L. Annaei Senecae Dialogorum libri duodecim

Front Cover
apud Gustavum Fischer, 1879 - Conduct of life - 292 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 184 - Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium.
Page 185 - Curiosum nobis natura ingenium dedit et, artis sibi ac pulchritudinis suae conscia, spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida et non uno genere formosa solitu•dini ostenderet.
Page 45 - Germanis quid est animosius ? Quid ad incursum acrius ? Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus...
Page 233 - Narn de illis nemo dubitabit quin operose nihil agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est.
Page 218 - Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est ; desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.
Page 184 - Duas res publicas animo complectamur, 1 i5 alteraт magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur, alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi; haec aut Atheniensium erit aut Carthaginien20 sium, aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines sed ad certos.
Page 153 - Nihil ergo magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo eundum est, sed quo itur. Atqui nulla res nos maioribus malis...
Page 80 - Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat. Cum ilium quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem : " Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo.
Page 156 - ... cui vera voluptas erit voluptatum contemptio. Licet, si evagari velis, idem in aliarti atque aliam faciem salva et integra potestate transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum...
Page 236 - ... est. disputare cum •> Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis uincere, cum Cynicis excedere...

Bibliographic information