Page images
PDF
EPUB

164

Observant ubi festa mero pede sabbata reges,
Et vetus indulget senibus clementia porcis. 160
Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
Sit formosa, decens, dives, fecunda, vetustos
Porticibus disponat avos, intactior omni
Crinibus effusis bellum dirimente Sabina :
(Rara avis in terris nigroque simillima cycno)
Quis feret uxorem, cui constant omnia? Malo,
Malo Venusinam, quam te, Cornelia mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus affers
Grande supercilium,et numeras in dote triumphos.
Tolle tuum, precor, Hannibalem, victumque Sy-
phacem
170

In castris, et cum tota Carthagine migra.

Parce, precor, Pæan, et tu, dea, pone sagittas, Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem, Amphion clamat: sed Pæan contrahit arcum. Extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, Dum sibi nobilior Latonæ gente videtur, 176 Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba. [per Quæ tanti gravitas, quæ forma, ut se tibi semImputet? Hujus enim rari summique voluptas Nulla boni, quoties animo corrupta superbo 180 Plus aloes, quam mellis habet Quis deditus

autem

[effert, Usque adeo est, ut non illam, quam laudibus Horreat, inque die septenis oderit horis? [ritis. Quædam parva quidem, sed non toleranda maNam quid rancidius, quam quod se non putat ulla Formosam, nisi quæ de Tusca Græcula facta est, De Sulmonensi mera Cecropis? Omnia Græce, Cum sit turpe magis nostris nescire Latine. Hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas, Hoc cuncta effundunt animi secreta. Quid ultra? Concumbunt Græce. Dones tamen ista puellis ; Tune etiam, quam sextus et octogesimus annus Pulsat, adhuc Græce? Non est hic sermo pudicus In vetula. Quoties lascivum intervenit illud ZOH KAI YTXH? Modo sub lodice relictis 195

Uteris in turba. Quod enim non excitet inguen Vox blanda et nequam ? digitos habet. Ut ta

men omnes

Subsidant pennæ, dicas hæc mollius Hæmo Quanquam et Carpophoro; facies tua computat

annos.

201

Si tibi legitimis pactam junctamque tabellis Non es amaturus, ducendi nulla videtur Causa; nec est, quare coenam et mustacea perdas, Labente officio, crudis donanda; nec illud, Quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus, et scripto radiat Germanicus auro. 205 Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni Est animus; submitte caput cervice parata Ferre jugum : nullam invenies, quæ parcat amanti. Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis Et spoliis. Igitur longe minus utilis illi 210 Uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus. Nil unquam invita donabis conjuge: vendes Hac obstante nihil: nihil, hæc si nolet, emetur. Hæc dabit affectus: ille excludetur amicus Jam senior, cujus barbam tua janua vidit. Testandi cum sit lenonibus atque lanistis Libertas, et juris idem contingat arenæ; Non unus tibi rivalis dictabitur hæres. Pone crucem servo. Meruit quo crimine servus Supplicium? quis testis adest? quis detulit? Audi, Nulla unquani de morte hominis cunctatio longa [esto: O demens, ita servus homo est? nil fecerit, Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

est.

215

226

231

Imperat ergo viro; sed mox hæc regna relinquit, Permutatque domos, et flammea conterit: inde Avolat, et spreti repetit vestigia lecti. Ornatas paulo ante fores, pendentia linquit Vela domus, et adhuc virides in limine ramos. Sic crescit numerus; sic fiunt octo mariti Quinque per auctumnos: titulo res digna sepulcri. Desperanda tibi salva concordia socru. Illa docet spoliis nudi gaudere mariti : Illa docet, missis a corruptore tabellis, Nil rude nec simplex rescribere: decipit illa Custodes, aut ære domat: tunc corpore sano 235 Advocat Archigenen, onerosaque pallia jactat. Abditus interea latet et secretus adulter, Impatiensque moræ pavet, et præputia ducit. Scilicet exspectas, ut tradat mater honestos Atque alios mores, quam quos habet? utile porre Filiolam turpi vetulæ producere turpem. 241

