Page images
PDF
EPUB

accedit, virisque ingentibus tribuitur, ex omni parte erat rotunda et orbiculata. Quod ipse poeta III, 637. ostendit, quum oculum Cyclopis ingentem ab Ulissis sociis telo acuto adusto perfossum nominat

Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar.

At quominus dicas Argolicum tantum clipeum, qui hic cum sole comparetur, fuisse rotundum, ii prohibebunt loci, quibus de eius orbe sermo est, ut II, 227. angues

Sub pedibusque deae clipei que sub orbe teguntur, Aeneas X, 546:

Et totum clipei ferro deiecerat orbem.

Aeneae hasta in Turnum missa recludit XII, 925:

Clipei extremos septemplicis orbis.

Deinde animadvertendum, clipeum corio taurino esse conglutinatum. Bitias IX, 706. non iaculo, sed phalarica fulminis acta modo conficitur, quae per duo taurea terga loricamque penetrat. Clipeum poetam in animo habuisse, vides IX, 709:

Et clipeum super intonat ingens.

et clipeum quidem, qui duobus tauri tergis constabat. Ut Homerus, ita Vergilius aes quoque adhibet. Ita Aeneas Mezentii XI, 10: Clip eumque ex aere sinistrae

Subligat.

Aeneae hasta X, 336:

Maeonis.

Volans clipei transverberat a er a

Cupenco XII, 541:

Nec misero clipei mora profuit aerei,

Neque ex his solum, sed ferro etiam, quo Homerus abstinuit, poeta fingit Pallanti X, 482:

Clipeum, tot ferri terga, tot aeris,

Cum pellis totiens obeat circumdata tauri.

Loco ferri linum et hoc Homero inauditum, dedit Mezentii clipeo, in quem Aeneae hasta missa X, 783:

Illa per orbem

Aere cavom triplici, per linea terga, tribusque

Transiit intextum tauris opus.

De quo ne Servium sequaris hariolantem:,,Lino enim tegebantur scuta, ut possit inhaerere pictura." Neque enim de scuto, nec de pictura loquitur poeta, sed ordinem explicat, quo Aeneae telum singulas tegumenti series percusserit. Primum enim id est exterius

aes triplex, deinde linum, denique corium triplex taurinum penetrat. In lino vero adhibendo nullus dubito, quin Maronis doctrina quaedam nobis incognita ex annalibus fortasse vel templis Romanorum petita lateat. Ut Mezentio, ita Aeneae hasta Turno recludit XII, 925:

Clipei extremos septemplicis orbis. in quo numero poeta oάxos Aiacis Telamonii Homericum, Sophocleum Enτaßóɛiov secutus est, materiam vero, ut vidimus, mutavit. Denique Cyclopes Aeneae XII, 447:

Ingentem clipeum informant, unum omnia contra

Tela Latinorum, septenosque orbibus orbes

Inpediunt.

Quari potest, an poeta in hoc describendo revera animo suo proposuerit septem orbes, in quos illud clipei non enerrabile textum diviserit. Quid suspicatus et anguratus sim, lectores audiant, neque quaeso accipiant tanquam sententiam apud me fixam et statutam, sed qualis hominum meutes inlabi soleat saepenumero fallax et vana. In septem orbes vel tabulas omnis illa descriptio facili opera potest distribui, ita ut prima avos inde ab Ascanio lupam que fratres geminos in antro nutrientem contineat (VIII, 628: illic.), secunda bellum foedusque Sabinum (635: Nec procul hinc), tertia Mettum quadriga discissum (642: Huud procul inde.), quarta Porsennam ante portas Romae, cuius Capitolium cum Romuli regia e longinquo conspiciebatur. Capitolio poeta Gallos addiderat ab una parte saxosa exteriore aggredientes, ab altera interiore Salios Lupercosque matronasque supplicantes (VIII, 646: Nec non. 655. Adque hic. 663: Hic) Ad imam, ut videtur, marginem in quintam ni fallor, tabulam relegaverat Tartarum et Elysium (VIII, 666: Hinc procul). Sexto loco 670:

Haec inter tumidi late maris ibat imago,
Aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
Et circum argento clari delphines in orbem
Aequora verrebant caudis aestumque secabant.

