Page images
PDF
EPUB

pite, Graeco ritu faciebant. Macrob. I, 8: "Illic Graeco ritu capite aperto res divina fit.« III, 6: "Varro ait, Graecum hunc esse morem, quia sive ipse, sive qui ab eo relicti aram maximam statuerunt, Graeco ritu sacrificaverunt.« Cf. Liv. X, 7. Cic. N. D. II, 3. In opere caelato Florentino Aeneas conspicitur capite velato sacrificans in Reale Galleria di Firenze. Statue. Vol. III. Tab. 119. Aen. III, 545:

Et capita unte àras Phrygio velamur amictu.

Cf. Tab. Fratr. Arv. XLI, a, 22: INDE. PRAETEXTATI. CAPITE. VELATO. VITTIS. SPICEIS. CORONATI. LVCVM. ADSCENDERVNT. ET...... AGNAM. OPIMAM. IMM.

3. Qui sacrificarunt sacerdotes, vittis et infulis induebantur. Ita Laocoon Neptuni sacerdos anguibus implexus II, 221: Perfusus sanie vittas atroque veneno.

II, 430: Panthea

14:

Labentem pietas nec Apollinis infula texit. Ne vero credas, hanc ex Homerico versu Il. I, στέμματ' ἔλων ἐν χερσὶν ἑκηβόλου Απόλλωνος.

desumptam esse, monet te X, 537:

Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
Infula cui sacra redimibat tempora vitta.

ubi Servius: ">Infula fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae plerumque lata est, plerumque tortilis de albo et cocco.« Paullus ex Festo: »Infulae sunt filamenta lanea, quibus sacerdotes et hostiae templaque velantur.« Monet te III, 80:

Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos

Viltis et sacra redimitus tempora lauro.

In Elysio quoque, qui pii vates et Phoebo digna locuti, VI, 665: Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.

Helenus III, 370. oraculum daturus

Exoral pacem divom vittasque resolvil

Sacrati capitis.

Dido contra sacra Iovi Stygio perpetratura Barcen nutricem IV, 637. hortatur:

Tuque ipsa pia tege tempora vitta.

Allecto denique, quae se in Iunonis sacerdotem Calyben mutat, VII, 417: induit albos cum vitta crinis. Vides igitur, non flaminibus solis Apollinis, sed omnibus sacerdotibus vittas vel infulas tribui.

4. Ab immolantibus non raro caeli pars oriens spectabatur. In foedere sanciendo XII, 172:

Illi ad surgentem conversi lumina solem
Dant fruges manibus salsas.

Aeneas VIII, 68:

Surgit et aetherii spectans orientia Solis

Lumina rite cavis undam de flumine palmis
Sustinet.

Tab. Fratr. Arv. XXIV, 28: MAGISTER. FRATRVM. ARVA-
LIVM. MANIBVS. LAVTIS. VELATO. CAPITE. SVB. DIVO.
COLVMINE. CONTRA. ORIENTEM. DEAE. DIAE. CVM.
COLLEGIS. SACRIFICIVM. INDIXERVNT. Tab. XXXII, 11:
MAG. VELATO. CAPITE. CONTRA. ORIENTEM. Cf. Vitruv.
IV, 5: "Qui ́adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes,
spectent ad partem caeli orientis.<<

Altera horum rituum pars ad ipsas victimas pertinet, quarum, quantum ad singulos deos pertinet, rationem supra iam explicavimus. Multa tamen alia restant nequaquam in illarum observatione praetereunda. De quibus quamvis confusis locis haec Macrobius III, 5. docuit.

