Page images
PDF
EPUB

sonœ. (Gaii C. 1, § 120.) Non quoad civilem. Quum enim nec libertatis, nec civitatis, nec familiæ particeps erat servus. (Heinec. ad Vinn. Inst. 1, 3, pr.)

HONOR MUNICIPALIS.

Honor municipalis est administratio Reipublicæ cum dignitatis gradu, sive cum sumptu, sive sine erogatione contingens. (D. 50, 4, 14. Fr. Callist.)

HOSTES.

Hostes hi sunt, qui nobis, aut quibus nos publice bellum decrevimus cæteri latrones aut prædones sunt. (D. 50, 16, 118. Fr. Pompon.)

HOSTES, PERDUELLES.

Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adjectionem indicantes, cum quibus bellum esset. (D. 50, 16, 234. Fr. Gaii.)

HOSTES, LATRUNCULI, PRÆDONES.

Hostes sunt quibus bellum publice Populus Romanus decrevit, vel ipsi Populo Romano: cæteri latrunculi vel prædones appellantur. (D. 49, 15, 24. Fr. Ulp.)

HYPOTHECA, V. Pignus.

I

ILLATIO.

De ea autem illatione Prætor sensit (in edicto de religiosis et sumptibus funerum) quæ sepulturæ causa fit. (D. 11, 7, 2, § 3. Fr. Ulp.)

IMMISSUM, V. Projectum.

IMMUNITAS, V. Munus.

IMPENSÆ.

Ofilius impensa verbo negat pretium significari : sed eos duntaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset (fundus), fecit. (D. 35, 1, 40, § 1. Fr. Javol.)

IMPENSE NECESSARIE.

Impensa necessariæ sunt, quæ si factæ non sint, res aut peritura, aut deterior futura sit. (D. 50, 16, 79. Fr. Paul.)

IMPENSE UTILES.

Utiles impensas esse Fulcinius ait, quæ meliorem dotem faciant, (non) deteriorem esse non sinant. Ex quibus reditus mulieri adquiratur : sicuti arbusti, pastinationes ultra quam necesse fuerat. Item doctrinam puerorum, quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitain non oportet: ne cogatur fundo, aut mancipiis carere. In his impensis et

pistrinum et horreum insulæ dotali adjectum, plerumque dicemus. (Ib. § 1.)

IMPENSE VOLUPTUARIÆ.

Voluptuariæ sunt, quæ speciem duntaxat ornant, non etiam fructum augent, ut sunt viridia et aquæ salientes, incrustationes, loricationes, picturæ. (lb., § 2.) V. D. 25, 1, 1, 5 et 7. Fr. Ulp.

IMPERITIA.

Imperitia culpæ adnumeratur: veluti si medicus servum tuum occiderit, quia male eum secuerit, aut perperam ei medicamentum dederit. (I. 4, 3, § 7.)

IMPERIUM, V. Potestas.

IN BELLO AMISSUM, V. Ex incendio raptum.

INCESTUM.

Jure gentium incestum committit qui ex gradu ascendentium vel descendentium uxorem duxerit. (D. 25, 2, 68. Fr. Paul.)

INCILE, V. Septa.

INCOLA.

Incola est qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Græci πáρozov (id est juxta habitantem) appellant. Nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolæ sunt; sed etiam, qui alicujus oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se, quasi in aliquam sedem, recipiant. (D. 50, 16, 239, § 2. Fr. Pompon.) V. Civis.

[ocr errors]

INDEBITUM.

Indebitum est non tantum, quod omnino non debetur, sed et quod alii debetur, si alii solvatur : aut si id, quod alius debebat, alius, quasi ipse debeat, solvat. (D. 12, 6, 65, § 9. Fr. Paul.)

INDEBITUM SOLUTUM.

Indebitum autem solutum accipimus, non solum si omnino non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat : quare hoc quoque repeti poterit: nisi sciens se tutum exceptione, solvit. (D. 12, 6, 26, § 3. Fr. Ulp.)

INDICASSE.

Indicasse est detulisse, arguisse, accusasse et convicisse. (D. 50, 16, 197. Fr. Ulp.)

IN DIEBUS, V. Cum, Postquam.

INDUCIÆ, V. Postliminium

IN EADEM CAUSA SISTERE.

In eadem causa sistere, hoc est, ita sistere, ut actori persecutio loco deteriori non sit quamvis exactio rei possit esse difficilior. (D. 2, 11, 11. Fr. Ulp.)

INFANS.

Qui fari non potest... (D. 26, 7, 1, § 2. Fr. Ulp.) Infanti (id est minori septem annis). (C. 6, 50, 18.)

INGENUI

Ingenui sunt qui ex matre libera nati sunt. (D. 1, 5, 5, § 2. Fr. Marc.)

Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamvis fuerit libertinus, quia res judicata pro veritate accipitur. (D. 1, 5, 25. Fr. Ulp.)

INGRATUS LIBERTUS.

Ingratus liberius est, qui patrono obsequium non præstat, vel res ejus, filiorum ve tutelam administrare detrectat. (D. 57, 14, 19. Fr. Paul.)

IN JURE.

Quod ait Prætor : qui in jure interrogatus responderit sic accipiendum est, apud magistratus populi Romani, vel Præsides provinciarum, vel alios judices: jus enim eum solum locum esse, ubi juris dicendi vel judicandi gratia consistat; vel si domi vel itinere hoc agat. (D. 11, 1, 4, § 1. Fr. Ulp.)

INJURIA.

Injuria ex eo dicta est, quod non jure fiat omne enim quod non jure fit, injuria fieri dicitur. Hoc generaliter. Specialiter autem injuria dicitur contumelia. Interdum injuriæ appellatione damnum culpa datum significatur: ut in lege Aquilia dicere solemus. Interdum iniquitatem, injuriam dicemus. Nam cum (quis) inique vel injuste sententiam dixit, inju

« PreviousContinue »