In medio vero mari bella Actiaca cum omni suo apparatu bellico,
Romano, Aegyptiaco, 700:

Saevit medio in certamine Mavors

Caelatus ferro.

Cleopatram Vulcanus 709. pallentem fecerat. In quibus et metalla et metallorum colores non sine arte disposuit Vergilius, omninoque in hac tabula dignum exhibuit, quod pictor quispiam conetur effingere, Romanae gloriae monumentum. Denique septima

tabula 714. Augusti triumphum mira felicitate condidit. Ordo, quidcunque de hac dispositione senseris, talis erit, ut Capitolium in summo (652.) clipeo, Tartarum in imo, mare in medio fuisse ipse cognoscas. Ab Homeri clipeo hoc maximopere distat, quod ille omnem vitam humanam et belli tumultu et pacis artibus insignem, olympum terramque et oceanum, noster vero, qui iam libro sexto viros in republica spectatissimos laudaverat, hic bella praecipue ad Romanorum virtutem celebrandam expressit, vitam vero privatam omnino misit, Homerus integrum orbem terrarum, Vergilius caput orbis spectavit. Verum Graecum forsitan exemplum non secutus esset poeta, si non Romanorum quoque mos fuisset clipeos insigni aliquo ornandi. Talia enim insignia, e quibus et medii aevi et nostrae aetatis nobilium signa et sigilla originem traxerunt, apud multos iam antiquos populos exstiterunt. De Romanis haec testimonia sufficiant, Cic. de orat II, 66, 266: ,,Demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico, sub Novis, distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus." Plin. N. H. XXXV, 4. Veget. II, 18:,,Sed ne milites in tumultu proelii a suis contubernalibus aberrarent, diversis cohortibus diversa in scutis signa pingebant, ut ipsi nominant dɛiyuara, sicut etiam nunc moris est fieri." et quae in notitia dignitatum, columna Traiana, Aureliana, et apud Vergilium huius moris occurunt documenta. Coroebus II, 389. suadet: Mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis

Aptemus.

Idem II, 392:

Androgei galeam clipeique insigne decorum
Induitur.

Postea II, 422. Graeci

Adparent: primi clipeos mentitaque tela
Adgnoscunt.

VII, 657:

Pulcher Aventinus clipeo que insigne paternum
Centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram.
Denique Turno VII, 789:

Levem clipeum sublatis cornibus Io
Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,
Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

(Cf. Monument. ined. dell' instit. archeol. Vol. II. Tab. 59.). Ne vero clipeo inlato alienum quid ab antiquo habitu Romano in carmen inrepsisse putetur, audiatur Livius VIII, 8: "Clipeis

antea Romani usi sunt, deinde, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere.<<

2. Scutum ab eo inde tempore Romanis proprium fuit. Idem Livius IX, 19: „Arma, inquit, clipeus sarissaeque illis [Macedonibus], Romano scutum, maius corporis tegumentum et pilum haud paulo, quam hasta, vehementius ictu missuque telum. Scutum igitur describit Polybius VI, 23: Ἔστι δ' ἡ Ρωμαϊκὴ πανοπλία πρῶτον μὲν θυρεός, οὗ τὸ μὲν πλάτος ἐστὶ τῆς κυρτῆς ἐπιφανείας πένθ' ἡμιποδίων· τὸ δὲ μῆκος ποδῶν τεττάρων· ὁ δὲ μείζων ἔστι καὶ παλαιστιαῖος. ἐκ διπλοῦ σανιδώματος ταυροκόλλῃ πεπηγώς, ὀθονίῳ, μετὰ δὲ ταῦτα μοσχείῳ δέρματι περιείληπται τὴν ἑκτὸς ἐπιφάνειαν. ἔχει δὲ περὶ τὴν ἴτυν ἐκ τῶν ἄνωθεν καὶ κάτωθεν μερῶν σιδηροῦν σιάλωμα, δι' οὗ τάς τε καταφορὰς τῶν μαχαιρῶν ἀσφαλίζεται καὶ τὰς πρὸς τὴν γῆν ἐξερείσεις. προσήρμοσται δ' αὐτῷ καὶ σιδηρᾶ κόγχος, ἡ τὰς ὁλοσχερεῖς ἀποστέγει πληγὰς λίθων καὶ σαρισσῶν καὶ καθόλου βιαίων βελῶν. Εx οθονίῳ vides, unde Vergilius in clipeo delineando supra linum sumpserit, et σιδηρά κόγχος usum ferri quoque satis explicat. Sed ne a Polybio clipeum adumbratum existimes, caveto. Non enim orbiculatus est θυρεός, sed quattuor pedes altus, duos et dimidium latus, maior etiam palmo excedit. Scuta igitur semper oblonga, atque ut e monumentis discitur vel figura ex longo rotunda vel rectangulari incurvata, ita ut corpori quam maxime aptetur. Utram poeta animo conspexerit, an utramque, quis dixerit? Sed VIII, 662. Galli Capitolium obsidentes conspi