1. Trebatium libro primo de religionibus docuisse, »hostiarum esse genera duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices, animales has hostias vocant.« Vergilium putat Macrobius animale hostiarum genus ostendisse V, 483:

Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis

Persolvo.

et II, 118: animaque litandum Argolica. Quod vereor, ne argutius sit dictum quam verum. Meliora quae sequuntur: »In his ipsis hostiis vel animalibus vel consultatoriis quaedam sunt, quae hostiae iniuges vocantur, id est, quae nunquam domitae aut iugo subditae sunt. Harum quoque noster poeta sic meminit (Aen. VI, 38.):

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentis.

et, ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit (Georg. IV, 540.): Et intacta totidem cervice iuvencas.«

Quum non in uno loco posuerit poeta, non adiecisse videri potest, sed eandem rem iterum expressisse. Ceterum cf. Paullus ex Festo: "Iniuges boves, qui sub iugo non fuerint.«

Pergit Macrobius: "Eximii quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum niderov, sed sacerdotale nomen est. Veranius enim in pontificalibus quaestionibus docet, eximias dictas hostias, quae

Lersch antiquitates Vergilianae.

12

ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur. Hinc ait (Georg. IV, 538.): Quattuor eximios praestanti corpore tauros«

Delige et intacta totidem cervice iuvencas.

Cf. Paullus ex Festo: "Eximium inde dici coeptum, quod in sacrificiis optimum pecus e grege eximebatur, vel quod primum erat natum.« Idem, nisi fallor, significavit poeta VI, 39. et VHI, 544., quum lectas de more bidentis commemoraret. Ceterum pari doctrina confeta sus, ut supra vidimus, a Vergilio significata est.

2. Quod ita natura animal praestans erat atque ad numina gencre et colore aptum, arte ornabatur, ita ut interdum frons iuvencorum vel cornua potius auro inlinerentur. In memoriam revocabimus IX, 627: aurata fronte iuvencum., V, 366: velatum auro iuvencum. Quod ne ex Homerico χρυσὸν κέρασιν περιχεύας ductum esse putemus, monent Tab. Fratr. Arv. XIX.7: BOVE. AVRATO. VOVIMVS. ESSE. FVTV.... 9: AVRATA. VOVIMVS. ESSE. FVTVRVM. Tab. XXIV, 14: QVAE. IN. VERBA. I. O. M. BOVEM. AVRATAM. VOVIMVS. ESSE. FVTVRAM. Liv. XXV, 12: »Alterum senatusconsultum factum est, ut decemviri sacra Graeco ritu facerent iisque hostiis: Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.«

Deinde vittis ornabatur hostia. Ita Sinoni, ut ait II, 133., pa

rantur

156:

Et salsae fruges et circum tempora vittae.

Vittaeque deum, quas hostia gessi.

V, 366. Aeneas statuit

Victori velatum auro vittisque iuvencum

postea 481. immolandum. Cf. Georg. III, 486:

Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,

Lanea dum nivea circumdatur infula vitta,

Inter cunctantis cecidit moribunda ministros,

E lana confectas fuisse infulas, confirmat non Festus solus, sed Varro L. L. VII. §. 24: »Dictas apparet infulatas hostias, quod velamenta, his e lana quae adduntur, infulae.« Albae vero sine dubio erant vittae, quando diis superis fiebat, atrae, quando inferis. In Cenotaphio Pisano L. Caesaris legitur: BOSQVE. ET. OVIS. ATRI. INFVLIS. CAERVLIS. INFVLATI. DHS. MANIBVS. EIVS. MACTENTVR.

3. Opus erat, ut animal immolandum ad aram statueretur,

neque cogeretur ad mortem subeundam, sed quasi sua sponte deo sese offerret. Cloanthus V, 236:

Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras.

VI, 243:

Quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
Constituit.

IX, 627:

Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum. Aeneas suem VIII, 85:

Mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Sacerdos XII, 171:

Admovitque pecus flagrantibus aris. Quapropter cornu ducebatur. Georg. II, 395:

Et ductus cornu stabit sacer hirquus ad aram. Quod Macrob. III, 5. ita explicat: "Observatum est a sacrificantibus, ut, si hostia, quae ad aras duceretur, fuisset vehementius reluctata, ostendissetque, se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant. Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari existimabant.< Cornu victimas duci haud raro in monumentis obvium est.

