Page images
PDF
EPUB

CARPITO. Varro fr. p. 374:,,dicit, mulieres in exsequiis et luctu ides solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant." Silentio praetereo, quod comae in luctu pulvere spargantur (Aen. X, 844. XII, 611.), exemplo fortasse Priami Homerici desumpto, sed memoratu dignum, quod apud Homerum non legitur, vestes scindi, XII, 609:

It scissa veste Latinus.

Nuntio de navibus combustis allato V, 685:

Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem.

In Caesaris funere apud Sueton. 84. tibicines et scaenici artifices vestem detractam sibi atque discissam iniecere flammae. Laudationem solitam (Polyb. VI, 53, 2.) Pallanti Aeneas XI, 42-58. perficit. Ad ipsum rogum arbores adhibebantur ferales, cupressus prae omnibus, III, 63:

Stant Manibus arae,

Caeruleis maestae vittis atraque cupresso.

ubi Servius:,,Moris autem Romani fuerat, ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus.“ VI, 214:

Principio pinguem taedis et robore secto

Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
Intexunt latera, et feralis ante cupressos

Constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Servius:,,Cupressus adhibetur ad funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetum frondes indicant festae. Varro tamen dicit (fr. p. 374.), pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona." Eadem est sine dubio frons funerea IV, 506. et obtentus frondis XI, 66. Aliae etiam supra memorantur et VI, 180:

Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
Fraxineae que trabes cuneis et fissile robur
Scinditur, advolvont ingentis montibus ornos.
Taeda atque ilice Dido quoque utitur IV, 504:
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
Erecta ingenti taedis adque ilice secta.

De picea Plin. N. H. XVI, 18: „Feralis arbor et funebri indicio ad fores posito ac rogis virens."

Cadavere in rogum imposito per cognatos facie aversa incendebatur rogus. Cf. Lucan. II, 300. In Miseni funere VI, 222:

Pars ingenti subiere feretro,

Triste ministerium, et subiectam more parentum

Aversi tenuere facem.

Sueton. Caes. 84. In rogum vero urentem non solum arma, ornamenta, victimae coniiciebantur, sed alia quoque munera, odorifera praesertim. VI, 224:

Congesta cremantur

Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

De libationibus iam supra disputavimus, attulimusque inter alia Arnob. VII, 20., qui tura et salsas fruges ad sacrificia infera peragenda nominat; eundem h. 1. propter turea dona, dapes laudabimus, qui VII, 51:,,Haec, ait, sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, tura cum carnibus, rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum." De odoribus adde Tacit. Ann. III, 2: „Pro opibus loci vestem, odores aliaque funerum sollemnia cremabant." Pers. Sat. VI, 34:,,Urnae Ossa inodora dabit . . Aeneas XI, 78. arma, equos, tela et captivos in rogum Pallantis comburenda coniicit. In Caesaris rogum (Sueton. 84.),,Confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quidquid praeterea ad donum aderat, congessit: deinde tibicines et scaenici artifices vestem.... et veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae etiam pleracque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas."

[ocr errors]

Ossa cremata vino interdum aspergebantur urnaque legebantur. Cautum erat XII Tabulis (Cic. leg. II, 24, 60.), NE. SVMPTVOSA. RESPERSIO. Sed iam Numa idem praeceperat, teste Plin. N. H. XIV, 14:,,Numae regis Postumia lex est: VINO. ROGVM. NE. RESPERGITO. Ex his igitur potius, quam ex Homerico aïdолi oiv, poeta illa duxit VI, 226:

Postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
Reliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.

Cf. Tibull. III, 2, 19:

Et primum aunoso spargant collecta Lyaeo
Mox etiam niveo fundere lacte parent.

Sed Vergilii versus 228. etiam eo momento ab Homero discrepat, quod Hectoris ossa ès xovoéŋv giáλŋv ponuntur, Miseni cado aeno teguntur. Ossibus compositis, qui funeri adfuerant, aqua lustrali a pollutione contracta purgabantur. Quem ritum vere Romanum satis inlustravit Servius ad VI, 229:

Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivae,

Lustravitque viros, dixitque novissima verba.

