Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Quæstio, quæ veniant diversa parte sagittæ, Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo. Mercedem appellas? quid enim scio? Culpa docentis

160

170

Scilicet arguitur, quod læva in parte mamillæ Nil salit Arcadico juveni, cujus mihi sexta Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet; Quicquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus Circumagat madidas a tempestate cohortes. [do, Quantum vis stipulare, et protinus accipe, quod Ut toties illum pater audiat. Hæc alii sex 166 Vel plures uno conclamant ore sophistæ, Et veras agitant lites, raptore relicto; Fusa venena silent, malus ingratusque maritus, Et quæ jam veteres sanant mortaria cæcos. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt Consilia, et vitæ diversum iter ingredietur, Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, Summula ne pereat, qua vilis tessera venit Frumenti: quippe hæc merces lautissima. Tenta, Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti 176 Lautorum pueros, artem scindens Theodori. Balnea sexcentis, et pluris porticus, in qua Gestetur dominus, quoties pluit. Anne serenum Exspectet, spargatque luto jumenta recenti ? 180 Hic potius namque hic mundæ nitet ungula muParte alia longis Numidarum fulta columnis [læ. Surgat, et algentem rapiat cœnatio solem. Quanticunque domus, veniet, qui fercula docte Componat; veniet, qui pulmentaria condat. 185 Hos inter sumtus sestertia Quintiliano, Ut multum, duo sufficient. Res nulla minoris Constabit patri, quam filius. Unde igitur tot Quintilianus habet saltus? Exempla novorum Fatorum transi: felix et pulcer, et acer: Felix, et sapiens, et nobilis, et generosus Appositam nigræ lunam subtexit alutæ : Felix, orator quoque maximus, et jaculator; Et, si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ Sidera te excipiant modo primos incipientem 195 Edere vagitus, et adhuc a matre rubentem. Si Fortuna volet, fies de rhetore consul: Si volet hæc eadem, fies de consule rhetor. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, Sidus, et occulti miranda potentia fati? [quam Servis regna dabunt, captivis fata triumphos. 201 Felix ille tamen corvo quoque rarior albo. Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ, Sicut Thrasymachi probat exitus, atque Secundi Carrinatis: et hunc inopem vidistis, Athenæ, 205 Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas. [ram, Di majorum umbris tenuem et sine pondere terSpirantesque crocos, et in urna perpetuum ver, Qui præceptorem sancti voluere parentis Esse loco. Metuens virgæ jam grandis Achilles Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc Eliceret risum citharcdi cauda magistri?

190

912

Sed Rufum atque alios cædit sua quæque juventus Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit. Quis gremio Enceladi doctique Palamonis affert,

[hoc, Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex Quodcunque est, (minus est autem, quam rhetoris æra)

217

230

Discipuli custos præmordet Acœnonoetus,
Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palæmon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernæ tegetis niveique cadurci;
Dummodo non pereat, mediæ quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, cum totus decolor esset 226
Flaccus, et hæreret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos sævas imponite leges,
Ut præceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes, [tus,
Tanquam ungues digitosque suos; ut forte roga-
Dum petit aut thermas aut Phœbi balnea, dicat
Nutricem Anchisæ, nomen patriamque noveicæ
Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annos, 235
Quot Siculus Phrygibus vini donaverit ummas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera vultum facit: exigite, ut sit
Et pater ipsius cœtus, ne turpia ludant,
Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum
Observare manus, oculosque in fine trementes.
Hæc, inquit, cures, et, cum se verterit annus,
Accipe, victori populus quod postulat, aurum

SATIRA VIII.

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo

6

10

Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Majorum, et stantes in curribus Æmilianos,
Et Curios jam dimidios, humerosque minorem
Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem?
Quis fructus generis tabula jactare capaci
[Corvinum, posthac multa contingere virga]
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur?
Effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis, et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
Vanus, et Euganea quantumvis mollior agna; 15
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentes traducit avos, emtorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique ceræ
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus, vel Cossus, vel Drusus moribus esto:
Hos ante effigies majorum pone tuorum:
Præcedant ipsas illi te consule virgas.
Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi,
Justitiæque tenax factis dictisque mereris? 25
Agnosco procerem. Salve, Gætulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriæ contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere, et præclaro nomine tantum
Insignis? Nanum cujusdam Atlanta vocamus,
Æthiopem cycnum, pravam extortamque puellam
Europen canibus pigris scabieque vetusta

20

Lævibus, et siccæ lambentibus ora lucernæ, 35 Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est, Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis Et metues, ne tu sis Creticus, aut Camerinus.

