Page images
PDF
EPUB

Nero audivisset, ut cœperat: et quid primis ejus annis laudabilius fuit? scito autem, a Seneca doctore et directore eos fuisse. At enim opes in ea congregavit. Miri homines! in aliis opes, in aliis inopiam accusant : et in hac ambitionem, in aliis avaritiam agnoscunt. Discant : « Nemo Sapientem paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas : quarum tam honestus sit exitus, quam introitus. » (Ibid. c. 23.) En conditiones, legesque, quibus sapientia opes permittit: hon este quærantur, aut veniant; honeste expendantur, abeantque. Noster an non fecit? a principe accepit ; et plura alii, meritis ejus non pares. Quis autem,

Quis influentis dona Fortunæ abnuat?

ait Seneca alter, et noster : « Non se sapiens indignum ullis fortuitis muneribus putat. Non abiget illa a se, sed abeuntia securus prosequetur. Divitias quidem ubi tutius Fortuna deponet, quam ibi, unde sine querela reddentis receptura est?» (Ibid. c. 21. .) Receptura? etiam quum non petet. Vide nostrum, et stupe, ad Neronem venientem, et acceptas omnes opes magno animo refundentem : « Jube, inquit, eas per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam: sed traditis, quorum fulgore præstringor, quod temporis hortorum aut villarum curæ seponitur, in animum revocabo. » (Apud Tac. XIV Ann.) Ecce sapientem, qui opes in domum, non in animum admisit? qui habet, non habetur; «< habet sed tanquam leves et avolaturas; nec ulli alii, nec sibi graves. » ( De Vita Beat. cap. 23.) Hæc quæsitio, aut possessio: exitus earum quis fuit? Liquet mihi, Senecam non uisi in alienum fere fructum habuisse. « Donavit aut bonis, aut iis quos facere potuit bonos. Donavit cum summo consilio, dignissimos eligens: ut qui sciret, tam expensorum, quam acceptorum rationem esse reddendam.» (Ibid.) Et fama publica nonne de liberalitate ejus fuit? e qua poetæ hauserunt, scripseruntque :

Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis

A Seneca:

magna ostendit missa. Et alius :

(JUVENAL.)

Pisones, Senecasque, Memmiosque, (MARTIAL.)

inter exempla decantate liberalitatis. Et vero quomodo ipse uteretur, in illa perpetua frugalitate et modestia vitæ ? Vix verisimilia, sed vera sunt, quæ de se ipse scribit : atque audi. « Inde mihi (ab Attali schola) quædam permansere. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renunciatum est, inde in omnem vitam unguento abstinemus : inde vino caret stomachus : inde in omnem vitam balneum fugimus. » Et statim : « Laudare solebat Attalus culcitam, quæ resisteret corpori : tali utor et jam senex, in qua vestigium apparere non possit. » (Epist. cv.) Describit et alibi hanc frugalitatem vitæ, an verius austeritatem dicam ? « Culcita in terra jacet, ego in culcita. Ex duabus penulis altera stragulum est, altera opertorium. » (Epist. LXXXVII.) Iterum alibi : « In frigidam descendi, panis deinde siccus, et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandæ manus. » ( Epist.LXXXIV.) Atque ipse hæc tantum? Tacitus aperte : « Simplici victu, et agrestibus pomis, ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam tolerasse.» (XV Ann.) Quæ ista sunt? quam admiranda in illis opibus, in aula et purpura? Placeamus nobis: vix hodie in ista pietate, et ejus præmiis, qui religiosam vitam profitentur, sic vivunt. Vix? imo non vivunt. Quis in omnem vitam vino abstinet? quis pane sicco contentus est? quis aqua? et tali culcita? Et ut sint, paucos esse opinamur, aut scimus. Abite ergo, quod ad Opes attinet, calumniæ habuit, non habuit; aliis, non sibi; bene admisit, bene emisit. At Dio de luxu aliquid, et de Mensis Citreis (si commemini) quingentis. Ego non credo, hominem qui illam ipsam in orbibus istis insaniam sic libere scriptis taxavit, eamdem impudenter usurpasse. Aliquid amplius? nec scripsisse Dionem ita credo. Exstant quidem in epitome ejus, a Joanne Xiphilino: sed non ex Dionis adfirmatione, ut equidem opinor; et sensus, sed alicujus Suillii, aut consimilis, qui apud Dionem objecit. Bonus Xiphilinus ut asserta habuit, ab illo inserta : et ut aliter, quis bona mente admittet! Si hoc etiam de adulterio Agrippinæ ; etiam de flagitio in Neronem et quæ pudet vel propalare. Enimvero ubi Tacitus, ille accuratus, ille fidus, talem aliquam vel suspicionem jecit? Ipse Dio quomodo non propria laude et testimonio refellat ?

