Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cia ingenii, vel inscitia nostrorum ducum, vel fortunae indulgentia, cum alios duces, tum Pompeium, magni nominis virum, ad turpissima deduxit foedera, (hic primus e Pompeiis Cos. fuit) nec minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. 5. Sed Pompeium gratia U.c.impunitum habuit: Mancinum verecundia,quippe 617 non recusando, perduxit huc, ut per Fetiales nua.C.dus, ac post tergum religatis manibus, dederetur 137 hostibus. Quem illi recipere se negaverunt, sicut quondam Caudini fecerunt, dicentes publicam violationem fidei non debere unius lui sanguine.

II. Immanem deditio Mancini civitatis movit dissensionem. Quippe Tib. Gracchus, Tib. Gracchi clarissimi atque eminentissimi viri filius, P. Africani ex filia nepos, quo quaestore et auctore id foedus ictum erat, 2. nune graviter ferens aliquid a se factum infirmari, nunc similis vel iudicii vel poenae metuens discrimen, tribunus plebis creatus, (vir alioqui vita innocentissimus, ingenio, florentissimus, proposito sanctissimus, tantis denique adornatus virtutibus, quantas perfecta et naturâ et industriâ mortalis conditio recipit) P. U.c.Mucio Scaevola, L. Calpurnio consulibus, abhinc 621 annos CLXII descivit a bonis, 3. pollicitusque a.C.toti Italiae civitatem, simul etiam promulgatis 133 agrariis legibus, omnibus statum concupiscentibus, *) summa imis miscuit, et in praeruptum atque anceps periculum adduxit rempublicam, ctavioque collegae, pro bono publico stanti, imperium abrogavit: triumviros agris dividendis coloniisque deducendis creavit se, socerumque su

0

*) i. e. certam ac stabilem vitae conditionem, uti II, 72, 5, nullum habentibus statum, et II, 125, 1. II, 91, 2. Cf. Tac. Annal. III, 28, 5.

um consularem, Appium, et Gracchum fratrem, admodum iuvenem.

III. Tum P. Scipio Nasica, eius, qui optimus vir a senatu iudicatus erat, nepos, eius, qui censor porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis, celeberrimi viri, P. Africani patrui, is privatusque et togatus, cum esset consobrinus Tib. Gracchi, patriam cognationi praeferens, et quidquid publice salutare non esset, privatim alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium absens pontifex maximus factus est) circumdata laevo brachio togae lacinia, ex superiore parte Capitolii, summis gradibus insistens, hortatus est, qui salvam vellent rempublicam, se sequerentur. 2. Tum optimates, Senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et intacta perniciosis consiliis plebs, irruere in Gracchum, stantem in area *) cum catervis suis, et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens, decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus, vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit. 3. Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis, gladiorùmque impunitatis fuit**). Inde ius vi obrutum, potentiorque habitus prior; discordiaeque civium, antea conditionibus sanari solitae, ferro diiudicatae; bellaque non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Quod haud mirum est. 4. Non enim ibi consistunt exempla, unde coeperunt; sed, quamlibet in tenuem recepta tramitem, latissime evagandi sibi viam faciunt: et, ubi semel recto deerratum est, in praeceps pervenitur: nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fru

ctuosum.

*) quac crat circa Capitolium. **) contra eives strictorum.

a.C.

134

IV. Interim dum haec in Italia geruntur, Aristonicus, qui, mortuo rege Attalo, a quo Asia populo Romano hereditate relicta erat, sicut relicta postea est a Nicomede Bithynia, mentitus regiae stirpis originem, armis cam occupaverat, a.C.is, victus a M. Perperna, ductusque in triumpho, 130sed a Manio Aquilio, capite poenas dedit; cum a.C.initio belli Crassum Mucianum, virum iuris sci126 entissimum, decedentem ex Asia proconsulem, interemisset. 2. Et P. Scipio Africanus Aemilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot acceU.c.ptas circa Numantiam clades, creatus iterum con620 sul, missusque in Hispaniam, fortunae virtutique, expertae in Africa, respondit in Hispania: et intra annum ac tres menses, quam eo venerat, circumdatam operibus Numantiam, excisamque aequavit solo. 3. Nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariore urbium excidio nomen suum perpetuae commendavit memoriae. Quippe, excisa Carthagine ac Numantia, ab alterius nos metu, alterius vindicavit contumeliis. *) 4. Hic, eum interrogante tribuno Carbone, quid de Tib. Gracchi caede sentiret? respondit, si is occupandae reipublicae animum habuisset, iure caesum. Et, cum omnis concio ad clamasset**): Hostium, inquit, armatorum totiens clamore non territus, qui possum vestro moveri, quorum noverca est Italia?***) 5. Reversus in urbem, U.c.intra breve tempus, Manio Aquilio, C. Sempronio 625 consulibus, abhinc annos CLVIII. post duos cona.C.sulatus, duosque triumphos, et bis excisos terro129 res reipublicae, mane in lectulo repertus est mortuus, ita ut quaedam elisarum faucium in cervice