50

55

His ego quem monui? tecum est mihi sermo,
Rubelli
[quam
Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tan-
Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses,
Ut te conciperet, quæ sanguine fulget Iuli,
Non quæ ventoso conducta sub aggere texit.
Vos humiles, inquis, vulgi pars ultima nostri,
Quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
Ast ego Cecropides. Vivas, et originis hujus 46
Gaudia longa feras; tamen ima plebe Quiritem
Facundum invenies: solet hic defendere causas
Nobilis indocti. Veniet de plebe togata,
Qui juris nodos et legum ænigmata solvat.
Hic petit Euphraten juvenis, domitique Batavi
Custodes aquilas, armis industrius; at tu
Nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermæ.
Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet, et exsultat rauco victoria Circo.
Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cujus 60
Clara fuga ante alios, et primus in æquore pulvis:
Sed venale pecus Chorita, posteritas et
Hirpini, si rara jugo Victoria sedit.
Nil ibi majorum respectus, gratia nulla
Umbrarum: dominos pretiis mutare jubentur 65
Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo
Segnipedes, dignique molam versare Nepotis.
Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere præter honores, 69
Quos illis damus, et dedimus, quibus omnia debes.
Hæc satis ad juvenem, quem nobis fama su-
perbum

Tradit, et inflatum, plenumque Nerone propinquo.
Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futuræ
Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere
famæ,

75

Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer. Ambiguæ si quando citabere testis 80
Incertæque rei; Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet perjuria tauro,
Summum crede nefas animam præferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas.
Dignus morte perit, cœnet licet ostrea centum 85
Gaurana, et Cosmi toto mergatur aeno.
Exspectata diu tandem provincia cum te
Rectorem accipiet, pone iræ frena modumque,
Pone et avaritiæ; miserere inopum sociorum.
Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.
Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
Præmia quanta bonos maneant, quam fulmine
justo

90

Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu, Pirata Cilicum. Sed quid damnatio confert, Cum Pansa eripiat, quicquid tibi Natta reliquit? Præconem, Chærippe, tuis circumspice pannis, Jamque tace. Furorest, post omnia perdere nau

lum.

Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par Damnorum, sociis florentibus et modo victis

Plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis 102 Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti Multus ubique labor rare sine Mentore mensæ. Inde Dolabella est, atque hinc Antonius, inde 105 Sacrilegus Verres. Referebant navibus altis Occulta spolia, et plures de pace triumphos. Nunc sociis juga pauca boum, grex parvus equaEt pater armenti capto eripiatur agello; [rum Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum, 110 Si quis in ædicula deus unicus. Hæc etenim sunt Pro summis: nam sunt hæc maxima. Despicias tu Forsitan imbelles Rhodios, unctamque Corinthon: Despicias merito. Quid resinata juventus, Cruraque totius facient tibi lævia gentis? Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis, Illyricumque latus: parce et messoribus illis, Qui saturant urbem Circo scenæque vacantem. Quanta autem inde feres tam diræ præmia culpæ, Cum tenues nuper Marius discinxerit Afros? Curandum in primis, ne magna injuria fiat Fortibus et miseris. Tollas licet omne, quod usquam est

115

121

126

140

Auri atque argenti; scutum, gladiumque relinques,
Et jacula, et galeam: spoliatis arma supersunt.
Quod modo proposui, non est sententia: verum
Credite me vobis folium recitare Sibyllæ.
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in conjuge crimen,
Nec per conventus et cuncta per oppida curvis
Unguibus ire parat nummos raptura Celano;130
Tunc licet a Pico numeres genus, altaque si te
Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter majores, ipsumque Promethea ponas:
De quocunque voles proavum tibi sumito libro.
Quod si præcipitem rapit ambitus atque libido, 135
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures;
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas, claramque facem præferre pudendis.
Omne animi vitium tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto major, qui peccat, habetur.
Quo mihi te solitum falsas signare tabellas
In templis, quæ fecit avus, statuamque parentis
Ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
Tempora Santonico velas adoperta cucullo? 145
Præter majorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Damasippus, et ipse,
Ipse rotam adstringit multo sufflamine consul:
Nocte quidem; sed luna videt, sed sidera testes
Intendunt oculos. Finitum tempus honoris 150
Cum fuerit, clara Damasippus luce flagellum
Sumet, et occursum nunquam trepidabit amici
Jam senis, ac virga prior annuet, atque maniplos
Solvet, et infundet jumentis hordea lassis.
Interea, dum lanatas, torvumque juvencum
More Numæ cædit Jovis ante altaria, jurat
Solam Eponam, et facies olida ad præsepia pictas.
Sed cum pervigiles placet instaurare popinas,
Obvius assiduo Syrophoenix udus amomo
Currit, Idumææ Syrophoenix incola portæ,
Hospitis adspectu dominum regemque salutat,
Et cum venali Cyane succincta lagena.

