Page images
PDF
EPUB

Sintque tuæ tecum faciam monumenta coronæ,
Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi.

575

Signa recensuerat bis sol sua: tertius ibat
Annus, et exsulibus terra petenda nova est.

Dicta facit, gemmasque novem transformat in Frater adest, belloque petit. Rex arma perosus, ignes.

Aurea per stellas nunc micat illa novem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,
Purpureum rapido qui vehit axe diem;
Altera gramineo spectabis Equiria campo,

515

Quem Tiberis curvis in latus urget aquis. 520
Qui tamen ejecta si forte tenebitur unda,
Cœlius accipiet pulverulentus equos.

Idibus est Annæ festum geniale Perennæ,

Haud procul a ripis, advena Tibri, tuis.
Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas
Potat, et accumbit cum pare quisque sua. 526
Sub Jove pars durat: pauci tentoria ponunt:
Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est:
Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis,
Desuper extentas imposuere togas.
Sole tamen vinoque calent: annosque percantur,
Quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
Invenies illic, qui Nestoris ebibat annos;

530

Quæ sit per calices facta Sibylla suos.
Illic et cantant, quicquid didicere theatris : 535
Et jactant faciles ad sua verba manus:
Et ducunt posito duras cratere choreas,
Cultaque diffusis saltat amica comis.

Cum redeunt, titubant; et sunt spectacula vulgo :
Et fortunatos obvia turba vocant.
540
Occurri nuper: visa est mihi digna relatu

Pompa: senem potum pota trahebat anus.
Quæ tamen hæc dea sit, quoniam rumoribus

errant,

Nos sumus imbelles, tu fuge sospes, ait.
Jussa fugit; ventoque ratem committit et undis.
Asperior quovis æquore frater erat.
580
Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
Purus ager: Cameren incola turba vocant.
Illuc cursus erat. Nec longius abfuit inde,

Quam quantum novies mittere funda potest.
Vela cadunt primo, et dubia librantur ab aura. 585
Findite remigio, navita dixit, aquas.
Dumque parant torto subducere carbasa lino,
Percutitur rapido puppis adunca Noto:

590

Inque patens æquor, frustra pugnante magistro,
Fertur et ex oculis visa refugit humus.
Adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus
Vertitur, et canas alveus haurit aquas.
Vincitur ars vento: nec jam moderator habenis
Utitur; at votis: hic quoque poscit opem.
Jactatur tumidas exsul Phænissa per undas, 595
Humidaque opposita lumina veste tegit.
Tum primum Dido felix est dicta sorori,

Et quæcunque aliquam corpore pressit humum.
Figitur ad Laurens ingenti flamine littus
Puppis: et, expositis omnibus, hausta perit. 600
Jam pius Æneas reguo nataque Latini

Auctus erat, populos miscueratque duos.
Littore dotali, solo comitatus Achate,

Secretum nudo dum pede carpit iter;
Adspicit errantem, nec credere sustinet Annam
Esse. Quid in Latios illa veniret agros? 606
Dum secum Æneas: Anna est, exclamat Achates.
Ad nomen vultus sustulit illa suos.
Quo fugiat? quid agat? quos terræ quærat hiatus?
Ante oculos miseræ fata sororis erant.
545 Sensit, et alloquitur trepidam Cythereius heros:
Flet tamen admonitu mortis, Elissa, tuæ.
Anna, per hanc juro, quam quondam audire sole-

Fabula proposito nulla tacenda meo.
Arserat Enea Dido miserabilis igne :
Arserat exstructis in sua fata rogis.
Compositusque cinis, tumulique in marmore

[blocks in formation]

bas

Tellurem fato prosperiore dari;

610

Perque deos comites, hac nuper sede locatos; 615
Sæpe meas illos increpuisse moras.
Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
Heu mibi! credibili fortior illa fuit.
Ne refer. Adspexi non illo pectore digna
Vulnera, Tartareas ausus adire domos.
At tu, seu ratio te nostris appulit oris,

620

631

Sive deus; regni commoda carpe mei.
Multa tibi memores, nil non debemus Elissæ.
Nomine grata tuo, grata sororis, eris.
Talia dicenti, neque enim spes altera restat, 625
Credidit, errores exposuitque suos.
Utque domum intravit Tyrios induta paratus;
Incipit Æneas; cætera turba silet:
Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia conjux,
Est mihi consumsi naufragus hujus opes.
Orta Tyro, regnum Libyca possedit in ora:
Quam precor ut caræ more sororis ames.
Omnia promittit, falsumque Lavinia vulnus
Mente premit tacita, dissimulatque fremens.
Donaque cum videat præter sua lumina ferri 635
Multa palam; mitti clam quoque multa putat.
Non tamen exactum, quid agat. Furialiter odit,
Et parat insidias, et cupit ulta mori.
Nox erat: ante torum visa est adstare sororis
Squalenti Dido sanguinolenta coma; 640
Et Fuge, ne dubita, mæstum, fuge, dicere, tec-

tum.