4. Hostiae ita adductae vino in frontem vel inter cornua infuso probatio peragebatur. Juvencos VI, 244:

Constituit frontique invergil vina sacerdos.

ubi Servius: "In quarto (61.) ait: Media inter cornua fundit. Et fundere est supina manu libare, quod fit in sacris supernis, vergere autem est conversa in sinistram partem manu ita fundere, ut patera convertatur, quod in infernis sacris fit. Haec autem pertinent ad victimarum explorationem, ut, si non stupuerint, aptae probentur.< Sequebatur deinde salsarum frugum vel molae salsae in caput iniectio, quae proprie inmolatio vocabatur. Postea vocabulum immolatio de ipsa mactatione dictum est. Festus:,,Mola etiam vocatur far tostum et sale sparsum, quod eo molito hostiae aspergantur.“ Memoratae iam saepius sunt II, 133. Sinonis

Et salsae fruges et circum tempora villae,

XII, 172:

Illi ad surgentem conversi lumina solem
Dant fruges manibus salsas.

IV, 517:

Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta
Testatur moritura deos.

Obliquum etiam cultrum, ait Servius Aen. XII, 173. a fronte usque ad caudam ante immolationem ducere consueverant; nam hoc est quod dicit:

Et tempora ferro

Summa notant pecudum.“

Cf. Stat. Theb. IV, 461: "Iamque ardua ferro Signati capita.<< In quibusdam sacris, infernis ut videtur, saetae abscindebantur. Aeneas saltem Proserpinae Noctique sacra ferens VI, 245:

Et summas carpens media inter cornua saetas

Ignibus inponit sacris, libamina prima.

Atque ex eodem more suspicor poetam duxisse IV, 698. locum de Didone morti destinata:

Nondum illi flavom Proserpina vertice crinem

Abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

Quamquam hoc alii exemplo Euripidis Alcestide purgant, in qua fabula in scenam Orcus inducebatur gladium gestans, quo crinem abscindat Alcestidi, et sic loquitur (Macrob. V, 19.):

"Ηδ' οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Αδου δόμους.
Στείχω δ' ἐπ' αὐτήν, ὡς κατάρξομαι ξίφει.
Ἱερὸς γὰρ οὗτος τῶν κατὰ χθονὸς θεῶν,
Ὅτου τόδ' ἔγχος κρατὸς ἁγνίσει τρίχα.

Cf. Serv. ad Aen. III, 46.

Quod si non iniuria dictum sit, apud Latinos hunc morem in talibus solum sacrificiis exstitisse, differentiam ab Homeri ritu habebimus, qui, quamvis nostro ansam dederit, Od. XIV, 422. de (III, 446.) sacro pro salute et reditu Ulissis narrat:

'Αλλ' όγ' ἀπαρχόμενος κεφαλῆς τρίχας ἐν πυρὶ βάλλεν
ἀργιόδοντος ὑός, καὶ ἐπεύχετο πᾶσι θεοῖσιν,

νοστῆσαι Ὀδυσῆα πολύφρονα όνδε δόμονδε.

Differt quoque II. III, 273., quo saetas non in ignem coniiciunt, sed principibus distribuunt:

Αρνῶν ἐκ κεφαλέων τάμνε τρίχας· αὐτὰρ ἔπειτα

κήρυκες Τρώων καὶ Ἀχαιῶν νεῖμαν ἀρίστοις.

5. Porro caput victimae feriebatur, ut sensu orbata procumberet. In Aeneide saepissime Aeneas Ense ferit, caedit, alia quae vix ut explicentur opus est. Bis tamen XI, 199. et XII, 213:

Rite sacralas

In flammam iugulant pecudes.

Notatu dignius est, quod popae victimarii cultros supponunt.
VI, 248:

Supponunt alii cultros tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris.

« PreviousContinue »