155

160

Defensor culpæ dicet mihi: Fecimus et nos Hæc juvenes. Esto. Desisti nempe, nec ultra Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes. 165 Quædam cum prima resecentur crimina barba. Indulge veniam pueris. Damasippus ad illos Thermarum calices inscriptaque lintea vadit,

[blocks in formation]

175

Securum valet hæc ætas Mitte Ostia, Cæsar,
Mitte; sed in magna legatum quære popina.
Invenies aliquo cum percussore jacentem,
Permistum nautis, et furibus, ac fugitivis,
Inter carnifices, et fabros sandapilarum,
Et resupinati cessantia tympana Galli.
Equa ibi libertas, communia pocula, lectus
Non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
Quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
Nempe in Lucanos, aut Tusca ergastula mittas.180
At vos, Trojugenæ, vobis ignoscitis, et, quæ
Turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
Quid, si nunquam adeo fœdis adeoque pudendis
Utimur exemplis, ut non pejora supersint?
Consumtis opibus vocem, Damasippe, locasti 185
Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
Judice me dignus vera cruce. Nec tamen ipsi
Ignoscas populo; populi frons durior hujus,
Qui sedet, et spectat triscurria patriciorum, 190
Planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant,
Quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
[Nec dubitant celsi prætoris vendere ludis.]
Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita

[blocks in formation]

Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? Res haud mira tamen, citharœdo principe, mimus Nobilis. Hæc ultra, quid erit nisi ludus? Et illud Dedecus Urbis habes: nec mirmillonis in armis, Nec clypeo Gracchum pugnantem aut falce supina,

201

[tem,

206

214

(Damnat enim tales habitus; sed damnat et odit)
Nec galea frontem abscondit: movet ecce triden-
Postquam librata pendentia retia dextra
Nequicquam effudit, nudum ad spectacula vultum
Erigit, et tota fugit agnoscendus arena.
Credamus tunicæ, de faucibus aurea cum se
Porrigat, et longo jactetur spira galero.
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere, cum Graccho jussus pugnare, seculor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam præferre Neroni ?
Cujus supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus.
Par Agamemnonidæ crimen; sed causa facit rem
Dissimilem. Quippe ille deis auctoribus ultor
Patris erat cæsi media inter pocula; sed nec
Electræ jugulo se polluit, aut Spartani
Sanguine conjugii, nullis aconita propinquis
Miscuit, in scena nunquam cantavit Orestes, 220
Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis
Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba?
Quid Nero tam sæva crudaque tyrannide fecit?
Hac opera, atque hæ sunt generosi principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui, Graiæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis :
Ante pedes Domiti lougum tu pone Thyestæ
Syrma, vel Antigones seu personam Menalippes,
Et de marmoreo citharam suspende colosso. 230
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
Inveniet quisquam sublimius? Arma tamen vos
Nocturna, et flammas domibus,templisque parastis
Ut Braccatorum pueri, Senonumque minores,

225

993

Ausi, quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul, vexillaque vestra coercet.
Hic novus Arpinas, ignobilis, et modo Roma
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi 20
Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum
Thessaliæ campis Octavius abstulit udo
Cædibus assiduis gladio. Sed Roma parentem,
Roma patrem patriæ Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes alieno lassus aratro,
Nodosam post hæc frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra.
Hic tamen et Cimbros, et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit Urbem. 250
Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque
volabant,

245

Qui nunquam attigerant majora cadavera, corvi.
Nobilis ornatur lauro collega secunda.
Plebei Deciorum animæ, plebeia fuerunt
Nomina pro totis legionibus hi tamen, et pro 255
Omnibus auxiliis, atque omni pube Latina
Sufficiunt dis infernis Terræque parenti :
Pluris enim Decii, quam quæ servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum. 260
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exsulibus juvenes ipsius consulis, et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad patres produxit crimina servus
Matronis lugendus; at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.

