Page images
PDF
EPUB

A PARIS,

FIRMIN DIDOT, PÈRE ET FILS, Libraires,

rue Jacob, no 24;

CHEZ LOUIS JANET, Libraire, rue St-Jacques, n° 59; BOSSANGE, Libraire, rue de Tournon, n° 6; VERDIÈRE, Libraire, quai des Augustins, n° 25.

COMPLÈTES

DE ROLLIN.

NOUVELLE ÉDITION,

ACCOMPAGNÉE D'OBSERVATIONS ET D'ÉCLAIRCISSEMENTS HISTORIQUES,

PAR M. LETRONNE,

MEMBRE DE L'INSTITUT

(ACADÉMIE ROYALE DES INSCRIPTIONS ET BELLES - LETTRES).

[merged small][merged small][graphic][merged small]

DE L'IMPRIMERIE DE FIRMIN DIDOT,
IMPRIMEUR DU ROI ET DE L'INSTITUT, RUE JACOB, N° 24.

}}

M DCCC XXI.

[blocks in formation]

AMPLISSIMO

RECTORI

ET ALME

UNIVERSITATI PARISIENSI.

NIHIL mihi neque optatius contingere potuit, neque honorificentius, amplissime rector, alma studiorum parens, quàm ut opus hoc, vestro præsertim hortatu susceptum, vestris quoque auspiciis liceret in lucem emittere. Cupiebam jamdudum, datâ occasione aliquâ, gratum memoremque animum testari erga optimam matrem, cui secundùm Deum omnia debere me profiteor. Educatus in sinu vestro a pueritiâ, vestræque lacte doctrinæ enutritus, si quid est in me litterarum, si quod veritatis studium desideriumque pietatis, totum id scilicet e vestris hausi fontibus, quos pauperi æquè ac diviti, ignoto ac nobili patere, ego sum cum multis jucundissimè expertus. Vos me toto studiorum decursu salubribus imbutum præceptis, per varios deindè magisterii deductum gradus, et

Orat. pro Planc. n. 66.

honore apud vos summo non semel decoratum, post multos demùm annos donâstis rude, otiique non ignobilis usurâ frui concessistis.

Sed quoniam, ut aiebat olim vir sapientissimus, otii nostri non minùs quàm negotii rationem extare oportet; nec licet homini probo, multò minùs christiano, languori desidiæque se dedere: en vobis offero fructus otii mei, utinam a nativâ academici soli bonitate non omninò degeneres !

Vestra me auctoritas impulit, ut id operis auderem aggredi. Electus a vobis qui fundatam recèns apud nos gratuitam juventutis institutionem Ludovico XV publicâ oratione gratularer, conatus eram paucis exponere quàm acri studio et curâ in id hactenus incubuisset Universitas, ut pueri apud se non litteras modò, sed multò magis probitatem et religionem addiscerent. Quod tunc non potueram nisi strictim et leviter pro brevitate temporis attingere, id vos jussistis latiùs a me pleniùsque tractari. Etsi tanto me oneri imparem sentiebam, malui prudentiam in me quàm obsequium desiderari, meque statim accinxi ad scribendum, gallico quidem sermone, quo pluribus usui esse possem apud nostrates. Confectum mediâ jam parte opus judiciis vestris permitto, magnum laboris præmium laturus, si vobis ille videbitur nonnihil posse studiosæ juventuti afferre utilitatis.

In hisce qui modò prodeunt libris fuit mihi præcipua mens (ut nunc de moribus et pietate sileam),

« PreviousContinue »