*) Intellige clades ad Numantiam acceptas.

**) videlicet indignationem declarans.

***) qui non pro civibus vos geritis,

reperirentur notae. 6. De tanti viri morte nulla habita est quaestio: eiusque corpus velato capite elatum est, cuius operâ super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis, praeterquam avito, fulgore vinceretur. 7. Decessit anno ferme LIV. De quo si quis ambiget, recurrat ad priorem consulatum eius, in quem creatus est anno XXXVI: ita dubitare desinêt.

V. Ante tempus excisae Numantiae praeclaraU.c. in Hispania militia D. Bruti fuit: qui penetra-616 tis omnibus Hispaniae gentibus, ingenti vi ho-a.C. minum, urbiumque potitus numero, aditis quae 137 vix audita erant, Gallaeci cognomen meruit. 2 Et ante eum paucis annis tam severum illius Q. Macedonici in his gentibus imperiumU.c. fuit, ut, cum urbem Contrebiam nomine in Hi-612 spania oppugnaret, pulsas praecipiti loco quinquea.C. cohortes legionarias, eodem protinus subire iu- 142 beret: 3. facientibusque omnibus in procinctu testamenta, velut ad certam mortem eundum foret, non deterrita proposito perseverantia ducis, quem moriturum miserat, militem victorem recepit. Tantum effecit mixtus timori pudor, spesque desperatione quaesita. 4. Hic virtute ac severitate facti, at Fabius Aemilianus, Paulli exemplo, disciplinae, in Hispania fuit clarissimus.

VI. Decem deinde interpositis annis, qui Tib. Gracchum, idem Caium, fratrem eius, occupavit furor, tam virtutibus eius omnibus, quam huic errori similem, ingenio etiam, eloquentiaque longe praestantiorem. 2. Qui cum summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel vindicandae fraternae mortis gratia, vel praemuniendae re

П.c.galis potentiae, eiusdem exempli tribunatum in631 gressus, longe maiora et acriora repetens, dabat a.C.civitatem omnibus Italicis; extendebat eam pae123 ne usque Alpes; 3. dividebat agros; vetabat quemquam civem plus quingentis iugeribus habere (quod aliquando lege Licinia cautum erat); nova constituebat portoria; novis coloniis replebat provincias; iudicia a senatu transferebat ad equites; frumentum plebi dare instituebat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil quietum denique in eodem statu relinquebat: quin alterum etiam U.c.continuavit tribunatum. 4. Hunc L. Opimiùs 633 consul, qui praetor Fregellas exciderat, persea.C.cutus armis, unaque Fulvium Flaccum, consu121 larem ac triumphalem virum, aeque prava cupientem, quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris Triumvirum nominaverat, [et] eum socium regalis adsumserat potentiae, morte adficit. 5. Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis, non dicam Gracchi, sed civis Romani pretium se daturum, idque auro repensurum proposuit. 6. Flaccus in Aventino, armatos ad pugnam ciens, cum filio maiore iugulatus est. Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius miserat, cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit, quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum fides fuit. Qui more Coclitis, sustentatis in ponte hostibus [eius], gladio se transfixit. 7. Ut Tib. Gracchi antea corpus, ita Caii, mira crudelitate victorum, in Tiberim deiectum est.

VII. Hunc Tib. Gracchi liberi, P. Scipionis Africani nepotes, viva adhuc matre Cornelia, Africani filia, viri optimis ingeniis male usi, vitae mortisque habuere exitum. Qui si civilem

« PreviousContinue »