Page images
PDF
EPUB

Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas:
Quum positis novus exuviis, nitidusque juventa
Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem, et linguis micat ora trisulcis.
Morborum quoque te caussas et signa docebo.
Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber 441
Altius ad vivum persedit, et horrida cano
Bruma gelu; vel quum tonsis illotus adhæsit
Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
Perfundunt, udisque aries in gurgite villis 446
Mersatur, missusque secundo defluit amni;
Aut tonsum tristi contingunt corpus amurca,
Et spumas miscent argenti, vivaque sulfura,
Idæasque pices, et pingues unguine ceras, 450
Scillamque, helleborosque graves, nigrumque
bitumen.

[est,

Non tamen ulla magis præsens fortuna laborum
Quam si quis ferro potuit rescindere summum
Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo; 454
Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor
Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens.
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
Quum furit, atque artus depascitur arida febris,
Profuit incensos æstus avertere, et inter
Ima ferire pedis salientem sanguine venam : 460
Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus,
Quum fugit in Rhodopen, atque in deserta
Getarum,

Et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere sæpius umbræ

Videris, aut summas carpentem ignavius herbas, Extremamque sequi, aut medio procumbere

[blocks in formation]

Pascentem, et sera solam decedere nocti: Continuo culpam ferro compesce, priusquam Dira per incautum serpant contagia vulgus. Non tam creber agens hiemem ruit æquore turbo, 470 Quam multæ pecudum pestes. Nec singula morbi Corpora corripiunt; sed tota æstiva repente, Spemque gregemque simul, cunctamque ab origine gentem.

Tum sciat, aërias Alpes et Norica si quis Castella in tumulis, et Iapydis arva Timavi, 475 Nunc quoque post tanto videat, desertaque regna

Pastorum, et longe saltus lateque vacantes.

Hic quondam morbo cœli miseranda coorta est Tempestas, totoque auctumni incanduit æstu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne fera

[blocks in formation]
[ocr errors]

Lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
Inter cunctantes cecidit moribunda ministros.
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,
Inde neque impositis ardent altaria fibris,
Nec responsa potest consultus reddere vates;
Ac vix suppositi tinguuntur sanguine cultri,
Summaque jejuna sanie infuscatur arena.
Hine lætis vituli vulgo moriuntur in herbis,
Et dulces animas plena ad præsepia reddunt. 495 |

Hinc canibus blandis rabies venit; et quatit ægros
Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix studiorum,atque immemor herbæ,
Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram
Crebra ferit; demissæ aures; incertus ibidem 500
Sudor; et ille quidem morituris frigidus; aret
Pellis, et ad tactum tractanti dura resistit.
Hæc ante exitium primis dant signa diebus.
Sin in processu cœpit crudescere morbus, 504
Tum vero ardentes oculi, atque attractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu gravis; imaque longo
Ilia singultu tendunt; it naribus ater
Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
Lenæos; ea visa salus morientibus una;
Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant, ipsique suos, jam morte sub ægra,
(Dî meliora piis, erroremque hostibus illum !)
Discissos nudis laniabant dentibus artus.

510

[blocks in formation]

Invertisse graves? atqui non Massica Bacchi Munera, non illis epulæ nocuere repostæ; Frondibus et victu pascuntur simplicis herbæ ; Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu Flumina; nec somnos abrumpit cura salubres.

Tempore non alio dicunt regionibus illis 531 Quæsitas ad sacra boves Junonis, et uris Imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo ægre rastris terram rimantur, et ipsis Unguibus infodiunt fruges, montesque per altos Contenta cervice trahunt stridentia plaustra. 536 Non lupus insidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum Cura domat. Timidi damæ cervique fugaces Nunc interque canes et circum tecta vagantur. Jam maris immensi prolem, et genus omne natantum,

541

546

Littore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit; insolitæ fugiunt in flumina phocæ.
Interit et curvis frustra defensa latebris
Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non æquus, et illæ
Præcipites alta vitam sub nube relinquunt.
Præterea jam nec mutari pabula refert,
Quæsitæque nocent artes; cessere magistri,
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus;
Sævit et in lucem Stygiis emissa tenebris
Pallida Tisiphone; Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
Arentesque sonant ripe collesque supini.
Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat
ipsis

551

555

In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo;
Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus; nec viscera quis-

quam

559

Aut undis abolere potest, aut vincere flamma; Nec tondere quidem morbo illuvieque peresa Vellera, nec telas possunt attingere putres. Verum etiam, invisos si quis tentârat amictus,

Ardentes papulæ, atque immundus olentia sudor

Membra sequebatur: nec longo deinde moranti Tempore contactos artus sacer ignis edebat. 566

Protinus aërii mellis cœlestia dona

LIBER QUARTUS.

Illæ continuo saltus sylvasque peragrant,

Exsequar. Hanc etiam, Mecenas, adspice par- Purpureosque metunt flores, et flumina libant 54

tem.

Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis Mores, et studia, et populos, et prælia dicam. 5 In tenui labor; at tenuis non gloria: si quem Numina læva sinunt, auditque vocatus Apollo.

Principio, sedes apibus statioque petenda, Quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti Ferre domum prohibent) neque oves hædique petulci

10

Floribus insultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis, meropesque, aliæque vo-
lucres;

Et manibus Procne pectus signata cruentis. 15
Omnia nam late vastant, ipsasque volantes
Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
At liquidi fontes et stagna virentia musco
Adsint, et tenuis fugiens per gramina rivus,
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inum-
bret:
20

Ut, quum prima novi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori,
Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salices et grandia conjice saxa; 26
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas
Pandere ad aestivum solem, si forte morantes
Sparserit, aut præceps Neptuno immerserit
Eurus.

[blocks in formation]

Summa leves. Hinc nescio qua dulcedine lætæ
Progeniem nidosque fovent; hinc arte recentes
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc, ubi jam emissum caveis ad sidera cœli
Nare per æstatem liquidam suspexeris agmen,
Obscuramque trahi vento mirabere nubem; 60
Contemplator; aquas dulces, et frondea semper
Tecta petunt. Huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla, et cerinthæ ignobile gramen;
Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala cir-

[blocks in formation]

Ergo, ubi ver nactæ sudum, camposque patentes,
Erumpunt portis, concurritur; æthere in alto
Fit sonitus; magnum mixta glomerantur in
orbem,

Præcipitesque cadunt; non densior aëre grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis. 81
Ipsi per medias acies, insignibus alis,
Ingentes animos angusto in pectore versant,
Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
Aut hos versa fuga victor dare terga subegit. 85
Hi motus animorum atque hæc certamina tanta
Pulveris exigui jactu compressa quiescent.

Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
Dede neci; melior vacua sine regnet in aula. 90
Alter erit maculis auro squalentibus ardens:
Nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
Ut binæ regum facies, ita corpora plebis:
Namque aliæ turpes horrent, ceu pulvere ab alto
Quum venit, et sicco terram spuit ore viator
Aridus; elucent aliæ, et fulgore coruscant,
Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis.
Hæc potior soboles; hinc cœli tempore certo
Dulcia mella premes; nec tantum dulcia, quan-

tum

95

101

Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.
At quum incerta volant, coloque examina
ludunt,
Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt:
Instabiles animos ludo prohibebis inani. 105

111

Nec magnus prohibere labor; tu regibus alas
Eripe: non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter, aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,
Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.
Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curæ ;
Ipse labore manum duro terat; ipse feraces
Figat humo plantas, et amicos irriget imbres. 115
Atque equidem, extremo ni jam sub fine labo-
[ram,
Vela traham, et terris festinem advertere pro-
Forsitan et pingues hortos quæ cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Pæsti;
Quoque modo potis gauderent intuba rivis, 120
Et virides apio ripa; tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis; nec sera coman-
tem

rum

[blocks in formation]

Ergo apibus fetis idem atque examine multo
Primus abundare, et spumantia cogere pressis 140
Mella favis; illi tiliæ, atque uberrima pinus;
Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem auctumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentes,
Jamque ministrantem platanum potantibus um-
bras.
146

Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus ini-
quis
[quo.
Prætereo, atque aliis post me memoranda relin-
Nunc age, naturas apibus quas Jupiter ipse
Addidit, expediam, pro qua mercede, canoros 150
Curetum sonitus crepitantiaque æra secutæ,
Dictao cœli regem pavere sub antro.
Solæ communes natos, consortia tecta [ævum;
Urbis habent, magnisque agitant sub legibus
Et patriam solæ et certos novere Penates; 155
Venturæque hiemis memores æstate laborem
Experiuntur, et in medium quæsita reponunt.
Namque aliæ victu invigilant, et fœdere pacto
Exercentur agris; pars intra septa domorum
Narcissi lacrymam, et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces
Suspendunt ceras; aliæ, spem gentis, adultos
Educunt fetus; aliæ purissima mella
Stipant, et liquido distendunt nectare cellas;
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti; 165
Inque vicem speculantur aquas et nubila coli;
Aut onera accipiunt venientum; aut agmine
facto

Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
Ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis 170
Quum properant, alii taurinis follibus auras
Accipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt
Æra lacu gemit impositis incudibus Etna:
Illi inter sese magna vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter, si parva licet componere magnis, 176
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
Munere quamque suo. Grandævis oppida curæ,
Et munire favos, et dædala fingere tecta:
At fessæ multa referunt se nocte minores, 180
Crura thymo plenæ ; pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque ru-
bentem,

Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus. Mane ruunt portis; nusquam mora; rursus, easdem 185

Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant.
Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se composuere, siletur
In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
Longius, aut credunt cœlo adventantibus Euris;
Sed circum tutæ sub mœnibus urbis aquantur,
Excursusque breves tentant, et sæpe lapillos,
Ut cymbæ instabiles fluctu jactante saburram, 195
Tollunt; his sese per inania nubila librant.

Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt: Verum ipsæ e foliis natos et suavibus herbis 200 Ore legunt; ipsæ regem parvosque Quirites Sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.

Sæpe etiam duris errando in cotibus alas Attrivere, ultroque animam sub fasce dedere: Tantus amor florum, et generandi gloria mellis.

Ergo ipsas quamvis angusti terminus ævi 206 Excipiat-neque enim plus septima ducitur

[blocks in formation]

Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleias, et Oceani spretos pede repulit amnes;
Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
Tristior hibernas cœlo descendit in undas. 235
Illis ira modum supra est, læsæque venenum
Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt
Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt.
Sin duram metues hiemem, parcesque futuro,
Contusosque animos et res miserabere fractas,
At suffire thymo, cerasque recidere inanes 241
Quis dubitet? nam sæpe favos ignotus adedit
Stellio, et lucifugis congesta cubilia blattis;
Immunisque sedens aliena ad pabula fucus,
Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis;
Aut dirum tineæ genus; aut invisa Minervæ
Laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustæ fuerint, hoc acrius omnes
Incumbent generis lapsi sarcire ruinas,
Complebuntque foros, et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo-

249

Multa reluctanti obsuitur, plagisque peremto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
Subjiciunt fragmenta, thymum, casiasque re-
[undas, 305

centes.

Hoc geritur, Zephyris primum impellentibus
Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
Interea teneris tepefactus in ossibus humor
Estuat; et visenda modis animalia miris, 309
Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis
Miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt;
Donec, ut æstivis effusus nubibus imber,
Erupere, aut ut, nervo pulsante, sagittæ,
Prima leves ineunt si quando prælia Parthi.
Quis deus hanc, Musæ, quis nobis extudit
artem?
315
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristæus, fugiens Peneïa Tempe,
Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,

321

Mater Cyrene, mater, quæ gurgitis hujus
Ima tenes, quid me præclara stirpe deorum
(Si modo, quem perhibes, pater est Thymbræus
Apollo)

Invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 324
Pulsus amor? quid me cœlum sperare jubebas?
En etiam hunc ipsum vitæ mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia
sollers

Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis-Multa querens, atque hac affatus voce parentem.
Continuo est ægris alius color; horrida vultum
Deformat macies; tum corpora luce carentum
Exportant tectis, et tristia funera ducunt; 256
Aut illæ pedibus connexæ ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in ædibus, omnes
Ignavæque fame et contracto frigore pigræ; 259
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant.
Frigidus ut quondam sylvis immurmurat Auster;
Ut mare sollicitum stridit refluentibus undis;
Estuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
Hic jam galbaneos suadebo incendere odores,
Mellaque arundineis inferre canalibus, ultro 265
Hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallæ admiscere saporem,
Arentesque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel Psythia passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum, et grave olentia cen-

[blocks in formation]

Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
Fecere agricolæ, facilis quærentibus herba;
Namque uno ingentem tollit de cespite sylvam,
Aureus ipse; sed in foliis, quæ plurima circum
Funduntur, violæ sublucet purpura nigræ; 275
Sæpe deûm nexis ornatæ torquibus aræ ;
Asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
Pastores et curva legunt prope flumina Mellæ.
Hujus odorato radices incoque Baccho,
Pabulaque in foribus plenis appone canistris. 280
Sed si quem proles subito defecerit omnis,
Nec, genus unde novæ stirpis revocetur, habebit,
Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo cæsis jam sæpe juvencis
Insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem 285
Expediam prima repetens ab origine famam.
Nam qua Pellæi gens fortunata Canopi
Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,
Et circum pictis vehitur sua rura phaselis;
Quaque pharetratæ vicinia Persidis urget, 290
[Et viridem Ægyptum nigra fecundat arena,
Et diversa ruens septem discurrit in ora]
Usque coloratis amnis devexus ab Indis;
Omnis in hac certam regio jacit'arte salutem. 294
Exiguus primum atque ipsos contractus ad usus
Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti
Parietibusque premunt arctis, et quatuor addunt,
Quatuor a ventis, obliqua luce fenestras.
Tum vitulus, bima curvans jam cornua fronte,
Quæritur: huic geminæ nares et spiritus oris 300

Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo.
Quin age, et ipsa manu felices erue sylvas,
Fer stabulis inimicum ignem, atque interfice
messes,
330

Ure sata, et validam in vites molire bipennem :
Tanta meæ si te ceperunt tædia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit eam circum Milesia vellera Nymphæ
Carpebant, hyali saturo fucata colore; 335
Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodo-
ceque,