250

Nulla fere causa est, in qua non foemina litem Moverit. Accusat Manilia, si rea non est. Componunt ipsæ per se formantque libellos, Principium atque locos Celso dictare paratæ. 245 Endromidas Tyrias et foemineum ceroma Quis nescit? vel quis non vidit vulnera pali? Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit, Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus Florali matrona tuba; nisi si quid in illo Pectore plus agitat, veræque paratur arenæ. Quem præstare potest mulier galeata pudorem, Quæ fugit a sexu? vires amat. Hæc tamen ipsa Vir nollet fieri. Nam quantula nostra voluptas? Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat, 255 Balteus, et manicæ, et crista, crurisque sinistri Dimidium tegimen; vel, si diversa movebit Prælia, tu felix, ocreas vendente puella. Hæ sunt,quæ tenui sudant in cyclade, quarum Delicias et panniculus bombycinus urit. 260 Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus, Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro, Et ride, scaphium positis cum sumitur armis. Dicite vos neptes Lepidi, cæcive Metelli, Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumserit unquam Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli

265

Semper habet lites alternaque jurgia lectus, In quo nupta jacet: minimum dormitur in illo. Tunc gravis illa viro, tunc orba tigride pejor. 270 Cum simulat gemitus occulti conscia facti, Aut odit pueros, aut ficta pellice plorat, Uberibus semper lacrymis, semperque paratis In statione sua, atque exspectantibus illam, Quo jubeat manare modo; tu credis amorem, 275 Tu tibi tunc curruca places, fletumque labellis Exsorbes, quæ scripta et quot lecture tabellas, Si tibi zelotypæ retegantur scrinia mocha! Sed jacet in servi complexibus aut equitis. Dic, Dic aliquem, sodes, hic, Quintiliane, colorem: Hæremus. Dic ipsa. Olim convenerat, inquit, Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem Indulgere mihi: clames licet, et mare cœlo Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt. Unde hæc monstra tamen, vel quo de fonte, requiris?

Præstabat castas humilis fortuna Latinas Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant Tecta labor, somnique breves, et vellere Tusco Vexatæ duræque manus, ac proximus Urbi 290 Hannibal, et stantes Collina turre mariti.

Nunc patimur longæ pacis mala. Sævior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana perit. Hinc fluxit ad istos Et Sybaris colles, hinc et Rhodos, et Miletos, 296 Atque coronatum et petulans madidumque TarenPrima peregrinos obscæna Pecunia mores [tum. Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu

315

320

Divitiæ molles. Quid enim Venus ebria curat?
Inguinis et capitis quæ sint discrimina, nescit,
Grandia quæ mediis jam noctibus ostrea mordet,
Cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Cum bibitur concha, cum jam vertigine tectum
Ambulat, et geminis exsurgit mensa lucernis. 305
I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
Maura, Pudicitiæ veterem cum præterit aram,
Tullia quid dicat notæ collactea Mauræ.
Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic,
Effigiemque deæ longis siphonibus implent, 310
Inque vices equitant, ac luna teste moventur.
Inde domnos abeunt: tu calcas luce reversa
Conjugis urinam magnos visurus amicos.
Nota Bonæ secreta deæ, cum tibia lumbos
Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitæ, crinemque rotant, ululantque Priapi
Mænades. O quantus tunc illis mentibus ardor
Concubitus! quæ vox saltante libidine! quantus
Ille meri veteris per crura madentia torrens!
Lenonum ancillas posita Saufella corona
Provocat, et tollit pendentis præmia coxæ.
Ipsa Medullinæ fluctum crissantis adorat:
Palmam inter dominas virtus natalibus æquat.
Nil ibi per ludum simulabitur: omnia fient
Ad verum, quibus incendi jam frigidus ævo 325
Laomedontiades, et Nestoris hernia possit. [plex,
Tun prurigo moræ impatiens, tunc fœmina sim-
Et toto pariter repetitus clamor ab antro:
Jam fas est; admitte viros. Jam dormit adulter;
Illa jubet sumto juvenem properare cucullo, 330
Si nihil est, servis incurritur. Abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius. Hic si
Quæritur,et desunt homines; mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem submittat asello.
Atque utinam ritus veteres, et publica saltem 335
His intacta malis agerentur sacra: sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quæ psaltria penem
Majorem, quam sunt duo Cæsaris Anticatones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura jubetur,
Quæcunque alterius sexus imitati figuram est.
Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut
quis

340

Simpuvium ridere Numæ, nigrumque catinum,
Et Vaticano fragiles de monte patellas
Ausus erat? Sed nunc ad quas non Clodius aras?
Audio, quid veteres olim moneatis amici: 346
Pone seram; cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes? Cauta est, et ab illis incipit uxor.
Jamque eadem summis pariter minimisque libido:
Nec melior, silicem pedibus quæ conterit atrum,
Quam quæ longorum vehitur cervice Syrorum.

Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, Conducit comites, sellam, cervical, amicas, Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam. Hæc tamen argenti superest quodcunque paterni Lævibus athletis, ac vasa novissima dobat. 356 Multis res angusta domi: sed nulla pudorem Paupertatis habet, nec se metitur ad illum, Quem dedit hæc posuitque, modum. Tamen utile quid sit

Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
Formica tandem quidam expavere magistra. 361
Prodiga non sentit pereuntem foemina censum
Ac, velut exhausta recidivus pullulet arca
Nummus, et e pleno semper tollatur acervo,
Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent.
Sunt, quas eunuchi imbelles, ac mollia semper
Oscula delectent, et desperatio barbæ,

Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas
Summa tamen, quod jam calida matura juventa
Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro. 370
Ergo spectatos ac jussos crescere primum
Testiculos, postquam cœperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
Balnea, nec dubie custodem vitis et horti
Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
Cum domina: sed tu jam durum, Postume, jam-

que

$75

[blocks in formation]

387

Solatur, gratoque indulget basia plectro.
Quædam de numero Lamiarum ac nominis alti
Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum
Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Agrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput; dictataque verba 391
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
Dic mihi nunc, quæso, dic, antiquissime divûm,
Respondes his, Jane pater? Magna otia cœli.
Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos.
Hæc de comodis te consulit; illa tragœdum 3396
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem
Audax, et coetus possit quam ferre virorum,
Cumque paludatis ducibus præsente marito 400
Ipsa loqui recta facie, strictisque mamillis.
Hæc eadem novit, quid toto fiat in orbe;
Quid Seres, quid Thraces agant: secreta novercæ
Et pueri: quis amet, quis diripiatur adulter.
Dicet, quis viduam prægnantem fecerit, et quo
Mense, quibus verbis concumbat quæque, modis
Instantem regi Armenio Parthoque cometen [quot.
Prima videt; famam rumoresque illa recentes
Excipit ad portas: quosdam facit. Isse Nipha-

[blocks in formation]

In populos, magnoque illic cuncta arva teneri Diluvio, nutare urbes, subsidere terras, [rat. Quocunque in trivio, cuicunque est obvia, nar

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam Vicinos humiles rapere, et concidere loris [quod Exorata solet. Nam si latratibus alti Rumpuntur somni; fustes huc ocius, inquit, 416 Afferte, atque illis dominum jubet ante feriri, Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu Balnea nocte subit; conchas et castra moveri Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu, 420 Cum lassata gravi ceciderunt brachia massa, Callidus et crista digitos impressit aliptes, Ac summum dominæ femur exclamare coegit. Convivæ miseri interea somnoque fameque [tum Urguentur. Tandem illa venit rubicundula, toEnophorum sitiens, plena quod tenditur urna

427

Admotum pedibus, de quo sextarius alter Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim. Dum redit et loto terram ferit intestino, Marmoribus rivi properant, aut lata Falernum Pelvis olet; nam sic, tanquam alta in dolia longus

Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus Nauseat, atque oculis bilem substringit opertis. Illa tamen gravior, quæ, cum discumbere cœpit, 434

Laudat Virgilium, perituræ ignoscit Elissæ,
Committit vates et comparat; inde Maronem,-
Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba tacet; nec causidicus, nec præco loquatur,
Altera nec mulier: verborum tanta cadit vis. 440
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas, nemo æra fatiget:
Una laboranti poterit succurrere lunæ.

455

Imponit finem sapiens et rebus honestis. Nam quæ docta nimis cupit et facunda videri, Crure tenus medio tunicas succingere debet, 446 Cædere Sylvano porcum, quadrante lavari. Non habeat matrona, tibi quæ juncta recumbit, Dicendi genus, aut curtum sermone rotato Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes: Sed quædam ex libris et non intelligat. Odi 451 Hanc ego, quæ repetit volvitque Palæmonis arServata semper lege et ratione loquendi, [tem, Ignotosque mihi tenet antiquaria versus, Nec curanda viris opicæ castigat amicæ Verba. Solecismum liceat fecisse marito. Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil, Cum virides gemmas collo circumdedit, et cum Auribus extentis magnos commisit elenchos. Intolerabilius nihil est, quam fœmina dives. 460 Interea fœda aspectu ridendaque multo Pane tumet facies, aut pinguia Poppaana Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti. Ad mochum veniet lota cute. Quando videri Vult formosa domi? mochis foliata parantur. 465 His emitur, quicquid graciles huc mittitis Indi. Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit: Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur, Propter quod secum comites educit asellas, Exsul Hyperboreum si dimittatur ad axem. 470 Sed quæ mutatis inducitur, atque fovetur Tot medicaminibus, coctæque siliginis offas Accipit et madida, facies dicetur, an ulcus ?

476

Est pretium curæ penitus cognoscere, toto Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus Aversus jacuit; periit libraria, ponunt Cosmetæ tunicas, tarde venisse Liburnus Dicitur, et poenas alieni pendere somni Cogitur: hic frangit ferulas, rubet ille flagellis, Hic scutica: sunt, quæ tortoribus annua præstent. Verberat, atque obiter faciem linit; audit amicas, Aut latum pictæ vestis considerat aurum, Et cædit; longi relegit transversa diurni, Et cædit, donec lassis cædentibus Exi Intonet horrendum, jam cognitione peracta. 485 Præfectura domus Sicula non mitior aula. Nam si constituit, solitoque decentius optat Ormari, et properat, jamque exspectatur in hortis, Aut apud Isiacæ potius sacraria lenæ; Disponit crinem laceratis ipsa capillis Nuda humero Psecas infelix, nudisque mamillis Altior hic quare cincinnus? Taurea punit Continuo flexi crimen facinusque capilli. Quid Psecas admisit? quænam est hic culpa puel

490

[læ,

Si tibi displicuit nasus tuus? Altera lævum 549
Extendit, pectitque comas, et volvit in orbem.
Est in consilio matrona, admotaque lanis
Emerita quæ cessat acu: sententia prima
Hujus erit; post hanc ætate atque arte minores
Censebunt, tanquam famæ discrimen agatur, 500
Aut animæ: tanta est quærendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus al-

tum

Edificat caput. Andromachen a fronte videbis: Post minor est: credas aliam. Cedo, si breve parvi

526

Sortita est lateris spatium, breviorque videtur 505
Virgine Pygmæa, nullis adjuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta?
Nulla viri cura interea, nec mentio fiet
Damnorum: vivit tanquam vicina marito.
Hoc solo propior, quod amicos conjugis odit 510
Et servos, gravis est rationibus. Ecce furertis
Bellonæ, matrisque deûm chorus intrat, et ingens
Semivir, obscæno facies reverenda minori,
Mollia qui rupta secuit genitalia testa [dunt
Jam pridem, cui rauca cohors, cui tympana ce-
Plebeia, et Phrygia vestitur bucca tiara. 516
Grande sonat, metuique jubet Septembris et Austri
Adventum, nisi se centum lustraverit ovis,
Et xerampelinas veteres donaverit ipsi,
Ut, quicquid subiti et magni discriminis instat,
In tunicas eat, et totum semel expiet annum. 521
Hiberum fracta glacie descendet in amnem,
Ter matutino Tiberi mergetur, et ipsis
Vorticibus timidum caput abluet: inde superbi
Totum regis agrum nuda ac tremebunda cruentis
Erepet genibus. Si candida jusserit lo,
Ibit ad Egypti finem, calidaque petitas
A Meroe portabit aquas, ut spargat in ædem
Isidis, antiquo quæ proxima surgit ovili.
Credit enim ipsius dominæ se voce moneri. 530
En animam et mentem, cum qua di nocte lo-
quantur!
[norem
Ergo hic præcipuum summumque meretur ho-
Qui grege linigero circumdatus et grege calvo
Plangentis populi currit derisor Anubis.
Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor 535
Concubitu sacris observandisque diebus;
Magnaque debetur violato pœna cadurco.
Et movisse caput visa est argentea serpens:
Illius lacrymæ meditataque murmura præstant,
Ut veniam culpæ non abnuat, ansere magno 510
Scilicet et tenui popano corruptus, Osiris. [licto
Cum dedit ille locum; cophino fænoque re-
Arcanam Judæa tremens mendicat in aurem,
Interpres legum Solymarum, et magna sacerdos
Arboris, ac summi fida internuntia coli.
Implet et illa manum, sed parcius: ære minuto
Qualiacunque voles Judæi somnia vendunt.
Spondet amatorem tenerum, vel divitis orbi
Testamentum ingens, calidæ pulmone columbæ
Tractato, Armenius vel Commagenus haruspex;
Pectora pullorum rimatur, et exta catelli,
Interdum et pueri: faciet, quod deferat ipse.