ciuntur

Scutis protecti corpora longis.

Cf. Liv. XXXVIII, 21: „,Scuta longa, ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Longiorem formam ostendit etiam X, 506., ubi socii

Inpositum scuto referunt Pallanta frequentes.

Poetam vero vel ex aere ferrove scuta cogitare confecta, VIII, 93. fulgentia longe scuta demonstrant, sonitusque, qui iis pulsis eduntur VII, 722: Scuta sonant. et IX, 666:

Tum scuta cavaeque

Dant sonitum flictu galeae; pugna aspera surgit.

Numerantur inter Turni auxilia VII, 796:

Picti scut a Labici.

quae pictura utrum specialem quandam habuerit rationem, an ex Servii mente viros tantum in bello probatos ostendat, non liquet. Fortasse poeta in animo habuit scuta duorum exercituum Samni

tium, quorum alterius auro, alterius argento caelaverant Livio teste IX, 40. Apud eundem IX, 39. Papirius in concione de iisdem Samnitibus disserit:,,Non enim cristas vulnera facere et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum." Notatu vero dignissimi sunt equites ex urbe Latina IX, 370:

Tercentum scutati omnes, Volscente magistro,

Servius:,,non clipeati; nam clipei peditum sunt, scuta equitum." Fallitur, ut ex exemplis iam allatis e Livioque patet; scuta enim ad graviorem peditum armaturam maxime pertinent. Ita apud Livium XXVIII, 2. scutati equitibus opponuntur. Cf. VIII, 8: „Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis." Non possum, quin ad hanc difficultatem amovendam statuam, poetam legatis regi Turno responsa ferentibus rarum aliquid et singulare tribuere voluisse. Quae enim exinde oritur fortitudo equitum atque habilitas magnis illis tegumentis sese tuentium! Ceterum quod scutati tercentum sunt, exemplo de militia Romana sumpto inlustratur. Lydus enim magistr. P. R. I, 46. narrat, fuisse inde ab anno V. C. CCCLXV: onɛigas μèv àñò to̟iaκοσίων ἀσπιδιωτῶν, ὃς καλοῦσι κοόρτης. Scuta vero non semper aere constare, sed viminibus etiam flecti pellibusque tegi, ostendit poeta Vll, 632:

Umbonum cratis.

Flectuntque salignas

quibuscum compares Caes. B. Gall. II, 33:,,Partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant."

[ocr errors]

3. Scuto minor etiam parma fuit, (Lyd. mag. P. R. I, 11.) atque secundum Varronem L. L. V. §. 115. rotunda: „,Parma, quod e medio in omnis parteis par. Varro ἀμουμένισε, (sic) περὶ μαρτυgías (Non.s. v. veles) fr. p. 263.:,,Quem sequuntur cum rotundis velites leves parmis." Polyb. VI, 22, 2: 'H de лágμη xai dúvαшuv ἔχει τῇ κατασκευῇ, καὶ μέγεθος ἀρκοῦν πρὸς ἀσφάλειαν περιφε ρὴς γάρ οὖσα τῷ σχήματι τρίπεδον ἔχει τὴν διάμετρον. Cf. Veget. III, 16. Velitibus Liv. XXVI, 4: „parmae breviores, quam equestres" datae sunt. Cf. XXXVIII, 21: „Hic miles tripedalem parmam habet et in dextra hastas, quibus eminus utitur, gladio Hispaniensi est cinctus." XXXI, 35: „Veliti Romano parmam gladiumque habenti." Quid? Nonne hoc armorum genus induitur Helenor apud Vergilium IX, 546:

« PreviousContinue »