Sub verbum querulas impulit aura fores.

[blocks in formation]

690

Anna tegens vultus, ut nova nupta, suos. Oscula sumturus subito Mars adspicit Annam; Nunc pudor elusum, nunc subit ira deum. Ridet amatorem caræ nova diva Minervæ : Nec res hac Veneri gratior ulla fuit. Inde joci veteres obscænaque dicta canuntur: 695 Et juvat hanc magno verba dedisse deo. Præteriturus eram gladios in principe fixos; Cum sic a castis Vesta locuta focis: Ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos. Sacrilega telis me petiere manus. Ipsa virum rapui, simulacraque nuda reliqui. Quæ cecidit ferro, Cæsaris umbra fuit.

Ille quidem cœlo positus Jovis atria servat, Et tenet in Magno templa dicata Foro.

[blocks in formation]

726

730

Inque tuum Furiis acte, Lycurge, genu. Ecce libet subitos pisces, Tyrrhenaque monstra Dicere. Sed non est carminis hujus opus. Carminis hujus opus, causas expromere; quare Vilis anus populos ad sua liba vocet. Ante tuos ortus aræ sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant Gange, totoque Oriente subacto. Primitias magno seposuisse Jovi. Cinnama tu primus captivaque thura dedisti, Deque triumphato viscera tosta bove. Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen, Libaque, quod sacris pars datur inde focis. Liba deo fiunt: succis quia dulcibus ille Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro: (Non habet ingratos fabula nostra jocos :) Jamque erat ad Rhodopen, Pangæaque florida

ventum:

735

740

Æriferæ comitum concrepuere manus. Ecce novæ coeunt volucres tinnitibus actæ : Quaque movent sonitus æra, sequuntur apes. Colligit errantes, et in arbore claudit inani Liber: et inventi præmia mellis habet. Ut Satyri lævisque senex tetigere saporem, 745 Quærebant flavos per nemus omne favos. Audit in exesa stridorem examinis ulmo, Adspicit et ceras, dissimulatque senex. Utque piger pandi tergo residebat aselli; Applicat hunc ulmo corticibusque cavis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus, Atque avide trunco condita mella petit. Millia crabronum coeunt; et vertice nudo Spicula defigunt, oraque summa notant. Ille cadit præceps, et calce feritur aselli: Inclamatque suos, auxiliumque rogat. Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis Rident. Percusso claudicat ille genu.

750

755

700

[blocks in formation]

At quicunque nefas ausi, prohibente deorum 705 Numine, polluerant pontificale caput;

Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est,

[blocks in formation]

790

Quos cum tædifera nunc habet ipse dea. Ergo, ut tironem celebrare frequentia possit, Visa dies dandæ non aliena togæ. Mite, pater, caput huc placataque cornua vertas, Et des ingenio vela secunda meo. Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet) Hac, si commemini, præteritaque die. Stella Lycaoniam vergit proclivis ad Arcton Miluus. Hæc illa nocte videnda venit. Quid dederit volucri, si vis cognoscere, cœlum ; Saturnus regnis ab Jove pulsus erat. Concitat iratus validos Titanas in arma, Quæque fuit fatis debita, poscit opem.

796

Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus

[blocks in formation]

830

Nec vos turba deam, censu fraudata, magistri
Spernite discipulos attrahit illa novos.
Quique moves cœlum, tabulamque coloribus uris;
Quique facis docta mollia saxa manu.
Mille dea est operum; certe dea carminis illa est.
Si mereor, studiis adsit amica meis.
Cœlius ex alto qua mons descendit in æquum ; 835
Hic ubi non plana est, sed prope plana via est;
Parva licet videas Captæ delubra Minervæ,
Quæ dea natali cœpit habere suo.
Nominis in dubio causa est. Capitale vocamus
Ingenium sollers: ingeniosa dea est.
An, quia de capitis fertur sine matre paterni
Vertice cum clypeo prosiluisse suo?
An, quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
Venit et hoc ipsum littera prisca docet.