265

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Eacidae similis, Vulcaniaque arma capessas, 270 Quam te Thersitæ similem producat Achilles. Et tamen, ut longe repetas, longeque revolvas Nomen, ab infami gentem deducis asylo. Majorum primus quisquis fuit ille tuorum, Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo. 275 SATIRA IX.

11

Scire velim, quare toties mihi, Nævole, tristis
Occurras fronte obducta, ceu Marsya victus.
Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
Nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
Non erat hac facie miserabilior Crepereius 6
Pollio, qui triplicem usuram præstare paratus
Circuit, et fatuos non invenit. Unde repente
Tot ruga? certe modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva joco mordente facetus,
Et salibus vehemens intra pomœria natis.
Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccæ
Sylva comæ, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci;
Sed fruticante pilo neglecta, et squalida crura. 15
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies, olimque domestica febris?
Deprendas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprendas et gaudia: sumit utrumque
Inde habitum facies. Igitur flexisse videris 20
Propositum, et vitæ contrarius ire priori.
Nuper enim, ut repeto, fanum Isidiset Ganymeden,
Pacis, et advectæ secreta palatia Matris, [plo?)
Et Cererem (nam quo non prostat fœmina tem-
Notior Autidio machus celebrare solebas,
Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

25

[blocks in formation]

Hæc tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.
Computat, ac cevet. Ponatur calculus, adsint 40
Cum tabula pueri: numera sestertia quinque
Omnibus in rebus; numerentur deinde labores.
An facile et pronum est agere intra viscera penem
Legitimum, atque illic hesternæ occurrere cœnæ ?
Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum, 45
Quam dominum. Sed tu sane tenerum et puerum te,
Et pulcrum, et dignum cyatho, coloque putabas.
Vos humili asseclæ, vos indulgebitis unquam
Cultori, jam nec morbo donare parati?
En, cui tu viridem umbellam, cui succina mit-
50

tas

55

Grandia, natalis quoties redit, aut madidum ver
Incipit, et strata positus, longaque cathedra
Munera fœmineis tractat secreta Calendis.
Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Tritolinus ager fœcundis vitibus implet,
Suspectumque jugum Cumis, et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans, 60
Cum matre, et casulis, et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici ?
Improbus es, cum poscis, ais: sed pensio clamat,
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulixes.
Alter emendus erit; namque hic non sufficit:
ambo

65

Pascendi. Quid agam bruma spirante? quid, oro, Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decem

bri

Et pedibus? durate, atque exspectate cicadas ?
Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto 70
Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe, quibus ista modis, quam sæpe rogaris,
Et quæ pollicitus. Fugientem sæpe puellam
Amplexu rapui: tabulas quoque ruperat, et jam 75
Signabat. Tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus, et dominæ vox.
Instabile, ac dirimi cœptum, et jam pæne solutum
Conjugium in multis domibus servavit adulter! 80
Quo te circumagas? quæ prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nul-
Quod tibi filiolus, quod filia nascitur ex me? [Jum,
Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es: dedimus, quod famæ opponere
possis :

85

Jura parentis habes, propter me scriberis hæres, Legatum omne capis nec non et dulce caducum. Cominoda præterea jungentur multa caducis,

Si numerum, si tres implevero. Justa doloris, 90 Nævole, causa tui. Contra tamen ille quid affert ? Negligit, atque alium bipedem sibi ærit asellum.

Hæc soli commissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querelas.
Nam res mortifera est inimicus pumice lævis. 95
Qui modo secretum commiserat, ardet, et odit,
Tanquam prodiderim, quicquid scio. Sumere
ferrum,

Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat. Nec contemnas, aut despicias, quod
His opibus nunquam cara est annona veneni. 100
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas Servi ut taceant, jumenta loquuntur,
Et canis, et postes, et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen 105
E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et, quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores. Quod enim dubitant componere cri-
110

men

115

In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quicquid paulo ante petebas
A nobis. Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Laufella bibebat.
Vivendum recte est, cum propter plurima, tum his
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum
Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis, 121
Quorum animas et farre suo custodit, et ære.

