et almus M., siue aptus ut Lach., codd. cibus ut uideamus, cibus unicus aptus Lach. locus nondum sanatus. 636 in Nonius p. 95, 30, om. codd. est in fine uersus habent codd. om. Non. 637 ali Lach., aliis codd. 638 extetque ut serpens M., est itaque ut s. codd., est aliquae ut s. Lach. aliquos intercidisse censet Postgate. 641 coturnicibus. cocturnibus A, quod turnicibus B. 642 ut quibus id Lamb. Lach. M. sed recte codd. id quibus ut. 648 et. ex Mon. Junt. Lach. constant uariante figura Lach., c. uariantque f. codd. 668 fit. Lach. ut. ut add. codd. correcti, om. codd. 671, 672 post 662 ponit Lach. lacunam mauult Bern. 680 uolturiique Pont. Ald. 1, uolturique codd. 681 permissa Gronov. Lach. 682 dicit Lach. 698 creatum Mar. Junt., creatam codd. 712 rabidi Wak., rapidi codd. 719 illis B ex corr., ilus codd.

uersus

multa modis multis in cunctas undique partis 725 tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris, obuia cum ueniunt, ut aranea bratteaque auri. quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu quam quae percipiunt oculos uisumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant perrara cientque 730 tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt. Centauros itaque et Scyllarum membra uidemus Cerbereasque canum facies simulacraque eorum quorum morte obita tellus amplectitur ossa; omne genus quoniam passim simulacra feruntur, 735 partim sponte sua quae fiunt aere in ipso, partim quae uariis ab rebus cumque recedunt et quae confiunt ex horum facta figuris.

740

nam certe ex uiuo Centauri non fit imago, nulla fuit quoniam talis natura animantis ; uerum ubi equi atque hominis casu conuenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenuia texta. cetera de genere hoc eadem ratione creantur. quae cum mobiliter summa leuitate feruntur, ut prius ostendi, facile uno commouet ictu quaelibet una animum nobis subtilis imago; tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa.

745

Haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis. quatenus hoc simile est illi, quod mente uidemus 750 atque oculis, simili fieri ratione necesse est. nunc igitur docui quoniam me forte leonem cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moueri,

765

per simulacra leonem et cetera quae uidet aeque 755 nec minus atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit. nec ratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi uigilat, nisi quod simulacra lacessunt haec eadem nostros animos quae cum uigilamus, usque adeo, certe ut uideamur cernere eum quem 760 rellicta uita iam mors et terra potitast. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum ueris conuincere rebus. praeterea meminisse iacet languetque sopore nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens uiuom se cernere credit. quod superest, non est mirum simulacra moueri bracchiaque in numerum iactare et cetera membra; nam fit ut in somnis facere hoc uideatur imago; 770 quippe ubi prima perit alioque est altera nata inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur. scilicet id fieri celeri ratione putandumst: tanta est mobilitas et rerum copia tanta tantaque sensibili quouis est tempore in uno copia particularum, ut possit suppeditare. (Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis clarandumst, plane si res exponere auemus. quaeritur in primis quare, quod cuique libido uenerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum. 780 anne uoluntatem nostram simulacra tuentur et simul ac uolumus nobis occurrit imago, si mare, si terrast cordi, si denique caelum? conuentus hominum pompam conuiuia pugnas, omnia sub uerbone creat natura paratque? cum praesertim aliis eadem in regione locoque longe dissimilis animus res cogitet omnis. quid porro, in numerum procedere cum simulacra

775

785

cernimus in somnis et mollia membra mouere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt oculis gestum pede conuenienti? 791
scilicet arte madent simulacra et docta uagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
an magis illud erit uerum? quia tempore in uno,
cum sentimus id, et cum uox emittitur una, 795
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quouis in tempore quaeque 797
praesto sint simulacra locis in quisque parata.
et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute 802
cernere non potis est animus; proinde omnia
quae sunt

praeterea pereunt, nisi siquae ad se ipse parauit.
ipse parat sese porro speratque futurum 805
ut uideat quod consequitur rem quamque; fit ergo.
nonne uides oculos etiam, cum tenuia quae sunt
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? 810
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
si non aduertas animum, proinde esse quasi omni
tempore semotum fuerit longeque remotum.
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
praeterquam quibus est in rebus deditus ipse?
deinde adopinamur de signis maxima paruis 816
ac nos in fraudem induimus frustramínis ipsi.)

Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, in manibus uir uti factus uideatur adesse, 820 aut alia ex alia facies aetasque sequatur. 826 quod ne miremur sopor atque obliuia curant. 822 (Illud in his rebus uitium uementer auessis effugere, errorem uitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, 825 825 prospicere ut possemus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro ualidis ex apta lacertis esse manusque datas utraque ex parte ministras, ut facere ad uitam possemus quae foret usus. 831 cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur, omnia peruersa praepostera sunt ratione, nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti possemus, sed quod natumst id procreat usum, nec fuit ante uidere oculorum lumina nata 836 nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures 839 quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus; haud igitur potuere utendi crescere causa. at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore ante fuit multo quam lucida tela uolarent, 845 et uolnus uitare prius natura coegit quam daret obiectum parmai laeua per artem. scilicet et fessum corpus mandare quieti multo antiquius est quam lecti mollia strata, et sedare sitim prius est quam pocula natum. 850 haec igitur possunt utendi cognita causa credier, ex usu quae sunt uitaque reperta. illa quidem seorsum sunt omnia quae prius ipsa nata dedere suae post notitiam utilitatis. 854 quo genere in primis sensus et membra uidemus;

727 brattea A, bratica B, Lach. qui etiam aliunde huius scripturae affert exempla, bractea uulgo. 730 per rara Mar. al., perara codd. 735 omne genus Mar. Junt., omnigenus codd. 736 fiunt Mar. al., flunt A, fluunt B. 740 animantis Gif., anima A B, animalis Lamb. Lach. 741 cqui casu at. h. Lach. cum neget uocabula quae ex breui longaque syllaba sicut equi constent apud Lucr. uocalem posse amittere. 750 quatinus A B et hic et II 927 teste Woltjer. 752 quoniam docui Lamb. Lach. leonem Lach., leonum codd. 755 leonem et Lach., leonum codd. 761 rellicta uita Bern. Is. Voss. in notis manu scr., reddita u. codd., reddita pro u. Lach. 783 si terrast cordi Pont. M., si terram cordist codd. 791 referunt Lach. 795 cum sentimus id, et cum M., consentimus id est cum codd., Lach. quod sentimus id est ? legit et uersum ante 783 ponit. 799-801774, 771, 772. 802 nisi se contendit Lamb. Lach. 804 n. si quae ad se i. Lach., n. que sa ex se i. codd. 805 futurum Pont. Junt., futuram codd. 808 804. 815 praeterquam Avanc., praeterea quam codd. 818 non uett. edd., nos codd. 820 uir uti codd. correcti, uirtuti codd. 822 (826) huc rettulit B ex corr., Mar. al. 823 auessis M., inesse codd. his uitium uementer rebu' necessest Lach., auemus te effugere Bern. 824 errorem uitareque B-ex corr. Avanc., errore multareque codd. praemetuentur A. 826 possemus Lach., possimus codd. queamus Lach, uia codd. 830 ex add. Lach. 836 natum Lach., codicum scriptura certe elegantius.

=

« PreviousContinue »