Page images
PDF
EPUB

tuor filii fuere. Ex iis duos, natu maiores, unum P. Scipioni, P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo: duos minores natu, praetextatos, quo tempore victoriam adeptus est, (domi) habuit. 4. Is cum in concione extra urbem, more maiorum, ante triumphi diem, ordinem actorum suorum commemoraret, Deos immortales precatus est, ut, si quis eorum invideret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saevirent, quam in rempublicam. 5. Quae vox, veluti oracule emissa, magna parte eum spoliavit sanguinis sui. Nam alterum ex his, quos in familia retinuerat, liberis, paucos ante triumphum,alterum post panciores amisit dies. 6. Aspera circa haec tempora censura Fulvii Flacci et Postumii Albini fuit. U.c.Quippe Fulvii censoris frater, et quidem consors, 580 Cn. Fulvius, senatu motus est ab iis censoribus. a.C. XI. Post victum captumque Persen, qui qua 174 driennio post in libera custodia Albae decessit, Pseudophilippus, a mendacio simulatae originis appellatus, qui se Philippum, regiaeque stirpis ferebat, cum esset ultimae, armis occupata Macedonia, adsumtis regni insignibus, brevi temeritatis poenas dedit. 2. Quippe Q. Metellus praeU.c.tor, cui ex virtute Macedonici nomen inditum 506 erat, praeclara victoria ipsum gentemque supea.C.ravit, et immani etiam Achaeos rebellare incipi148 entes fudit acie. 3. Hic est Metellus Macedonicus, qui porticus, quae fuere circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positis,*) quae nunc Octaviae porticibus ambiuntur, fecerat: quique hanc turmam statuarum equestrium, quae frontem ac

*) Fuerunt Iovis et Iunonis templa. Plin. Hist. Nat. XXXVI, 4. Vitruv. III, 1. sine inscriptione,sc. nominis eius.

dium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit. 4. Cuius turmae hanc caussam referunt: Magnum Alexandrum impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum equitum, qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa similitudine figurarum, faceret statuas, et ipsius quoque iis interponeret. 5. Hic idem, primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus, vel magnificentiae vel luxuriae princeps fuit. 6. Vix ullius gentis, aetatis, ordinis hominem inveneris, cuius felicitatem fortunae Metelli compares. Nam praeter excellentes triumphos, honoresque amplissimos, et principale in republica fastigium, extentumque vitae spatium, et acres innocentesque pro republica cum inimicis contentiones, quatuor filios sustulit, omnes adultae aetatis vidit, omnes reliquit superstites et honoratissimos. 7. Mortui eius lectum pro rostris sustulerunt quatuor filii: unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc est nimirum magis, feliciter de vita migrare, quam mori.

XII. Universa deinde, ut praediximus *), instincta in bellum Achaia, cuius pars magna eiusdem Metelli Macedonici virtute armisque fracta erat, maxime Corinthiis in arma, cum gravibusU.c. etiam in Romanos contumeliis, instigantibus, de- 608 stinatus ei bello gerendo consul Mummius. 2.a.C. Et sub idem tempus, magis, quia volebant Ro- 146 mani, quicquid de Carthaginiensibus diceretur, credere, quam quia credenda adferebantur, statuit Senatus Carthaginem excidere. 3. Ita eodem tempore P. Scipio Aemilianus, vir avitis P. *) cap. XI, §. 2.

Africani paternisque L. Paulli virtutibus simillimus, omnibus belli ac togae dotibus, ingeniique ac studiorum eminentissimus seculi sui, qui nihil U.c.in vita nisi laudandum aut fecit aut dixit ac sen607 sit, quem, Paullo genitum, adoptatum a Scipione, a.C.Africani filio, diximus, aedilitatem petens consul 147 creatus est. 4. Bellum Carthagini, iam ante biennium a prioribus consulibus illatum, maiore vi intulit: cum ante in Hispania murali corona, in Africa obsidionali donatus esset; in Hispania vero etiam ex provocatione, ipse modicus virium, immanis magnitudinis hostem interemisset. 5. Eamque urbem, magis invidia imperii, quam ullius eius temporis noxiae invisam Romano nomini, funditus sustulit, fecitque suae virtutis monumentum, quod fuerat avi eius clementiae. CarU.c.thago diruta est, cum stetisset annos DCLXXII, 608 abhinc annos CLXXVII, Cn. Cornelio Lentulo, a.C.L. Mummio consulibus. 6. Hunc finem habuit 146 Romani imperii Carthago aemula; cum qua bel U.c.lare maiores nostri coepere Claudio et Fulvio 490 consulibus, ante annos CCXCVI, quam tu, M. a.C.Vinici, consulatum inires. Ita per annos CXX, 264 aut bellum inter eos populos, aut belli praepa

ratio, aut infida pax fuit. 7. Neque se Roma, iam terrarum orbe superato, securam speravit fore, si nomen usquam stantis maneret Carthaginis: adeo odium, certaminibus ortum, ultra metum durat, et ne in victis quidem deponitur: neque ante invisum esse desinit, quam esse desiit.

