Page images
PDF
EPUB

honoribus complexum familias, habentem consulares fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet: 4.virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem, eoque assequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.

CXXVIII. In huius virtutum aestimatione iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis principis certant. Neque novus hic mos senatus populique Romani est, putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum, Nam et illi antiqui, ante primum bellum Punicum, abhinc annos CCC, Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus ho. noribus, tum pontificatu etiam maximo, ad principale extulere fastigium; 2. et equestri loco natum Sp. Carvilium, et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo Urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras, et triumphos provexere. 3. Et, qui C. Marium, ignotae originis, usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem; et qui M. Tullio tantum tribuere, ut paene assentatione sua, quibus vellet, principatus conciliaret; quique nihil Asinio Pollioni negaverunt, quod nobi lissimis summo cum sudore consequendum foret; profecto hoc senserunt, in cuiuscunque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. 4.Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum, Caesarem; adiuvanda vero onera Principis, Seianum protulit; senatumque et populum Romanum eo perduxit, ut, quod usu optimum intelli.git, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.

CXXIX. Sed, proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris forma, singula recenseamus. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemtorem U.c.fratris sui filii Cotyis, consortisque eiusdem im772 perii, evocavit a); singulari in eo negotio usus p.C.opera Flacci Pomponii, consularis viri, nati ad 19 omnia, quae recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper, quam captantis gloriam. 2. Cum quanta gravitate, ut senator et iudex, non ut Princeps, et causas pressius audit * * * ? b) Quam celeriter ***c) ingratum et nova molientem oppressit? Quibus praeceptis instructum . Germanicum suum, imbutumque rudimentis militiae secum actae, domitorem recepit Germaniae♣ U.c.Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus, re770 spondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, p.C.magnitudini? 3. Quotiens populum congiariis ho17 noravit, senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit, d) ut neque luxuriam invitaret, neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui? Quanto cum honore Germanicum suum in transmari nas misit provincias? Qua vi consiliorum suorum, ministro et adiutore usus Druso filio suo, MaroU.c.boduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, velut serpentem abp.C.strusam terrae, salubribus [consiliorum suo19 rum] ) medicamentis coëgit egredi? quam illum ut honorate, (ita) nec secure continet? f)

772

a) sc. ad se, nec remisit. Cf. Tac. Ann. II, 64.

b) pressius explicant per accuratius. et delet Ruhnk, cum Aldo. Forsan post audit integer versus excidit.

c) Deest nomen; forte Libonem aut eiusmodi. Cf.II,150,3. d) h. e. pecunia eorum inopiae subvenit, quo melius dignitatem tuerentur.

e) Cf. initium periodi.

f) Rem vide Tac. Ann. II, 63.

Quantae molis bellum, principe Galliarum ciente Sacroviro, Floroque lulio, mira celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus vicisse se, quam bellare, cognosceret; nuntiosque perieuli victoriae praecederet nuntius. 4. Magni etiam terroris bellum Africum, et quotidiano au-U.c. ctu maius, auspiciis consiliisque eius brevi se-777 pultum est.

p.C.

21

CXXX. Quanta suo suorumque nomine exstruxit opera? Quam pia munificentia, superque humanam evecta fidem, templum patri molitur ? Quam magnifico animi temperamento Cn. quoque Pompeii munera ) absumta igui restituit? Qui, quidquid umquam claritudine eminuit, id veluti eognatum censet tuendum. 2. Qua liberalitate, cum alias, tum proxime, incenso monte Caelio, omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo? Quanta cum quiete hominum, rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione delectus, providet? 3. Sib) aut natura patitur, aut mediocritas recipit hominum, verecunde cum Deis queri; quid hic meruit, primum, ut scelerata Drusus Libo iniret consilia ¡U.c. deinde, ut Silium Pisonemque tam* ** alterius )769 dignitatem constituit, auxit alterius? Ut ad maio-p.Č. ra transcendam, quamquam et haec ille duxit 16 maxima; quid, ut iuvenes amitteret filios? d)U.c. quid, ut nepotem ex Druso suo? Dolenda adhuc776 retulimus; veniendum ad erubescenda est. 4.p.C. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus lace- 23 a) Theatrum. Cf. II, 48, 2.

b) Desideratur adversativa: At si cet.

c) Burmannus: ut Silium Pisonemque tam infestos haberet, quorum alt.

d) Scilicet Germanicum, adoptatum, et Drusum naturalem, quorum uterque, ipsius Tiberii artibus, ille per Pisonem, hic Seiani scelere interfectus est.