840

An, quod habet legem, capitis quæ pendere pœ

nas

Ex illo jubeat furta reperta loco ?

845

850

A quacunque trahis ratione vocabula, Pallas;
Pro ducibus nostris ægida semper habe.
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
Admonet, et forti sacrificare deæ.
Nunc potes ad solem sublato dicere vultu:
Hic here Phryxeæ vellera pressit ovis.
Seminibus tostis sceleratæ fraude noverca
Sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
Mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, 855
Quam ster ili terræ Delphicus edat opem.
Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
Et juvenis Phryxi funera sorte peti.
Utque recusantem cives, et tempus, et Ino
Compulerunt regem jussa nefanda pati; 860
Et soror, et Phrixus, velati tempora ramis

Stant simul ante aras, junctaque fata gemunt.
Adspicit hos, ut forte pependerat æthere, mater,
Et ferit attonita pectora nuda manu;
Inque draconigenam nimbis comitantibus urbem
Desilit, et natos eripit inde suos.
866

Utque fugam capiant, aries nitidissimus auro

Traditur. Ille vehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra Fœmina, cum de se nomina fecit aquæ. Pæne simul periit, dum vult succurrere lapsæ, Frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, Cæruleo junctam nescius esse deo. Littoribus tactis aries fit sidus: at hujus Pervenit in Colchas aurea lana domos.

Tres ubi Luciferos veniens præmiserit Eos, Tempora nocturnis æqua diurna feres.

820

Illa etiam stantes radio percurrere telas
Erudit, et rarum pectine denset opus.
Hanc cole, qui maculas læsis de vestibus aufers:
Hanc cole, velleribus quisquis ahena paras.
Nec quisquam invita faciat bene vincula plantæ
Pallade; sit Tychio doctior ille licet.

Et licet antiquo manibus collatus Epeo
Sit prior; irata Pallade mancus erit.
Vos quoque, Phobea morbos qui pellitis arte,
Munera de vestris pauca referte deæ.

825

870

875

Inde quater pastor saturos ubi clauserit hædos, Canuerint herbæ rore recente quater; 880 Janus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus, araque Pacis erit.

Luna regit menses. Hujus quoque tempora mensis

Finit Aventino Luna colenda jugo.

LIBER QUARTUS.

ALMA, fave vati, geminorum mater Amorum.
Ad vatem vultus retulit illa suos.
Quid tibi, ait, mecum? certe majora canebas.
Num vetus in molli pectore vulnus habes?
Scis, dea, respondi, de vulnere: risit: et æther 5
Protinus ex illa parte serenus erat.
Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
Qua decuit, primis sine crimine lusimus annis:
Nunc teritur nostris area major equis.
Tempora cum causis, Annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras, ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, men-

sem.

10

[blocks in formation]

30

Hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
Vidit, et auctores retulit ipse suos.
Utque fero Marti primam dedit ordine sortem, 25
Quod sibi nascenti proxima causa fuit;
Sic Venerem, gradibus multis in gente repertam,
Alterius voluit mensis habere locum.
Principiumque sui generis, revolutaque quærens
Sæcula, cognatos venit ad usque deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum
Scilicet; Electran concubuisse Jovi?
Hujus Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic: Assaracusque Capyn.
Proximus Anchisen, cum quo commune parentis
Non dedignata est nomen habere Venus.
Hinc satus Eneas, pietas spectata per ignes,
Sacra, patremque humeris, altera sacra, tulit.
Venimus ad felix aliquando nomen Iuli,

36

40

Unde domus Teucros Julia tangit avos. Postumus huic, qui, quod sylvis fuit ortus in altis, Sylvius in Latia gente vocatus erat. Isque, Latine, tibi pater est: subit Alba Latinura: Proximus est titulis Epytos, Alba, tuis. Ille dedit Capyi recidiva vocabula Trojæ: Et tuus est idem, Calpete, factus avus. Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet;

45

Dicitur in Tuscæ gurgite mersus aquæ. Jam tamen Agrippan genitum, Remulumque nepotem

Viderat in Remulum fulmina missa ferunt. 50 Venit Aventinus post hos: locus inde vocatus;

Mons quoque. Post illum tradita regna Proca. Quem sequitur diri Numitor germanus Amuli. Ilia cum Lauso de Numitore sati. Ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti; 55 Teque parit, gemino juncte Quirine Remo. Ille suos semper Venerem Martemque parentes Dixit et emeruit vocis habere fidem.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

90

Eripuisse velint, invideantque, Venus. Nam, quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit Frigoris asperitas, fetaque terra patet: Aprilem memorant ab aperto tempore dictum : Quem Venus injecta vindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem: Illa tenet nullo regna minora deo: Juraque dat cœlo, terræ, natalibus undis; Perque suos initus continet omne genus. Illa deos omnes (longum enumerare) creavit : 95 Illa satis causas arboribusque dedit: Illa rudes animos hominum contraxit in unum, Et docuit jungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?

