Page images
PDF
EPUB

vium filios, fortuna abstulit. Nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii, *) digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. 3. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quinctilius, ne tentata quidem hostis misericordia, alter se ipse in tabernaculo interemit; Varus autem liberti, quem id facere coëgerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est.

LXXII. Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis Fortuna esse voluit: incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes virtutes unius temeritate facti**) abstulit. 2. Fuit autem dux Cassius melior, quanto vir Brutus. E quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium. In altero maior vis, in altero virtus. Qui si vicissent, quantum reipublicae interfuit, Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset, habere Brutum, quam Cassium. 3. Cn. Domitius, pater L. Domitii, nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus, cum magno sequentium consilia sua comi. tatu, fugae fortunaeque se commisit, semetipso contentus duce partium. 4. Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis occupaverat,petit. 5, Ad quem et e Brutianis castris, et ex Italia, aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo for tuna subduxerat, proscripti confluebant. Quippe

*) Is Varro qui fuerit, non constat. Videtur autem mo riens Antonium quasi ludibrio habuisse, digna illo ac vera praedicans. Terentius Varro naturali morte decessit. **) h. e. interfecti Cacsaris.

[ocr errors]

nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus; cum fortuna non electionem daret,sed perfugium ostenderet; exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.

LXXIII. Hic adolescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus, manu promtus, cogitatione celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus, servorumque servus, speciosis invidens, ut pareret humillimis: 2. quem senatus, paene totus adhuc e Pompeianis constans partibus, post Antonii a Mutina fugam, eodem illo tempore, quo Bruto Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania, ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in paterna bona restituerat, et orae maritimae praefecerat. 3. Is tum, ut praediximus, occupata Sicilia, servitia fugitivosque in numerum exercitus sui recipiens, magnum modum legionum effecerat; perque Menam et Menecratem, paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari, ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depuderet, vindicatum armis ac duetu patris sui mare infestare piraticis sceleribus.

LXXIV. Fractis Brutianis Cassianisque partibus, Antonius transmarinas obiturus provincias substitit *); Caesar in Italiam se recepit, eamque longe quam speraverat tumultuosiorem.c. reperit. 2. Quippe L. Antonius consul, vitiorum 713 fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum.C. in illo erant, expers, modo apud veteranos cri- 41 minatus Caesarem, modo eos, qui iusta divisione praediorum, nominatisque coloniis,**) agros ami.

sc. in Macedonia apud Philippos.

**) coloniis distributis, descriptis. Correxit Ruhnkenius. Vulg. colonis.

VELLEIUS.

F

serant, ad arma conciens, magnum exercitum conflaverat. 3. Ex altera parte uxor Antonii Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Praeneste ceperat. Antonius, pulsus undique viribusCaesaris,Perusiam se contulerat: Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii, quam opem ferebat Antonio. U.c.4. Usus Caesar virtute et fortuna sua, Perusiam 714 expugnavit; Antonium inviolatum dimisit. In a.C.Perusinos magis ira militum, quam voluntate -40 saevitum ducis. Urbs incensa, cuius initium [incendii] princeps eius loci fecit Macedonicus ;*) qui, subiecto rebus ac penatibus suis igni, transfixum se gladio flammae intulit.

LXXV. Per eadem tempora exarserat in Campania bellum, quod, professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium, ciebat Tib. Claudius Nero, praetorius et pontifex, Tib. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est. 2. Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque exspectatis aut speret aut timeat? 3. Livia, nobi. lissimi et fortissimi viri, Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugemAugusti vidimus,quam transgressi ad Deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui, Caesaris manus, bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii, futurumque eiusdem Caesaris filium, ge

* Appianus V, 49 narrat, Cestium quendam, cognomine Macedonicum dictum, causam fuisse incendii, dum suam domum incenderit, seque ipsum in ignem coniecerit. Hinc pre incendii forsitan legendum Cestius.

stans sinu, per avia itinerum, vitatis militum gladiis, uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare, et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.

LXXVI. Quod alieno testimonium redderem, [in] eo non fraudabo avum meum, Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos CCCLX iudices *) loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem, Marcique Bruti, ac Tib. Neronis praefectus fabrôm, vir nulli secundus, in Campania, digressu Neronis a Neapoli, cuius, ob singularem cum eo amicitiam, partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore, cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit. 2. Inviolatam excedere Italia Caesar passus Fulviam, **) Plancumque muliebris fugae comitem. Nam***) Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum, aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, †) quem digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus, et propriae classis factum ducem, consiliis suis illectum, ac fide data, iunxit Antonio. 3. Quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat, non minus a Pollione in Antonium, quam ab Antonio in Pollionem, esse collatum. Adventus deinde in Italiam Antonii, praeparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum : sed pax circa Brundisium composita. 4. Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui, natus obscurissimis initiis, *) de quibus cf. Cic. ad Div. VII, 2.

**) quae Brundisio in Graeciam fugit, atque inde maritum suum Plancum habuit comitem, qui ignaviter exercitum suum deseruerat.

**) Nam pro autem s. contra.

†) h. e. incertum, cui parti sø addiceret.

parum habebat summa accepisse, et proximus a Cn. Pompeio, ipsoque Caesare, ex equestri ordine consul creatus esse, nisi in id adscendisset, e quo infra se et Caesarem videret et rempublicam.*)

LXXVII. Tum expostulante consensu populi, quem gravis urebat, infesto mari, annona, cum U.c.Pompeio quoque circa Misenum pax inita: qui 715 haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antoa.C.nium coena exciperet, dixit, in Carinis suis se 39 coenam dare; **) referens hoc dictum ad loci nomen, in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. 2. In hoc pacis foedere placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere. In quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare [adventu suo] patriae attulit, quod omnibus proscriptis aliisque, qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum salutemque pa ctus est. 3. Quae res et alios clarissimos viros, et Neronem Claudium, et M. Silanum, Sentiumque Saturninum, et Aruntium, ac Titium restituit reipublicae. Statium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius duplicaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfe

cerat.

U.c. LXXVIII. Hoc tractu temporum Octaviam 714 sororem Caesaris M. Antonius duxit uxorem. a.C.Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in trans40 marinas provincias: quas magnis molimentis La*) Is ab senatu damnatus hostisque iudicatus, mortem sibi ipse conscivit.

**) Carinac erant urbis Romanae locus, ad Coelium Esquilinumque m., in quo Pompeius M. domum habuit, quam Antonius ereptam Pompeio filio nondum restituerat, licet omnia eius bona restituenda essent ex senatus consulto.

« PreviousContinue »