128 VELL. PAT. HIST. R. L. II. C. 131.

ravit animum eius? Quamdiu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, a) indignari, eruU.c.bescere coactus est? 5. Cuius temporis aegritu 782 dinem auxit amissa mater eminentissima, et per p.C.omnia Deis quam hominibus similior femina: 29 cuius potentiam nemo sensit, nisi aut levatione periculi, aut accessione dignitatis. .

CXXXI. Voto finiendum volumen sit. Iupiter Capitoline ac Stator, et auctor Romani nominis, Gradive Mars, perpetuorumque custos Vesta ignium, et quidquid Numinum hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, vos publica voce obtestor atque precor, custodite, servate, protegite hunc statum, hanc pacem ***, b) eique functo longissima statione mortali destinate successores quam serissimos; sed eos, quorum cervices tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant, quam huius suffecisse sensimus; consiliaque omnium civium aut pia ***, c)

a) Nurus est Agrippina, Germanici coniux; nepos Nero, Germanici filius, circumventus ab eodem Seiano. ef. Tac Ann. IV, 54. V, 4. VI, 25. IV, 59. Suet. Tib. 54.

b) hunc principem supplendum esse, ex his, quae soquuntur, facile patet.

e) In fine operis aliquot tantum verba interciderunt, quae Vossius ita restitui posse existimat: aut pia fovete, aut impia opprimite. Rhenanus hoc modo: aut salutaria in felicem eventum provehite.

INDEX RERUM.

[Numerus primo loco positus librum, alter caput,
tius sectionem indicat.]

A.

Acanthus in triumpho Iul. Cae-

ter-

Aegaei maris insulae ab Ionibus

Aegisthus, frater patruelis Aga-
occupatae 1, 4, 3.
memnonis, hunc obtruncat. 1,
1, 2. VII, annos regnavit. ibid.
ab Oreste necatus. ibid. 3.
Aegyptus ab Augusto stipendia-
ria facta. 2, 39, 2.
Aelius Catus, 2, 103, 2.
Aemilius Sura de annis P, R. 1,
6, 6.

saris 2, 56, 2.
Acerranis civitas data. 1, 14, 4.
Achaei ex Laconica pulsi. 1, 3, 1.
a Q. Metello Macedonico fracti.
1, 12, 1. a L. Mummio devicti.
1, 13, 1. Achaei ad Pontum Eu-
xinum. 2, 40, 1.
Achaia provincia, 2, 23, 3.
Achillas, aulicus Ptolemaei,
Pompeii necandi auctor. 2, 53,
2. a I. Caesare supplicio affe-L.
ctus. 2, 54, 1.

Aemilius Paullus, qui ad Car-
nas infeliciter pugnans obiit. 1,
9, 3.

Aemilius Paullus, praeceden-
tis fil, consul Perseum, Mace-
doniae regem, devicit. 1, 9, 3-
eius laus. ib. et triumphi. ibid.
et 5 sq. filii eorumque obitus e.
dictum patris memorabile. It
10, 3.

Achilles, Pyrrhi pater. 1, 1, 3.
auctor materni generis Alexan-L.
dri M. 1, 6, 5.
Acidinus Manlius 2, 8, 2.
Actium. 2, 84, 1. 2, 85.
Adduus C. Caesarem vulnerat in
Armenia. 2, 102, 2.
Adoptio Octavii per testamentum
I. Caesaris. 2, 59, 1. C. et L.
Caesaris, Agrippae filiorum, ab
Augusto facta. 2, 96, 1. Tibe-
rii et Agrippae Postumi ab eo-
dem. 2, 103, 3. et 104, 1. ›
Aedes ex marmore prima a Q.
Metello Macedonico exstru-
cta. 1, 11, 5.
VELLEIUS

Aenarja insula. 2, 19, 4.
Aeoliorum migratio in Asiam et
coloniae. 1, 4, 4.

Aeris sonus nocturnus Chalci-
densibus nauigationis dux. 1,
4, 1.

Aerarium e manubiis auctum ab
Aemilio Paullo. 1, 9, 6. a Pom-

I

« PreviousContinue »