Nec coeant pecudes, si levis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat: at idem Frontem dilectæ lædere parcit ovis. Deposita taurus sequitur feritate juvencam,

100

[blocks in formation]
[blocks in formation]

130

135

140

Vere nitent terræ ; vere remissus ager. Nunc herbæ rupta tellure cacumina tollunt; Nunc tumido gemmas cortice palmnes agit. Et formosa Venus formoso tempore digna est : Utque solet, Marti continuata suo. Vere monet curvas materna per æquora puppes Ire, nec hibernas jam timuisse minas. Rite deam Latiæ colitis matresque nurusque, Et vos, quis vittæ longaque vestis abest. Aurea marmoreo redimicula solvite collo; Demite divitias: tota lavanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo ; Nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. Vos quoque sub viridi myrto jubet illa lavari : Causaque cur jubeat (discite) certa subest. Littore siccabat rorantes nuda capillos. Viderunt Satyri, turba proterva, deam. Sensit, et opposita texit sua corpora myrto. Tuta fuit facto: vosque referre jubet. Discite nunc, quare Fortunæ thura Virili Detis eo, calida qui locus humet aqua. Accipit ille locus posito velamine cunctas, Et vitium nudi corporis omne videt. Ut tegat hoc, celetque viros, Fortuna Virilis Præstat, et hoc parvo thure rogata facit. Nec pigeat niveo tritum cum lacte papaver Sumere, et expressis mella liquata favis. Cum primum cupido Venus est deducta marito, Hoc bibit. Ex illo tempore nupta fuit. Supplicibus verbis illam placate: sub illa

145

150

155

Et forma, et mores, et bona fama manet. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: Cumæam, veteres, consuluistis anum. Templa jubet Veneri fieri; quibus ordine factis, Inde Venus verso nomina corde tenet. 160 Semper ad Æneadas placido, pulcherrima, vultu Respice, totque tuas, divas, tuere nurus. Dum loquor, elatæ metuendus acumine caudæ Scorpios in virides præcipitatur aquas.

Protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
Flabit, et Idæææ festa Parentis erunt.
Ibunt semimares, et inania tympana tundent,
Eraque tinnitus ære repulsa dabunt.
Ipsa sedens molli comitum cervice feretur 185
Urbis per medias exululata vias.

190

Scena sonat, ludique vocant. Spectate, Quirites;
Et fora Marte suo litigiosa vacent.
Quærere multa libet: sed me sonus æris acuti
Terret, et horrendo lotos adunca sono.
Da, dea, quas sciter doctas, Cybeleia, neptes.
Audit; et has curæ jussit adesse meæ.
Pandite mandati memores, Heliconis alumnæ,
Gaudeat assiduo cur dea magna sono.

Sic ego; sic Erato: Mensis Cythereius illi 195
Cessit, quod teneri nomen Amoris habet.
Reddita Saturno sors hæc erat: Optime regum,
A nato sceptris excutiere tuis.

Ille suam metuens, ut quæque erat edita, prolem Devorat, immersam visceribusque tenet. 200 Sæpe Rhea questa est toties fecunda, nec un

[blocks in formation]

Pars clypeos rudibus, galeas pars tundit inanes:
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. 210
Res latuit patrem: priscique imitamina facti
Era deæ comites raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.
Desierat. Cœpi: Cur huic genus acre leones
Præbent insolitas ad juga curva jubas?
216
Desieram. Cœpit: Feritas mollita per illam
Creditur: id curru testificata suo est.
At cur turrita caput est ornata corona?
An Phrygiis turres urbibus illa dedit?
Annuit. Unde venit, dixi, sua membra secandi
Impetus? Ut tacui, Pieris orsa loqui:
Phryx puer in sylvis facie spectabilis Attis

220

[blocks in formation]

Nox ubi transierit, cœlumque rubescere primo 165 Hic furit; et, credens thalami procumbere tec

[blocks in formation]
« PreviousContinue »