Page images
PDF
EPUB

vim possessionem suam retinuerit, Labeo ait, non vi possidere. (D. 43, 16, 1, § 28. Fr. Ulp.)

[blocks in formation]

Mulieribus.... etiam virgines... sicuti viris etiam pueros. (D. 32, de leg. III, 81, § 1. Fr. Modest.)

V. Mulier.

VIRILIS.

Virilis appellatione interdum etiam totam hereditatem contineri, dicendum est. (D. 50, 16, 145. Fr. Ulp.)

VIRILIS PORTIO.

Virilis portio quemadmodum accipienda sit, videamus. Pone duos esse, qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt; unum esse ex liberis parentibusque virilis, tertia erit portio. Sed si tres sunt, qui contra tabulas acceperunt, quarta erit virilis hoc idem et in legatis observabitur. (D. 37 5, 8. Fr. Ulp.)

:

VIS.

Vis est major rei impetus qui repelli non potest. (Paul. Sent. 1, 7, 7.) V. Vi dejectus, Vi factum, Vi possidere.

VITIUM, V. Morbus.

VITRICUS, V. Privignus, Noverca.

VIVERE.

Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere sed Ofilius ad Atticum ait, his verbis et vestimenta et stramenta contineri : sine his enim vivere neminem posse. (D. 50, 16, 234, § 2. Fr. Gaii. V. Alimenta, Stratum, Victus.

VOLUPTUARIÆ IMPENSÆ, V. Impensæ.

VULGO CONCEPTI.

Vulgo concepti dicuntur, qui patrem demonstrare non possunt, vel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet, qui et spurii appellantur. (D. 1, 5, 23. Fr. Modest.-Gaii C. I, § 64.)

SUPPLÉMENT.

ABSENS, V. Abesse.

AMATORIUM POCULUM, V. Venenum malum.

AMICA, V. Pellex.

AMINTINI, AMINTINÆ, V. Consobrini.

ANFRACTUM, V. Via.

AREA. V. Fundus.

CAUSA CADERE, V. Plus petitio.

COGNATIO LEGITIMA.

Legitima cognatio est ea quæ per virilis sexus personas conjungitur. (Gaii C. III, § 10.)

CONDITIO, V. Demonstratio.

CONJUNCTA, DISJUNCTA.

Oratio, quæ neque conjunctionem, neque disjunctionem habet, ex mente pronuntiantis, vel disjuncta, vel conjuncta accipitur.

Conjunctionem enim nonnunquam pro disjunctione accipi, Labeo ait: ut in illa stipulatione, Mihi heredique meo te, heredemque tuum. (D. 50, 16, 28 et 29. Fr. Paul.) V. Disjunctivum.

CONTEXTUM, V. Vestimentum.

FIDEPROMISSOR, V. Sponsor.

FRATRES PATRUELES, V. Consobrini.

LIMEN, V. Postliminium.

ORATIO SOLUTA, V. Conjuncta.

PROPIUS SOBRINIS.

Personæ quas enumeravimus a patrui magni filio, ei, de cujus cognatione quæritur, propius sobrinis vocantur. Nam (ut Massurius ait) quem quis appellat propiorem sobrino, qui est patris matrisve consobrinus aut consobrina: ab eo consobrini consobrinove filius filia nominatur. (D. 38, 10, 10, § 16. Fr. Paul.)

-to

Ex EPL 3/19/24

« PreviousContinue »