XIII. Ante triennium, quam Carthago deleretur, M. Cato, perpetuus diruendae eius auctor, U.c.L. Censorino, M'. Manilio consulibus, mortem 605 obiit. Eodem anno, que Carthago concidit, L. a.C.Mummius Corinthum, post annos DCCCCLII, 149 quam ab Alete, Hippotis filio, erat condita, fun

ditus eruit. 2. Uterque imperator, devictae a se gentis nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus. Nec quisquam ex novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum vindicavit. 3. Diversi imperatoribus mores, diversa fuere studia. Quippe Scipio tam elegans liberalium studiorum, omnisque doctrinae et auctor et admirator fuit, ut Polybium Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi militiaeque secum habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum otio dispunxit, semperque aut belli aut pacis serviit artibus: semper inter arma ac studia versatus, aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit. 4. Mummius tam rudis fuit, ut, capta Corintho, cum maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas esse reddituros. 5. Non tamen, puto, dubites, Vinici, quin magis pro republica fuerit, manere adhuc rudem Corinthiorum intellectum, quam in tantum ea intelligi; et quin hac prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior.

XIV. Cum facilius cuiusque rei in unum contracta species,quam divisa temporibus,oculis animisque inhaereat: statui priorem huius voluminis posterioremque partem, non inutili rerum notitia in artum contracta, distinguere, atque huic loco inserere, quae quoque tempore, post Romam a Gallis captam, deducta sit colonia iussu Senatus. Nam militarium*) et caussae et auctores ex ipsarum praefulgent nomine. Huic rei per idem tempus civitatem propagatam, auctumque Ro

e. coloniarum, quales instituit Sulla, et post hune Caesar et Augustus.

manum nomen communione iuris, haud intempe. U.c.stive subtexturi videmur. 2. Post septem annos, 372 quam Galli Urbem ceperunt, Sutrium deducta a.C.colonia est; et post annum Setia; novemque in382 teriectis annis Nepe: deinde, interpositis duobus

et triginta, Aricini in civitatem recepti. 3. AbU.c.hinc annos autem CCCLXII, Sp. Postumio, Ve417 turio Calvino consulibus, Campanis data est civia.C. tas, partique Samnitium, sine suffragio: et eodem

337

anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio Fundani et Formiani in civitatem recepti, eo ipso anno, quo Alexandria condita est. 4. U.c.Insequentibusque consulibus, Sp. Postumio, Phi423 lone Publilio censoribus, Acerranis data civitas; a.C.et post triennium Tarracina deducta colonia : in331 terpositoque quadriennio Luceria: ac deinde, inOl. teriecto triennio, Suessa Aurunca: et Saticula 112 Interamnaque post biennium. Decem deinde hoc 2. munere anni vacaverunt. 5. Tunc Sora atque Alba deductae coloniae, et Carseoli post biennium. U.c.6. At Quinto Fabio quintum, Decio Mure quartum 4 consulibus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Si45. nuessam Minturnasque missi coloni: post quadri295 ennium Venusiam: interiectoque biennio, M' CuU.c. rio et Rufino Cornelio consulibus, Sabinis sine a.C.suffragio data civitas. Id actum ante annos fer

464

[ocr errors]

481

8.C.

'me CCCXX. 7. At Cosam et Paestum abhinc an. nos ferme CCC, Fabio Dorsone et Claudio Canina U.c.consulibus, interiecto quinquennio, Sempronio Sopho et Appio Caeci filio consulibus, Ariminum et Beneventum coloni missi; et suffragii ferendi 273 jus Sabinis datum. 8. At initio primi belli Punici Firmum et Castrum colonis occupata: et post annum Aesernia: postque XVII annos Aesulum et Alsium; Fregenaeque post biennium; proximoque anno, Torquato Sempronioque consulibus,

« PreviousContinue »