nam scribit alibi, totidem his verbis : « Annæus Seneca, ille omnes sui ævi Romanos, multos etiam alios exterosque sapientia exsuperans.» (Lib. LIX.) O Deus, o Fides! ille talis, et tanta sapientia, vitiis sic omnibus, aut maximis, sit pollutus? Deme illam, aut hæc adimis: non sunt in eodem contubernio neque jugo. Itaque nos quidem spernimus istas omnes falsimonias, et que sine alia adstructione, « sola magnitudine mendacii, fidem quærunt. » Vitam etiam omittimus, de qua vix propositum erat dicere: et alibi opportunius ac decentius fiet. Ad scripta redeo, quæ nos tangunt : vitam fuisse bonam velim, hæc scio esse, et bono quodam humani generis edita, ac propagata. Mirum dictu, sed observatu dignum; infinita periisse, ævi injuria, veterum illorum et sacrorum monumentorum : sed tamen in omni fere scientia ea facta reliqua, quæ instruere satis, et explere justum desiderium nostrum possent. Divina Providentia est, et in Seneca agnoscimus: quem rigidæ virtutis magistrum, unum pro omnibus, Deus dedit, et una cum sacris nostris Doctoribus voluit prælucere. Quidni cum illis? pæne unum ex illis, si ipsis hoc credimus : et Tertullianus Augustinus « Apostolis familiarem,» Hieronymus pæne Sanctorum numeris ivit insertum. Frontonis, nobilis olim oratoris, et Plutarchi, ut volunt, nepotis, elogio claudimus : « Senecam sic universos exterminare errores, ut aurea videatur sæcula reformare, et Deos ab humano genere exsulantes, ejus opera revocatos, hominibus contracta societate misceri. » (Sarisber. VIII Poclycrat. ) O per illum fiat! et pravum hoc ævi ac sordidum depurgetur, humile erigatur, et Deo denique per virtutem jungatur, sed ipso illo Deo adjuvante et dirigente.

"

sæpe nostrum, >>

DISSERTATIO XIX.

Epictetus item laudatus, verbis parcius, largiter judicio et admiratione.

DE Seneca habes; clarum aliud sidus se ostendit, Epictetus: ævo, non merito, posterior: et Scriptorum pondere, si non numero, comparandus, vita præponendus. Ille vir totus a se et a Deo, nihil a Fortuna fuit. Origine vilis, et inter servos; cor

pore claudus ac debilis; mente nobilissimus, et inter omnis ævi lumina refulsit. Ipse de se epigrammation hoc scripsit :

Δοῦλος Επίκτητος γενόμην, καὶ σώματι πηρός,

Καὶ πενίην ἦρος, καὶ φίλος ἀθανάτοις·

Servus Epictetus sum natus, corpore claudus,

Irus pauperie, deliciæ superum.

Ipse, inquam, sive de ipso alius': sed confessionem ingenuam vides, et generosum in fine additum, de amicitia divina. « Natum Hierapoli, Phrygiæ oppido, tradunt: Romam traductum servisse servitutem (si id nomen in hanc virtutem cadit) Epaphrodito Neronis, qui fuit a custodia corporis illi principi: claudum autem, e destillatione in eam partem corporis illapsa. » Hæc fere Suidas: A. Gellius etiam, qui virum admiratus est,

«

pulsum Roma edicto illo barbarico Domitiani, quo philosophos omnes ab urbe relegavit : et in Epiri Nicopoli diem ultimum obiisse.» (Lib. XV, cap. 11.) Aiunt ad Marci Antonini Imperatoris tempora durasse : quod ita Suidas prodidit, et Antoninum philosophum accipimus; nam Pius ille, Titi prænomen gessit. Hoc ideo observo, quia consideratione aliqua eget et a Neronis morte, ad initia Marci Antonini, sunt anni admodum nonaginta quatuor. Quomodo ergo sub Nerone; nisi puer plane, vixerit? Et Epaphrodito tamen servisse (sed fortasse post Neronem) ipse etiam indicat, et jocose ejus meminit I Dissertationum, quas Arrianus digessit, cap. 19. De conditione aut ævo ejus, hactenus scio: vita emendatissima fuit, et plane ad scitum, quod in ore habebat : « Contine, et abstine. » Item hostis fucorum, qui philosophos habitu et verbis præferrent, vita degenerarent quos ille appellitare solitus, « Philosophos sine factis, dictorum tenus.» (A. Gel. XVII, cap. 19.) Unica anus in ministerio ei fuit, unica lucerna fictilis (hoc domesticum omne instrumentum) ad divinas illas lucubrationes: quæ lucerna a morte ejus mille drachmis (ter mille in Luciano Adv. Indoct.) væniit, in memoriam heroisce illius et honorem. Scripta, ut tetigi, pauca exstant: Enchiridion sane egregium, et Stoicæ moralis philosophiæ velut anima; item Dissertationes, quas 1 Ita A. Gellius, qui ipsi tribuit: at in Anthologia, Leonidæ.

obiter in via, domo, schola habuit, ab Arriano collectæ et digesta. Neque omnes etiam exstant in A. Gellio et Stobao reperies, quæ hic requiras. Sed, Deus bone, acrem et altum in iis spiritum! accensum animum, et honesti amore ardentem! Nihil in Græcis, aut fallor, tale exstat : a duabus illis notis dico, Acrimonia et Ardore. Tironem aliquem et rudem veræ philosophiæ, vix afficiat aut tangat : proficientem aut profectum incredibile est quam excitet, et quum pungat ubique, tamen etiam delectet. Genus styli concisum, fractum est, et quod indolem subitarii sermonis habet : sed docta interveniunt sæpe, semper salutaria, et non est qui bonam Mentem magis aut trahat aut formet. Ego senecionem illum nunquam lego, nisi cum interno animi motu etquod Homero proprium, pluris facio quum relego, semper ut novum, et quum repetivi repetendum. Idem fac; gratiam monitori habebis; majorem illi doctori. Nunc vale, cras redi.

« PreviousContinue »