545

551

[blocks in formation]

565

Nemo mathematicus genium indemnatus habebit;
Sed qui pæne perît, cui vix in Cyclada mitti
Contigit, et parva tandem caruisse Seripho.
Consulit ictericæ lento de funere matris,
Ante tamen de te, Tanaquil tua; quando sororem
Efferat, et patruos; an sit victurus adulter [sunt?
Post ipsam quid enim majus dare numina pos-
Hæc tamen ignorat, quid sidus triste minetur
Saturni, quo læta Venus se proferat astro, 570
Qui mensis damnis, quæ dentur tempora lucro.
Illius occursus etiam vitare memento,
In cujus manibus, ceu pinguia succina, tritas
Cernis ephemeridas; quæ nullum consulit, et jam
Consulitur: quæ, castra viro patriamve petente.
Non ibit pariter numeris revocata Thrasylli, 576
Ad primum lapidem vectari cum placet, hora
Sumitur ex libro: si prurit frictus ocelli
Angulus, inspecta genesi collyria poscit.
Agra licet jaceat, capiendo nulla videtur
Aptior hora cibo, nisi quam dederit Petosiris.

580

Si mediocris erit; spatium lustrabit utrinque Metarum, et sortes ducet, frontemque manumque Præbebit vati crebrum poppysma roganti. Divitibus responsa dabunt Phryx augur, et Indus Conductus, dabit astrorum mundique peritus,586 Atque aliquis senior, qui publica fulgura condit. Plebeium in circo positum est et in aggere fatum. Quæ nullis longum ostendit cervicibus aurum, Consulit ante phalas, delphinorumque columnas, An saga vendenti nubat caupone relicto.

591

Hæ tamen et partus subeunt discrimen, et omnes Nutricis tolerant fortuna urguente labores: Sed jacet aurato vix ulla puerpera lecto. Tantum artes hujus, tantum medicamina possunt, Quæ steriles facit, atque homines in ventre necandos

Conducit. Gaude, infelix, atque ipse bibendum Porrige, quicquid erit: nam si distendere vellet Et vexare uterum pueris salientibus, esses Ethiopis fortasse pater; mox decolor hæres 600 Impleret tabulas, nunquam tibi mane videndus.

Transeo suppositos, et gaudia, votaque sæpe Ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos Pontifices, Salios, Scaurorum nomina falso Corpore laturos. Stat Fortuna improba noctu, Arridens nudis infantibus. Hos fovet omnes 606 Involvitque sinu: domibus tunc porrigit altis, Secretumque sibi mimum parat. Hos amat, his se Ingerit, utque suos ridens producit alumnos.

Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti, Et solea pulsare nates. Quod desipis, inde est;

| Inde animi caligo, et magna oblivio rerum, [non
Quas modo gessisti. Tamer hoc tolerabile, s
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,615
Cui totam tremuli frontem Cæsonia pulli
Infudit. Quæ non faciet, quod principis uxor?
Ardebant cuncta, et fracta compage ruebant,
Non aliter, quam si fecisset Juno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippina 620
Boletus: siquidem unius præcordia pressit
Ille senis, tremulumque caput descendere jussit
In cœlum, et longam manantia labra salivam.
Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio tor-
quet:
[tres.

[ocr errors]

Hæc lacerat mistos equitum cum sanguine pa-
Tanti partus equæ! quanti una venefica constat?
Oderunt natos de pellice; nemo repugnet,
Nemo vetet: jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensæ.
Livida materno fervent adipata veneno.
Mordeat ante aliquis, quicquid porrexerit illa,
Quæ peperit: timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum Satira sumente cothurnu'n
Scilicet, et finem egressi legemque priorum £35
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis coloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quæ deprensa patent: facinus tamen ipsa perezi
Tune duos una sævissima vipera cœna ?
Tune duos? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quicquid de Colchide torva
Dicitur, et Procne: nil contra conor. Et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum, et rabie jecur incendente feruntar
Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.65)
Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus
ingens

611

Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellæ.
Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ 655
Mane: Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra lævaque tenebat.
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ;
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

600

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

Et spes et ratio studiorum in Cæsare tantum: Solus enim tristes hac tempestate Camœnas Respexit, cum jam celebres notique poetæ Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos Tentarent, nec foedum alii, nec turpe putarent 5

Præcones fieri, cum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machære
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, cenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcyonem Pacci, Thebas et Terea Fausti.