Cæsariem effusæ nitidam per candida colla;
[Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,]
Cydippeque, et flava Lycorias; altera virgo,
Altera tum primos Lucinæ experta labores; 340
Clioque et Beroë soror, Oceanitides ambæ,
Ambæ auro, pictis incinctæ pellibus ambæ ;
Atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deïopea;
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem 345
Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta;
Aque Chao densos divûm numerabat amores.
Carmine quo captæ dum fusis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas impulit aures
Luctus Aristæi, vitreisque sedilibus omnes 350
Obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens, summa flavum caput extulit unda :
Et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
Tristis Aristaus Penei genitoris ad undam 355
Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
Huic percussa nova mentem formidine mater,
Duc age, duc ad nos; fas illi limina divím
Tangere, ait. Simul alta jubet discedere late
Flumina, qua juvenis gressus inferret. At illum
Curvata in montis faciem circumstetit unda, 361
Accepitque sinu vasto, misitque sub amnem.
Jamque domum mirans genitricis, et humida
regna,

371

Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes,
Ibat, et, ingenti motu stupefactus aquarum, 365
Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
Et caput unde altus primum se erumpit Enipeus,
Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta,
Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caïcus,
Et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior effluit amnis.
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
Perventum, et nati fletus cognovit inanes 375
Cyrene manibus liquidos dant ordine fontes
Germanæ, tonsisque ferunt mantelia villis.
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
Pocula; Panchæis adolescunt ignibus aræ :
Et mater, Cape Mæonii carchesia Bacchi; 380
Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque, patrem rerum, Nymphasque so-
rores,
[vant:
Centum quæ sylvas, centum quæ flumina ser-
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam:
Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit.
Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa: 386
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
Cæruleus Proteus, magnum qui piscibus æquor
Et juncto bipedum curru metitur equorum
Hic nunc Emathiæ portus patriamque revisit
Pallenen; hunc et Nymphæ veneramur, et ipse
Grandævus Nereus; novit namque omnia vates,
Quæ sint, quæ fuerint, quæ mox ventura tra-
hantur.

393

Quippe ita Neptuno visum est; immania cujus Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem Expediat morbi causam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit præcepta, neque illum 398

Orando flectes; vim duram et vincula capto Tende: doli circum hæc demum frangentur inanes. 400

Ipsa ego te, medios quum sol accenderit æstus, Quum sitiunt herbæ, et pecori jam gratior umbra est,

In secreta senis ducam, quo fessus ab undis
Se recipit, facile ut somno aggrediare jacentem.
Verum ubi correptum manibus vinclisque te-
nebis,

405

[blocks in formation]

Jam rapidus torrens sitientes Sirius Indos 425
Ardebat; cœlo et medium Sol igneus orbem
Hauserat; arebant herbæ, et cava flumina siccis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
Quum Proteus consueta petens e fluctibus antra
Ibat; eum vasti circum gens humida ponti 430
Exsultans rorem late dispersit amarum.
Sternunt se somno diversæ in littore phoca.
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
Auditisque lupos acuunt balatibus agni,
Considit scopulo medius, numerumque recenset.
Cujus Aristao quoniam est oblata facultas:
Vix defessa senem passus componere membra,
Cum clamore ruit magno, manicisque jacentem
Occupat. Ille, suæ contra non immemor artis,
Omnia transformat sese in miracula rerum, 441
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque li-
quentem.

435

[blocks in formation]

Suscitat, et rapta graviter pro conjuge sævit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina præceps,
Immanem ante pedes hydrum moritura puella
Servantem ripas alta non vidit in herba.
At chorus æqualis Dryadum clamore supremos
Implêrunt montes; flêrunt Rhodopeïæ arces, 461
Altaque Pangea, et Rhesi Mavortia tellus,
Atque Getæ, atque Hebrus, et Actias Orithyia.
Ipse, cava solans ægrum testudine amorem,
Te, dulcis conjux, te solo in littore secum, 465
Te veniente die, te decedente canebat.
Tænarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum
Ingressus, Manesque adiit, Regemque tremen-

dum,

Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
At cantu commotæ Erebi de sedibus imis 471
Umbræ ibant tenues simulacraque luce carentum:
Quam multa in foliis avium se millia condunt,
Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
Matres, atque viri, defunctaque corpora vita 475
Magnanimum heroum, pueri, innuptæque puellæ,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum;
Quos circum limus niger et deformis arundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
Alligat, et novies Styx interfusa coërcet.
Quin ipsæ stupuere domus atque intima leti
Tartara, cæruleosque implexæ crinibus angues
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota constitit orbis.
Jamque pedem referens casus evaserat omnes,
Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
Pone sequens--namque hanc dederat Proserpina
legem-

480

487

Quum subita incautum dementia cepit amantem,

« PreviousContinue »