Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

VELLEII PATERCULI HISTORIAE ROMANAE

AD M. VINICIUM Cos.

LIBER I.

1. *** tempestate distractus a duce suo Ne-a.C. store, Metapontum condidit. *) Teucer, non re-1183 ceptus a patre Telamone, ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriae, Cyprum adpulsus, cognominem patriae suae Salamina constituit. Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit: Phidippus Ephyram in Thesprotia. 2. At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes statuit: duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, haereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. 3. Regni potitur Aegisthus per annos VII. Hunc Orestes,

) Haud pauca absque dubio ab initio operis periisse putanda sunt, in quibus et Vinicium pluribus allocutus fuerit et de proposito suo egerit Velleius, declaraveritque, se omnem populi R. historiam, sed breviter et ita ut non nisi capita quasi rerum tangeret, enarraturum. Eius, quae mutilata ad nos pervenit, periodi contextus hic fere fuisse informandus est: Urbe Troia eversa, quum redirent Graecorum duces in patriam suam, deos sibi adversos experti, partim in alienas terras delati novas sedes condiderunt. Epeus, in sinu Tarentino tempestate distractus ø duce etc.

VELLEIUS.

A

WOR 20JUN 84

matremque, socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum, spatio vitae et felicitate imperii apparuit: quippe vixit annis XC, regnavit LXX. qui se etiam a Pyrrho, Achillis filio, virtute vindicavit.. Nam quod pactae eius,. Menelai atque Helenae filiae, Hermiones, nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. 4. Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Pervectus: in Italiam, et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum filii eius, Penthilus et Tisa menus, regna were triennio.

a.C.. II. Tum, fere anno octogesimo post Troiam 1104captam, centesimo et vicesimo quam Hercules ad Deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi im perium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Duces recuperandi imperii fuere Temenus, Cresphontes, Aristodemus; quorum abavus fuea.C.rat. 2. Eodem fere tempore Athenae sub regi1068bus esse desierunt: quorum ultimus rex fuit Codrus, Melanthi filius, vir non praetereundus. Quippe, cum Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent, respondissetque Pythius, quorum dux ab hoste esset occisus, eos futuros superiores: deposita veste regia, pastoralem cultum induit, immixtusque castris hostium de industria, imprudenter, rixam iniiciens, interemtus est. 3. Codrum cum morte aeterna gloria, Athenienses.secuta victoria est.. Quis eum non miretur, qui his artibus mortem quaesierit, quibus ab ignavis vita quaeri solet? 4.. Huius filius Medon primus Ar

chon Athenis fuit. Ab hoc posteri apud Atticos dicti Medontidae; sed ii, insequentesque Archontes usque ad Charopem, dum viverent, eum honorem usurpabant. 5. Peloponnesii, digredientesa.C. finibus Atticis, Megaram, mediam Corintho Athe-1167 nisque urbem, condidere. 6. Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino insulam circumfusam Oceano, perexiguo a continenti divisam freto, Gades condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est. 7. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi, iactatiquea.C. eum variis casibus, tum saevitia maris, quinto 1089 decimo anno sedem cepere contra Lesbum insulam. *)

III. Tum Graecia maximis concussa est mo-a.C. tibus: Achaei, ex Laconica pulsi, eas occupavere1103 sedes, quas nunc obtinent: Pelasgi Athenas commigravere: acerque belli iuvenis, nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas. 2. Quo nomine mirari convenit eos, qui Iliaca componentes tempora, de ea regione, ut Thessalia, commemorant. Quod cum alii faciant, Tragici frequentissime faciunt; quibus minime id concedendum est. Nihil enim. ex persona poëtae, sed omnia sub eorum, qui illo tempore vixerunt, dixerunt. Quod si quis a Thessalo, Herculis filio, eos appellatos Thessalos dicet: reddenda erit ei ratio, cur nunquam ante hune insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. 3. Paullo ante Aletes, sex-a.C. tus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae1074 *) i. e. in continenti Asiae minoris, quae provincia postea Aeolis vocata est,

antea fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est, quod miremur ab Homero nominari Corinthum. Nam ex persona poëtae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate eius, multo post Ilium captum conditae.

IV. Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavere; Lacedaemonii in Asia a.C.Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses, orti, 1052ut praediximus, Atticis Hippocle et Megasthene A.C ducibus, Cumas in Italia condiderunt. Huius 1049 classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet. 2. Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed aliis*) diligentior ritus patrii mansit custodia: Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodie. que magnitudo ostentat moenium. 3. Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium sedes quaeritans, in Asiam se effudit. a.C.Nam et Iones, duce lone profecti Athenis, nobi1044lissimam partem regionis maritimae occupavere,

quae hodieque appellatur Ionia; urbesque constituere, Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, Myuntem, (Teum,) Erythram, Clazomenas, Phocaeam; multasque in Aegaeo atque Icario occupavere insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. a.C.4. Et mox Aeolii, eadem profecti Graecia, longis1064simisque acti erroribus non minus illustres ob*) aliis pro alteris, sc. Neapolitanis, · Cuman. vicinia, h. e. ut Cumani mutarent mores,Oseorum vicinia effecit.

[ocr errors]
« PreviousContinue »