Qvoi dono lepidum nouum libellum, Arida modo pumice expolitum ? Corneli, tibi namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Iam tum, cum ausus es vnus Italorum Omne aeuum tribus explicare chartis, Doctis, Iuppiter! et laboriosis.
Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est, Qualecunque: quod, o patrima Virgo, Plus vno maneat perenne seclo.
2. AD PASSEREM LESBIAE.
PASSER, deliciae meae puellae, Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti, Et acris solet incitare morsus : Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocari, (Vt solatiolum sui doloris :
Credo, vt tum grauis acquiescat ardor: Tecum ludere, sicut ipsa, possem, Et tristis animi leuare curas!
Tam gratum mihi, quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.
3. LVCTVS IN MORTE PASSERIS.
LVGETE, o Veneres, Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat, suamque norat Ipsam tam bene, quam puella matrem : Nec sese a gremio illius mouebat; Sed circumsiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam vsque pipilabat. Qui nunc it per iter tenebricosum, Illuc, vnde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis : Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! O miselle passer, Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
PHASELLVS ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse nauium celerrimus, Neque vllius natantis impetum trabis Nequisse praeterire, siue palmulis Opus foret volare, siue linteo. Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasue Cycladas,
Rhodumue nobilem, horridamue Thraciam, Propontida, trucemue Ponticum sinum ; Vbi iste, post Phasellus, antea fuit Comata silua: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait Phasellus vltima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; læua, siue dextera Vocaret aura, siue vtrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque vlla vota litoralibus Diis Sibi esse facta, cum veniret a mare
Nouissimo hunc ad vsque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
5. AD LESBIAM.
VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,' Rumoresque senum seueriorum Omnes vnius aestimemus assis. Soles occidere, et redire possunt: Nobis, cum semel occidit breuis lux, Nox est perpetua vna dormienda. Da mî basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Dein vsque altera mille, deinde centum: Dein, cum millia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus inuidere possit, Cum tantum sciat esse basiorum.
6. AD FLAVIVM.
FLAVI, delicias tuas Catullo, Ni sint illepidae atque inelegantes, Velles dicere, nec tacere posses. Verum nescio quid febriculosi Scorti diligis: hoc pudet fateri. Nam, te non viduas iacere noctes, Nequidquam tacitum cubile clamat, Sertis ac Syrio fragrans oliuo, Puluinusque peraeque et hic et illic Attritus, tremulique quassa lecti Argutatio inambulatioque. Nam mi praeualet ista nil tacere. Cur nunc tam latera exfututa pandas, Ni tu quid facias ineptiarum? Quare quidquid habes boni malique Dic nobis. Volo te ac tuos amores Ad coelum lepido vocare versu.
7. AD LESBIAM.
VAERIS, quot mihi basiationes Tuae, Lesbia, sint satis superque?
Quam magnus numerus Libyssae arenae Laserpiciferis iacet Cyrenis,
Oraculum louis inter aestuosi,
Et Batti veteris sacrum sepulcrum : Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtiuos hominum vident amores : Tam te basia multa basiare, Vesano satis et super Catullo est, Quae nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingua.
8. AD SE IPSVM.
MISER Catulle, desinas ineptire, Et, quod vides perisse, perdituin ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas, quo puella ducebat Amata nobis, quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas, nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli;
Nec, quae fugit, sectare; nec miser viue :
Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella: iam Catullus obdurat: Nec te requiret, nec rogabit inuitam. At tu dolebis, cum rogaberis nulla, Scelesta, nocte. Quae tibi manet vita? Quis nunc te adibit? quoi videberis bella? Quem nunc amabis? quoius esse diceris ? Quem basiabis? quoi labella mordebis ? At tu, Catulle, destinatus obdura.
9. AD VERANNIVM. VERANNI, omnibus e meis amicis Antistans mibi millibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates,
Fratresque vnanimos, anumque matrem ? Venisti. O mihi nuntii beati !
Visam te incolumem, audiamque Hiberum Narrantem loca, facta, nationes,
Vt mos est tuus; applicansque collum, lucundum os, oculosque suauiabor. O quantum est hominum beatiorum, Quid me laetius est beatiusue!
10. DE VARRI SCORTO.
VARRVS me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum :
Scortillum, vt mihi tum repente visum est,
Non sane illepidum, nec inuenustum.
Huç vt venimus, incidere nobis
« PreviousContinue » |