Pandekten, Volume 3

Front Cover
H.W. Müller, 1894 - Civil law
 

Contents


Common terms and phrases

Popular passages

Page 240 - Si mortis causa res donata est et convaluit qui donavit, videndum, an habeat in rem actionem. et si quidem quis sic donavit, ut, si mors contigisset, tune haberet cui donatum est, sine dubio donator poterit rem vindicare: mortuo eo tune is cui donatum est.
Page 99 - ... neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur.
Page 130 - In qua re his verbis familiae emptor utitur: "familiam pecuniamque tuam endo mandatela custodelaque mea <esse aio, eaque> quo tu iure testamentum facere possis secundum legem publicam, hoc aere", et ut quidam adiciunt "aeneaque libra, esto mihi empta"; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori velut pretii loco. Deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: "haec ita ut in his tabulis cerisque scripta sunt, ita do ita lego ita testor itaque vos Quirites testimonium mihi perhibetote...
Page 169 - Quotiens certi quidem ex certa re scripti sunt neredes vel certis rebus pro sua institutione contenti esse iussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est, alii vero ex certa parte vel sine parte, qui pro veterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur, eos tantummodo omnibus hereditariis actionibus uti...
Page 237 - Itaque si fundus legatus sit ei, qui ex parte dimidia hères institutus est, et duobus extrañéis, ad heredera, cui legatus est, sexta pars fundi pertinet, quia a se vindicare non potest, a coherede vero semissario, duobus extrañéis concurrentibus , non amplius tertia parte; extranei autem et ab ipso herede, cui legatum est, semissem, et ab alio herede trientem vindicabunt.
Page 93 - In eum, qui cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, judicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur.
Page 55 - Sed mihi videtur, quod et Scaevola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interveniente vel alia causa, vel si ex valetudine paterfamilias fuit, ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet vicinis scientibus, filium non esse.
Page 112 - Hereditatis autem bonorumve possessio, utLabeo scribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis possessio. denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum possessionem agnitam Labeo ait.
Page 173 - Ьопогмт possessionem cum re, id est cum effectu haberaí, si nemo alius iure heres sit. 7. Liberis impuberibus in potestate manentibus tarn natis quam postumis heredes substituere parentes possunt duplici modo : id est aut eo, quo extrañéis, ut, si heredes non extiterint liberi, substitutus hères fiât, aut proprio iure, ut, si post mortem parentis heredes facti intra pubertatem decesserint, substitutus heres fíat.
Page 133 - Sabinum: lii testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiât alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idóneos placet, quod sic accipiendum est, ut licet ad aliam rem sint rogati vel collecti, si tarnen ante testimonium certiorentur ad testamentum se adliibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere, 1.

Bibliographic information