Page images
PDF
EPUB

ABROGARE, V. Derogare.

ACCEPTILATIO.

Acceptilatio est liberatio per mutuam interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu ab-solutio. (D. 46, 4, 1.) V. Apocha.

ACCIDERE.

Si quis ita in testamento scripserit : «si quid filio `meo acciderit, Damas servus meus liber esto : mortuo filio, Damas liber erit : » licet enim accidant et vivis, sed vulgi sermone etiam mors significatur. (D. 50, 16, 162, § 1.)

ACCIPERE, V. Capere.

ACCUSARE.

Accusasse eum dicimus qui crimina objecit, et causam perorari usque ad sententiam effecit. (D. 38, 2, 14, S8.)

Qui nomen detulit, accusasse intelligendus est : nisi abolitionem petit. (D. 37, 14, 10.).

ACTA, GESTA.

Licet inter gesta et facta videtur quædam esse subtilis differentia, attamen; xaτaxpnoxos, id est abusive, nihil inter factum et gestum interest. (D. 50, 16, 58.) V. Agere.

ACTIO.

Nihil aliud est actio quam jus quod sibi debeatur, judicio persequendi. (D. 44, 7, 51. Fr. Cels.)

ACTIO.

Actionis verbum et speciale est et generale: nam omnis actio dicitur, sive in personam, sive in rem sit petitio: Sed plerumque actiones personales solemus dicere petitionis autem verbo in rem actiones significari videntur, persecutionis verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, utputa fideicommissorum, et si quæ aliæ sunt, quæ non habent juris ordinarii executionem. (D. 50, 16, 178, § 2. Fr. Ulp.)

ACTIO.

Actionis verbo etiam persecutio continetur. (D. 50, 16, 34. Fr. Paul.)

ACTIO.

Actionis verbo non continetur exceptio. (D. 50, 16, 8, § 1. Fr. Paul.)

ACTIONES ARBITRARIÆ.

Quasdam actiones arbitrarias, id est, ex arbitrio judicis pendentes, appellamus: in quibus, nisi arbitrio judicis is cum quo agitur actori satisfaciat,

veluti rem restituat, vel exhibeat, vel solvat, vel ex noxali causa servum dedat, condemnari debeat. (I. 4, 6, § 31.)

ACTIONES BONÆ FIDEI, ACTIONES STRICTI JURIS.

Actionum autem quædam bona fidei sunt, quædam stricti juris.

Bonæ fidei sunt hæ ex empto, vendito, locato, conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, pro socio, tutelæ, commodati, pigneratitia, familiæ erciscundæ, communi dividundo, præscriptis verbis, quæ de æstimato proponitur, et ea quæ ex permutatione competit, et hereditatis petitio.

In bonæ fidei autem judiciis libera potestas permitto videtur judici ex bono et æquo æstimandi quantum actori restitui debeat....

Sed et in strictis judiciis ex rescripto divi Marci opposita doli mali exceptione, compensatio inducebatur. (Ins. 4, 6, §§ 28 et 30.)

ACTIO EDITA, V. Lis contestata.

ACTIO EXERCITORIA.

Exercitoria locum habet cum pater dominusve filium servumve magistrum navi præposuerit, et quid cum eo ejus rei gratia cui præpositus fuit, negotium gestum erit..... Ideo autem exercitoria actio appellatur, quia exercitor vocatur is ad quem cotidianus navis quæstus pervenit. (G. 4, 71.)

ACTIO INCERTI.

Incerti actio, id est, præscriptis verbis. (D. 2, 14, 7, § 2. Fr. Ulp.)

ACTIO IN REM, IN PERSONAM.

Actionum genera sunt duo in rem quæ dicitur vindicatio: et in personam quæ condictio appellatur. In rem actio est per quam rem nostram, quæ ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet.

In personam actio est, qua cum eo agimus qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum et semper adversus eundem locum habet. (D. 44, 7, 25. Fr. Ulp.)

ACTIO IN PERSONAM, IN REM.

In personam actio est. Qua agimus quotiens cum aliquo qui nobis vel ex contractu, vel ex delicto obligatus est; id est, cum intendimus dare facere præstare oportere.

In rem actio est, cum aut corporalem rem intêndimus nostram esse, aut jus aliquod nobis competere, velut utendi, aut utendi-fruendi, eundi, agendi, etc. (Gaii Comm. IV, §§ 2 et 3.)

Actio in personam infertur: petitio, in rem : persecutio, in rem, vel in vel in personam, rei persequendæ gratia. (D. 44, 7, 28. Fr. Papiniani).

ACTIO IN PERSONAM, IN REM.

Actiones in personam ab actionibus in rem hoc differunt quod cum eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulæ causæ sequuntur, nec ulla earum alterius petitione vitiatur. At cum in rem ago non expressa causa ex qua rem ́meam esse dico, omnes cause, una petitione adprehenduntur neque enim amplius quam semel res mea esse potest; sæpius autem deberi potest. (D. 44, 2, 14, § 2.)

ACTIO EX CONTRACTU, EX FACTO, IN FACTUM.

Actionum autem quædam ex contractu, quædam ex facto, quædam in factum sunt.

Ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit: veluti emendo, vendendo, locando, conducendo et cæteris similibus.

Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit quod ipse admisit: veluti furtum vel injuriam commisit, vel damnum dedit.

In factum actio dicitur, qualis est (exempli gratia) actio quæ datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum Prætoris in jus vocatus est. (D. 44, 7, 25, § 1. Fr. Ulp.)

ACTIO EX EMPTO.

Ex empto actione is, qui emit, utitur. (D. 19, 1, 11 Fr. Ulp.)

« PreviousContinue »