"Sed moris fuerat, ut de lauro fieret. Sane dicit Donatus, quod hoc propter Augustum (?) mutavit; nam nata erat laurus in palatio eo die, quo natus est Augustus, unde triumphantes coronari consueverant, propter quam rem noluit laurum dicere ad, officium lugubre pertinere. In illo, quem habemus, Donati commentario, tale quidquam non repperi. Simile quid narrat Plinius N. H. XV, 40. qui idem: „Eadem [laurus] purificationibus adhibetur." Item dicitur Vergilius (Macrob. III, 12.) laurum in sacrificio apud aram maximam mutasse, sed ibi populeam coronam propter Herculem posuit. Ceterum oleae folia ad defunctos quoque pertinent. Cf. Plin. N. H. XXXV, 46: ,, Quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro, Pythagorico modo, in myrti et oleae atque populi nigrae foliis." Novissima verba Servius putat esse illud ilicet, „nam vale dicebatur post tumuli quoque peracta sollemnia." Sed eodem fere ordine Aeneas XI, 97: Salve aeternum mihi, maxume Palla,

Aeternumque vale.

Cf. Serv. ad Aen. II, 644. III, 68. V, 80:

Salve, sancte parens, iterum salvete recepti

Nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.

Tumulus deinde vel bustum vel sepulchrum ossibus imponebatur atque insignia, nomen laudesque addebantur. VI, 232:

At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum

Inponit, suaque arma viro remumque tubamque,

Monte sub aerio

In quo remum (εvñges ¿Qεtuóν) ab Homero sane depromptum esse lubet existimari, tubam poeta addidit. Memorat porro XI, 200 semiusta busta, 849:

Fuit ingens monte sub alto

Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum.

Carmen inscribendum memorat Eclog. VI, 42:

Et tumulum facite et tumulo superaddite carmen :
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,

Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Iocosam amoenamque talis tumuli congerendi descriptionem legas Cul 389-409:

His tumulus super inseritur, tum fronte locatur

Leisch antiquitates Vergilianae.

18

Elogium, tacita format quod litera voce:

Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti

Funeris officium vitae pro munere reddit.

Interdum loco nomen dabatur a mortuo, ut a Miseno VI, 234., a Palinuro 381., a Rhoeteo 507., a Caieta VII, 2. Memoria vero mortui parentalibus institutis servabatur. Ad Aeneam ea ab Ovidio Fast. II, 543: referuntur:

Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,

Attulit in terras, iuste Latine, tuas.

Ille patris genio sollemnia dona ferebat;

Hinc populi ritus edidicere pios.

Inter alia Aeneas

Revera parentalia illa in honorem Anchisae instituta magnam ri-
tuum copiam continent partim iam tractatorum.
V, 79: Purpureosque iacit flores. Cf. VI, 884:
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
Purpureos spargam flores.

Cul. 396:

Hic et acanthus

Et rosa purpureo crescit rubicunda colore,

Et violae omne genus

Similia inscriptiones de parentalibus probant, Orell. 4415: ROSAS. ET. PROFVSIONES. 4417: EX. HORVM. HORTORVM. REDITV. NATALI. MEO. ET. PRAEBEANT. ROSAM. IN. PERPETVVM. 4418: VT. EX. REDITV. EOR. LARGIVS. ROSAE. ET. ESCAE. PATRONO. SVO. ET. QVANDOQ. TIBI. PONERENTVR. 4419: ESCAS. ROSALES. ET. VINDEMIALES.

Denique ludi habebantur interdum. Cf. Cic. leg. II, 24, 61: "Reliqua sunt in more, funus ut indicatur, siquid ludorum, dominusque funeris utatur accenso atque lictoribus.<< Varro apud Augustin. C. D. VIII, 26. (fr. p. 229.) "et ludos commemorat funebres, tanquam hoc sit maximum divinitatis indicium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari.« Inde apud Vergilium omnis illa descriptio ludorum Sicilianorum maximam partem e variis ludis praesertim circensibus Romae alias habitis adumbrata (Cf. Georg. II, 530. III, 19. 103. 202. cet.), e quibus quasi praetereuntes ludum Troiam tangimus, ab Augusto (Sueton. 43.) maxime adamaMemorantur etiam a Varrone vit. P. R. III. (Non. s. v. Naenia) fr. p. 247: »Ibi a muliere, quae optima voce esset, perquam laudari, deinde naeniam cantari solitam ad tibias et fides eorum, qui ludis Troicis cursitassent. Haec mulier vocitata lim praefica usque ad Punicum bellum.<<

tum.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »