Page images
PDF
EPUB

implicetur Aeneas,«< In talibus enim omnia artificia symbolica vi non carere constat. Adde Eclog. VIH, 77:

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,

Necte, Amarylli, modo et, Veneris, dic, vincula necto.

S. 69.

De divinatione,

Quae de divinatione proferenda erunt, ea duabus comprehendi licet partibus, quarum altera ea visa continet vel fausta vel infausta fortuito partim vigilantibus oblata, quae ostenta vocant, partim dormientibus, quae somnia: altera, quae a diis petita et data complectitur vel signa, quae auguriorum, vel responsa, quae oraculorum nomine comprehenduntur. Poeta ipse promiscue vocabulis monstri, augurii, portenti utitur.

A. In ostentis prodigiisque observandum est, Maronem nullam usquam temeritatem, sed ordinem et artem ita semper prae se tulisse, ut ex historia Romana cognita vel certo desumpserit, vel e libris pontificalibus, quorum memoria nos fugit, ea deprompsisse sit coniiciendus. Quae priusquam singula explicemus, memorandus est mos ille Romanorum omen casu oblatum in bonam partem accipiendi saepius in Aeneide obvius V, 530:

Abnuit Aeneas.

Nec maxumus omen

ubi Servius:,,Nam nostri arbitrii est, visa omina vel improbare vel recipere." VIII, 117:

Ea vox audita laborum

Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

Eripuit ac stupefactus numine pressit.

[blocks in formation]

Ita L. Paullus consul apud Cic. divin. I, 46:,,Accipio, inquit, mea filia, omen." Liv. XXXVIII, 18:,,Accipere se omen quum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit," Cf. I, 7. 34. ·

1. Inter fausta omina commemoranda sunt ante omnia tonitrua illa, quibus summum numen coeptis humanis quasi adnueré

credebatur. Constat vero, Graecis ea felicia perhiberi,
desias audiebantur; unde Homerus II. IX, 236:

Ζεὺς δέ σφι Κρονίδης ἐνδέξια σήματα φαίνων
Αστράπτει.

quae ex

Differentiam iam perspexit Cicero div. II, 39:,,Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennias: Quum tonuit laevum bene tempestate serena. At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit. Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora." Romani igitur augurii consuetudinem Vergilius quoque tenuit II, 692:

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevom.

IX, 630:

Audiit et caeli genitor de parte serena

Intonuit la evom.

In quo posteriore omine non leve est de parte serena Jovem tonare, quemadmodum IX, 528. arma quoque in caeli regione serena videntur, quod non solum ex Ennii loco supra a Cicerone prolato, sed a Varrone quoque habere potuit, qui in Endymione (fr. p. 271.) dixit:

Dum sermone caenulam variamus,

Interea tonuit bene tempestate serena.

Huic caeli tonitrui adiici potest terrae quidam mugitus ab Aenea in Tartarum descendente auditus et terrae motus VI, 256:

Sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri

Silvarum.

quemadmodum etiam in oraculo edendo III, 90: Tremere omnia visa repente

Liminaque laurusque dei totusque moveri

Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Livius XXIX, 14:,,In aede Iunonis Sospitae Lauuvii cum horrendo fragore strepitum editum." XXXI, 12:,,Lanuvii templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum." Cum fragore cognati sunt fulgores illi caelestes, quorum partim cum eo, partim sine co mentio apud antiquos exstat. Aen. VIII, 524:

Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clungor.
Suspiciunt, iterum adque iterum fragor increpat ingens.

Arma inter nubem caeli in regione serena

Per sudum rutilare vident et pulsa tonare. Plura hic signa coniuncta sunt, memoratu vero dignissima arma visa, quorum similis saltem species Liv. XLII, 2:,,Lanuvii classis magnae species in caelo visae dicebantur." XXI, 62: „Navium speciem de caelo adfulsisse." Magis tamen ad Vergilii narrationem accedit XXII, 1: „Arpis parmas in coelo visas pugnantemque cum luna solem." Maxime Plin. N. H. II, 58:,,Armorum crepitus et tubae sonitus [Tyrrhenus tubae clangor Verg.] auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. Tertio vero consulatu Marii ab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia, ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant.« Alius ignis caelestis memoratur Aen. IX, 110:

Hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens

Visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
Idaeique chori.

Quod ab Aurora nimbus transcurrit, consentit cum prodigio, quod Livius XXIX, 14. narrat: "Facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam.« Quemadmodum vero VIII, 524. fragor fulgorque coniuncti sunt, ita II, 693. non solum intonuit laevom, sed:

Et de caelo lapsa per umbras

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

cui comparetur Liv. XLI, 21: "Et faces eadem nocte plures per
caelum lapsae sunt in Lanuvino.« XLIII, 13: »Facem in caelo
conspectam
Minturnis quoque per eos dies caeli ardentis
species adfulserat.« Plin. N. H. II, 25: »Emicant et faces, nonnisi
cum decidunt visae, qualis Germanico Caesare gladiatórum specta-
culum edente praeter ora populi meridiauo transcucurrit. Duo ge-
nera earum: lampades vocant plane faces, alterum bolidas, quale
Mutinensibus malis visum est, Distant quod faces vestigia longa
faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem
trahit limitem.« Cognata his et similibus es visio Turni oculis
obiecta IX, 19:

Unde haec tam clara repente
Tempestas? medium video discedere caelum,
Palantisque polo stellas.

Servius: "Chasma dicit factum i. e. subitam aeris disruptionem et quendam recessum." Laudat deinde Plin. N. H. II, 26: »Fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant chasma.« Cf. Liv. XXII, 1: »Fa

leriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen effulsisse. Ad Vergilium maxime accedit Cic. divin. 1, 43, 97: „Nam et quum duo visi soles essent, et quum tres lunae, et quum faces, et quum sol nocte visus esset, et quum e caelo fremitus auditus, et quum caelum discessisse visum est atque in eo animadversi globi,« qui globi iidem esse videntur, quae a Marone palantes stellae nominatur. Ab ignibus caelestibus prodigiosis facilis transitus erit ad eos, qui in hominum ipsorum corporibus videri interdum dicebantur. Faustum est illud mirabile monstrum, quod de Iulo II, 681. narratur:

Namque manus inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summo de vertice visus Iuli

Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli

Lambere flamma comas et circum tempora pasci.

Vide picturam Vaticanam in Millin. mythol. Gall. Tab. CLXXVI. bis. nr. 645. Quod de Servio Tullo Liv. I, 39:,,Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu." Sed conspirant sequentia quoque:

Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
Excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.

cum Livio: „Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse." Flammam innoxiam invenimus etiam Liv. XLIII, 13: „Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur." Praeterea inviolata manet Lavinia virgo VII, 71., quam quidem ipsam inlustrem fore i. e. coniugem Aeneae, reginam, sed belli quoque causam vates 80. canunt.

Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo

Visa, nefas, longis conprendere crinibus ignem,
Adque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalisque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.

Omnino vero tales circum caput flammae ad regiam vel summam saltem in republica dignitatem vel fortunam certe praesagiendam vel fingebantur vel accipiebantur. Valer. Maxim. I, 6, 2:,,Aeque felicis eventus illa flamma, quae ex. L. Marii, ducis duorum exer

cituum, quos interitus P. et Cn. Scipionum in Hispania debilitaverat, capite concionantis eluxit.« Ceterum quod flamma omne tectum implet, eius prodigii exemplum habere potuit poeta in illo, quod Sueton. Aug. 94. narrat: ,,quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur." Inde Aeneae X, 270:

Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignis. cui Augustus comparandus est VIII, 680:

Stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas
Laeta vomunt, patriumque aperitur vertice sidus.

quanquam hoc loco spectari possunt, quae Suetonius Aug. 79. narrat, illum claros ac nitidos oculos habuisse ac gavisum esse, siquis sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum submitteret. Sidus Caesaris est, quod in honorem patris Augustus in galea habuit depictum. Simile quid de Romuli divino capite VI, 780. poeta pangit:

Viden, ut geminae stant vertice cristae.

Et pater ipse suo superum iam signat honore?

Accedamus ad ea omina, quae animalibus visis eduntur, in quo illud praeclarum, quod de quattuor equis albis (candore nivali) Anchisae Italiam primo aspicienti III, 537. exstat iam supra §. 51. de triumpho satis explanatum. Conferri etiam poterit somnium apud Sueton. Aug. 94:,,Filium super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus." Alba quoque illa confeta est sus VIII, 81:

Ecce autem subitum adque oculis mirabile monstrum
Candida per silvam cum fetu concolor albo
Procubuit viridique in litore conspicitur sus.

quae rerum gestarum scriptoribus numisque Romanis probe innotuit, albae sine dubio etiam columbae illae VI,

190:

Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae

Ipsa sub ora viri caelo venere volantes

Et viridi sedere solo.

quas Aeneas ut maternas aves adgnoscit. Albi denique, nisi egregie fallor, duodecim illi cycni ab aquila primum turbati, deinde vero in terram sine ulla laesione demissi I, 393:

Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
Aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperte
Turbabat caelo, nunc terras ordine longo
Aut capere aut captas iam despectare videntur.

« PreviousContinue »