Hoc satius, quam si dicas sub judice, Vidi,
Quod non vidisti; faciant equites Asiani
Quanquam, et Cappadoces faciant, equitesque
Altera quos nudo traducit Gallia talo. [Bithyni,
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis, laurumque momordit.
Hoc agite, o juvenes: circumspicit, et stimulat
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit. [vos,
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ
Impletur; lignorum aliquid posce ocius, et, quæ
Componis, dona Veneris, Thelesine, marito, 25
Aut claude, et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos, vigilataque prælia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella,
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertes,
Ut pueri Junonis avem.
Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos, tunc seque, suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. 35

Sed defluit ætas

30

[cos 50

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste, Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relicta. Ipse facit versus, atque uni cedit Homero Propter mille annos; aut, si dulcedine famæ Succensus recites, maculosas commodat ædes. 40 Hæc longe ferrata domus servire jubetur, In qua sollicitas imitatur janua portas. Seit dare libertos extrema in parte sedentes Ordinis, et magnas comitum disponere voces. Nemo dabit regum, quanti subsellia constent, 45 Et quæ conducto pendent anabathra tigillo, [dris. Quæque reportandis posita est orchestra catheNos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulDucimus, et littus sterili versamus aratro. Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi Consuetudo mali; tenet insanabile multos Scribendi cacoethes, et ægro in corde senescit. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Communi feriat carmen triviale moneta, Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, Ansietate carens animus facit, omnis acerbi Impatiens, cupidus sylvarum, aptusque bibendis Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro Pierio, thyrsumve potest contingere sana Paupertas, atque æris inops, quo nocte dieque Corpus eget: satur est, cum dicit Horatius, Eve!

55

60

65

Quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
Vexant, et dominis Cirrhæ, Nysæque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnæ mentis opus, nec de lodice paranda
Attonitæ, currus et equos faciesque deorum
Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri: 70
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut
sit

Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico;
Quintillæ quod donet, habet: nec defuit illi, 75
Unde emeret multa pascendum carne leonem
Jam domitum: constat leviori bellua sumtu
Nimirum, et capiunt plus intestina poetæ.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tennuique Saleio

80

[blocks in formation]

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas? Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos. Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt. Quis tibi Mecænas? quis nunc erit aut Proculeius,

[alter? Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis 96 Pallere, et vinum toto nescire Decembri. Vester porro labor fecundior, historiarum Scriptores: petit hic plus temporis, atque olei plus;

Namque oblita modi millesima pagina surgit 100
Omnibus, et multa crescit damnosa papyro.

Sic ingens rerum numerus jubet, atque operis lex.
Quæ tamen inde seges? terræ quis fructus apertæ ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
Dic igitur, quid causidicis civilia præstent
Officia, et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant; sed tunc, cum creditor audit,
Præcipue, vel si tetigit latus acrior illo,

15

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles, 111
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet; hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernæ.
Consedere duces: surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubia pro libertate, bubulco
Judice. Rumpe miser tensum jecur. ut tibi lasso
Figantur virides, scalarum gloria, palmæ.
Quod vocis pretium? siccus petasunculus, et vas
Pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia,
120

bulbi,

Aut vinum Tiberi devectum quinque lagenæ.
Si quater egisti, si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex fœdere pragmaticorum
Emilio dabitur, quantum licet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus aeneus, alti 125
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus, et statua meditatur prælia lusca.

130

Sic Pedo conturbat, Matho deficit: exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet, et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrhina, villas.
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit 135
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu, et facie majoris vivere census.
Sed finem impensæ non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens.
Respicit hæc primum, qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conducta Paulus, agebat
Sardonyche, atque ideo pluris, quam Cossus, age-
bat,

Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno. 145

« PreviousContinue »