Page images
PDF
EPUB

USURPATIO.

Usurpatio est usucapionis interruptio. Oratores utem usurpationem frequentem usum vocant. (D. 1, 3, 3. Fr. Paul.) V. Usucapio.

USUS.

Si usus tantum pecuniæ...... quia in hac specie isus appellatione etiam fructum contineri. (D. 7, 5, 10, S 1. Fr. Ulp.)

USUSFRUCTUS.

Ususfructus est jus alienis rebus utendi fruendi, salva rerum substantia.

Est enim ususfructus jus in corpore : quo sublato, et ipsum tolli necesse est. (D. 7, 1, 1. Fr. Paul., 2. Fr. Cels. - I. 2, 4.)

Ususfructus in multis casibus pars dominii est, et extat, quod vel præsens, vel ex die dari potest. (D. 7, 1, 4. Fr. Paul.) V. Nostrum, meum.

USUSFRUCTUS, FRUCTUS, USUS.

Ususfructus, an fructus legetur nihil interest: nam fructui et usus inest : usui fructus deest : et fructus quidem sine usu esse non potest: usus sine fructu potest. (D. 7, 8, 14, § 1. Fr. Ulp.)

UTENDUM DATUM, V. Commodatum.

UTILES IMPENSÆ, V. Impensa.

UTI OPTIMUS MAXIMUSQUE EST.

Si cum fundum tibi darem, legem ita dixi, uti

optimus maximusque esset : et adjeci, jus fundi deterius factum non esse per dominum præstabitur : amplius eo præstabitur nihil: etiam si prior pars, qua scriptum est, uti optimus maximusque sit, liberum esse significat: eoque, si posterior pars adjecta non esset, liberum præstare deberem : tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad jura attinet, ne qui aliud præstare debeam, quam jus fundi per dominum deterius factum non esse. (D. 50, 16, 126. Fr. Procul.)

UTI POSSIDETIS, UTRUBI.

UTI POSSIDETIS interdictum de fundi vel ædium possessione redditur, UTRUBI vero de rerum mobilium possessione. (Gaii C. IV, § 149.)

V

VAS.

Vasorum appellatio generalis est. (D. 34, 2, 19, § 10. Fr. Ulp.)

Vasis (legatis) ea omnia continentur, quæ capacitati alicui comparata sunt; et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia. (Paul Sent. 3, 6, § 86.)

VASA VINARIA.

Vinaria vasa proprie vasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu vinum haberent: cum sine vino esse desinei ent, in eo numero non esse : quoniam ad alium usum transferri possent: velut si frumentum in his addatur eamdem causam amphorarum esse, ut cum vineum habeant, tum in vasis vinariis; cum inanes sint, tum extra numerum vinariorum sint: quia aliud in his addi possit. (D. 50, 16, 206. Fr. Julian.)

VECORS, VESANUS, V. Vidua.

VECTIGALES AGRI, V. Agri.

VECTIGAL PUBLICUM, V. Publicum vectigal.
VENDITIO.

Venditionis appellationem generaliter accipere debemus. (D. 20, 6, 8, § 11. Fr. Marc.)

VENDITUM, V. Alienatum.

VENENUM.

Qui venenum dicit, adjicere debet, utrum malum, an bonum: nam et medicamenta venena sunt: quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam ejus, cui adhibitum esset, mutat: cum id quod nos venenum appellamus, Græci pappaxov dicunt: apud illos quoque tam medicamenta, quam quæ nocent, hoc nomine continentur: unde adjectione

alterius nominis distinctio fit..... (D. 50, 16, 236. Fr. Gaii.)

VENENUM MALUM.

Adjectio ista, veneni mali (in lege Cornelia de Sicariis) ostendit esse quædam et non mala venena. Ergo nomen medium est, et tam id, quod ad sanandum, quam id quod ad occidendum paratum est, continet. Sed et id quod amatorium poculum appellatur. (D. 48, 8, 3, § 2. Fr. Marc.) V. Dolum malum, persuadere.

VENIRE DIEM, V. Cedere diem.

VENISSE AD HEREDEM.

Venisse ad heredem nihil intelligitur, nisi deducto ære alieno. (D. 50, 16, 165. Fr. Pomp.)

VERBA CONCEPTA.

Per concepta verba id est per formulas. (Gaii C. IV, § 30.)

VERBA MEDIA, V. Venenum malum, Persuadere, Dolum

malum.

VERBERARE, V. Pulsatio.

VERBERASSE.

Verberasse dicitur abusive et qui pugnis ceciderit. (D. 47, 10, 15, § 40. Fr. Ulp.)

VERTISSE IN SUOS USUS.

Vertisse in suos usus (non) accipimus eum, qui

debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non solvit. (D. 26, 7, 7, § 5. Fr. Ulp.)

VESTIMENTUM, VESTIS.

Vestimentum, id est, quod detextum est, etsi defectum non sit; id est, si sit consummatum. Quod in tela est nondum pertextum vel detextum, contextum appellatur. (D. 34, 2, 22. Fr. Ulp.)

Vestis appellatione, tam virilis quam muliebris, et senica (etiam si tragica aut citharædica sit) continetur. (D. 50, 16, 127. Fr. Ulp.)

Vestis an vestimenta..... nil refert. (D. 34, 2, 23. Fr. Ulp.)

VETERANUS.

Veteranus autem esse creditur non solum legionarius, sed et omnis, qui qualitercunque militavit. (D. 27, 1, 8, § 6. Fr. Modest.)

VETERATOR, V. Servus veterator.

VIA.

Via, est jus eundi, et agendi, et ambulandi: nam et iter, et actum, et se via continet. (D. 8, 5, 1. Fr. Ulp.)

Viæ latitudo ex Lege Duodecim Tabularum in porrectum octo pedes habet : in anfractum, id est, ubi flexum est, sexdecim. V. Paries, Iter, Actus.

VIA AGRARIA, V. Viæ privatæ.

VIA CONSULARIS, V. Via publica.

« PreviousContinue »