Page images
PDF
EPUB

VIII. Dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. Quae potest pax esse M. Antonio primum cum senatu? Quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? Quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? Age, vos ille solum et vos illum? Quid, ii qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia delectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? An equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas judiciumque de M. Antonio. Qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent, cum his pacem servabit Antonius? Nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. Ita quod erat optabile antea, ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. Quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, iis pacem cum populo Romano esse posse? An cum municipiis pax erit, quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis? Laudandi sunt ex hujus ordinis sententia Firmani, qui principes pecuniae pollicendae fuerunt: respondendum honorifice est Marrucinis, qui ignominia notandos censuerunt eos, si qui militiam subterfugissent. Haec jam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum iis, his item cum illo. Quae potest major esse discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest. Ut omittam multitudinem, L. Visidio equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto, civique semper egregio, cujus ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo, qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent, sed etiam facultatibus suis sublevavit, huic, inquam, tali viro, quem nos senatusconsulto collaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius? Quid, C. Caesari, qui

[ocr errors][merged small][merged small]

est.

illum urbe; quid, D. Bruto, qui Gallia prohibuit? Jam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae, a qua exclusus et repudiatus Omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortales, patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

IX. Quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. At vero excitati, erecti, parati, armati animis jam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. Omnia fecerit oportet, quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque ejus oppugnare, urbes et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem millia passuum ducenta admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. Haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi. Si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit. Sed vos moneo, patres conscripti; libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cujusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate jampridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam belluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. Te ipsum, Pansa, moneo,-quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent :-hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. Tempus habes tale quale nemo habuit umquam. Hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. Quibus de rebus refers, P. Servilio assentior.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

INTRODUCTION TO THE EIGHTH PHILIPPIC.

THIS oration was delivered after L. Piso and L. Philippus, two of the commissioners sent by the senate to Antonius, had returned and made their report. The third commissioner, Ser. Sulpicius, died during the mission. The speech was delivered before the 15th of March, B.C. 43; and some time before that day, as we may conclude from the last chapter; in which Cicero proposes that the soldiers who should leave M. Antonius before the Ides of March should not have to answer for having been with him (c. 11).

ORATIONUM PHILIPPICARUM

LIBER OCTAVUS.

I. CONFUSIUS hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. Nam quum senatus ea virtus fuisset quae solet, et quum re viderent omnes esse bellum, quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctore nostra senentia. Vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. Quamquam is quidem ante quam sententiam diceret propinquitatem excusavit. Idem fecerat me consule in sororis viro, quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani provideret. Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodammodo, patres conscripti, ne sibi assentiremini, quum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse, eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avunculus. Num etiam vos avunculi, qui illi estis assensi?

At in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum in sententia quidem non putabant: tumultum appellare malebant ignari non modo rerum, sed etiam verborum: potest enim esse bellum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

sine tumultu; tumultus esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut major timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque majores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultum esse quam bellum, hinc intelligi potest, quod bello vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quemadmodum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. Etenim quum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse; quo quid absurdius dici aut existimari potest? Sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intelligo verbo fieri interdum deteriorem solere. II. Nolumus hoc bellum. videri. Quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine vi, sine mulcta, studio et voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui jam descendit in caussam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. Sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest esse certior? Illud vero quis potest bellum esse dicere? Consulem, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui quum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, quum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim quum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit; de

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

reason for the change, though it is plain that tumultus' contains the root of tumere.' This passage is the authority for the meaning of the term 'tumultus.'

quod bello] 'quod in bello' Isidorus. V adds Italico' and D adds 'Gallico;' but either word is inappropriate.

6

2. Nolumus] 'nolimus V, which Graevius explains sit ita nos nolle bellum vocare.' sine mulcta:' D has sine tumultu.' But 'sine mulcta,' 'without fine,' is the meaning: "cogebantur enim ire ad militiam vel per vim, vel quia, si minus irent, multabantur. Id accidet, inquit Cicero, si bellum non videbitur; sin videbitur, ibunt in militiam studio et voluntate, non vi et multa coacti" (Manutius).

illud esset aetatis] 'so young.' It may mean old too, if the context requires that sense, as in Verr. ii. 2, c. 37, and the note.

« PreviousContinue »