Idcirco ut possim linguam contemnere servi, Utile consilium modo, sed commune, dedisti: Nunc mihi quid suades post damnum temporis, et spes

125

Deceptas? Festinat enim decurrere velox Flosculus angustæ miseræque brevissima vitæ Portio dum bibimus, dum serta, unguenta, puelPoscimus, obrepit non intellecta senectus. [las Ne trepida: nunquam pathicus tibi deerit ami

cus,

130

Stantibus et salvis his collibus; undique ad illoz
Convenient et carpentis, et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera major
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem
Hæc exempla para felicibus: at mea Clotho 135
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi nostrique Lares, quos thure minuto,
Aut farre, et tenui soleo exorare corona, [nectus
Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta se-
A tegete et baculo? viginti millia foenus
Pigneribus positis, argenti vascula puri,
Sed quæ Fabricius censor notet, et duo fortes
De grege Mosorum, qui me cervice locata
Securum jubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi præterea curvus cælator, et alter,
Qui multas facies pingat cito. Sufficiunt hæc,
Quando ego pauper ero.
Votum miserabile, nec

spes

140

145

His saltem: nam, cum pro me Fortuna rogatur, Affigit ceras illa de nave petitas,

Quæ Siculos cantus effugit remige surdo.

150

[ocr errors]

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

Omnibus in terris, quæ sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. Quid enim ratione timemus Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis,

ut te

Conatus non pœniteat votique peracti? Evertere domos totas optantibus ipsis

5

10

15

19

Di faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur
Militia. Torrens dicendi copia multis,
Et sua mortifera est facundia. Viribus ille
Confisus periit admirandis que lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura [sus,
Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia cen-
Quanto delphinis balana Britannica major.
Temporibus diris igitur jussuque Neronis
Longinum, et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors. Rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus. Tunc illa time, cum pocula sumes
Gemmata, et lato Setinum ardebit in auro.
Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem; flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
31
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quanquam non essent urbibus illis
Prætexta et trabeæ, fasces, lectica, tribunal. 35
Quid, si vidisset prætorem curribus altis
Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi,
In tunica Jovis, et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ, magnæque coronæ
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? 40
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
Agminis officia, et niveos ad frena Quirites, 45
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cujus prudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci. 50
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrymas, cum Fortunæ ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet un-
guem.

Ergo supervacua hæc aut perniciosa petuntur,
Propter quæ fas est genua incerare deorum.

55

Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum Pagina; descendunt statuæ restemque sequuntur. Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis

Cædit, et immeritis franguntur crura caballis. 60
Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput, et crepat ingens
Sejanus: deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ.
Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum 65
Cretatumque bovem: Sejanus ducitur unco
Spectandus: gaudent omnes. Quæ labra? quis illi
Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine?
quisnam

75

93

Delator? quibus indiciis? quo teste probavit ? 70
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Sed
quid
[odit
Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora
Augustum. Jampridem, ex quo suff agia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat, 80
Panem et Circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium; magna est fornacula: pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne pœnas exigat Ajax,
Ut male defensus! Curramus præcipites, et, 85
Dum jacet in ripa, calcemus Cæsaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in jus
Cervice obstricta dominum trabat. Hi sermones
Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi.
Visne salutari, sicut Sejanus? habere
Tantundem, atque illi summas donare curules?
Illum exercitibus præponere? tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldæo? Vis certe pila, cohortes,
Egregios equites, et castra domestica. Quidni 95
Hæc cupias? et, qui nolunt occidere quenquam,
Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti,
Ut rebus lætis par sit mensura malorum?
Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
Et de mensura jus dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis ædilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Sejanum: nam qui nimios optabat honores,
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat 105
Excelsæ turris tabulata, unde altior esset
Casus, et impulsæ præceps immane ruinæ.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus, 110
Magnaque numinibus vota exaudita malignis,
Ad generum Cereris sine cæde et vulnere pauci
Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

100

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare, et totis Quinquatribus optat, 115 Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustæ vernula capsæ. Eloquio sed uterque perît orator: utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons. Ingenio manus est et cervix cæsa; nec unquam

« PreviousContinue »