Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Paginarum numeri sunt editionis quintae Iurisprudentiae

anteiustinianae reliquiarum'.

Ree, Dec, 121, 1838

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI.

GAII

INSTITVTIONVM IVRIS CIVILIS

COMMENTARII QVATTVOR.

GAIVS.

De Gaio eiusque scriptis et hac Institutionum eius editione dissertatio praevia.

1

[82]

Pauca sunt, quae de Gaio certo constant. Unum eius hoc nomen nobis traditum est tam in libris iuris, ubi primum in Collatione certo comparet, quam a grammaticis, quorum primus Diomedes (ed. Putsch. p. 375. Keil. I. p. 379), si modo quod traditum ibi est in libris mss. Cauium' ad Gaium recte refertur, et paulo inferior seculo fere ineunte quinto Servius Honoratus ad Vergil. Georg. 3, 306. Gaium memorant: omnes vero hoc sine dubio a iurisconsultis vel a Gaii librorum titulis, in quibus dudum unum hoc nomen, ut in libris tritissimis fieri solet, scribi sueverat, mutuati sunt. Id ipsum vero, quamvis etiam in nomen abierit (Osann. ad Pompon.p.XIX), et in cognomen (vid. indices Corp. inscript. Lat.) plerisque tamen et puto recte eius creditur praenomen, sicut Servii alius ICti, plerumque sic tantum nominati, Titi, Marci imperatorum: eoque fortasse solo significatus est, quod nomen et cognomen ei erat cum alio, nescimus quo, ICto commune ut ab hoc simplicissime distingueretur: quanquam nunc Guido Padelletti (Del nome di Gaio Rom. 1874) nomen id gentilitium, alius Italus (Felice Cattaneo [Del nome di Gaio, nota letta al R. Istit. Lomb. 1881]) cognomen fuisse huic ICto, argumentis nec tamen probabilioribus adstruxerunt. Certe Titi praenomen, quod in uno alterove epitomae Visigothicae codice Gaio praescriptum legitur indeque verum eius praenomen fuisse quibusdam visum est, post multos ab Haenelio inspectos codices corruptela vocis tituli apparuit. (Cf. Haenel. Lex Rom. Vis. p. XLV. not. 16. p. 314.) De aetate Gaii hoc tantum compertum est, quod sub imperatoribus Hadriano, Antonino Pio et M. Aurelio Antonino vitam suam transegit. Nam quod Hadriani temporibus acciderat, id ipse sua aetate factum esse narrat L. 7. pr. D. de reb. dub. (34, 5). Institutionum commentarium primum et partim secundum imperante Antonino Pio eum scripsisse, plerique inde recte colligunt, quod constanter ibi (1, 53. 74. 102. 2, 126. 151. ad postremum locum nunc conferenda L. 3. D. de his quae in testam. 28,4) sine divi commemoratione eum nominat, quam alias defunctis imperatoribus tribuere solet. sed et extremis Pii temporibus scripsisse videtur; nam 2,195. eum divum appellat. Nec quod M. Antoninus in re tutelari de lege Plaetoria et praetore tutelari in locum consulum substituto (Capitol. Marc. 10. coll. cum 1, 198, 200.) nec quod de cretione con- [83]

1) An enim Gaius, quem Pomponius nostrum appellat L. 30. D. de stip. serv. (45, 3.), ad hunc referendus sit, ambigitur. Vid. p. 151. not. 1. 2) Marci temporibus etiam primum comm. assignat Puchta Inst. I. §. 99. not. bb. et nuperrime H. H. Fitting Alter d. Schriften d. Röm. Juristen p. 21.

stituerat (Ulp. 22, 34. coll. cum 2, 177.), in Gaii notitiam pervenerat, cum finem primi et cum secundum commentarium scriberet. Atqui tum iam libros ex Q. Mucio ediderat (1, 188.) et edictum interpretatus erat (1, 188.), quod simpliciter dictum nonnisi urbicum esse potest, ut libri ad edictum urbicum intellegi debeant, quibus solis etiam eiusmodi (quam ibi dicit) de tutelarum divisione disquisitio magis ad artis disciplinam quam ad fori usum pertinens convenit, eorundemque etiam proprii de bonorum possessionibus commentarii pars fuisse videntur, quos laudat 3, 33. (54). sequitur, ut imperator noster', quem in his libris laudat L. 73. §. 1. D. de leg. 1. fuerit D. Pius. Praeterea post obitum Antonini Pii scriptos esse libros duos fideicommissorum, constat ex L. 90. D. de condit. et dem. (35, 1) L. 96. D. de leg. 3. L. 63. §. 5. D. ad SC. Treb. (36, 1): idem de libris quindecim ad legem Iuliam et Papiam certe posterioribus 2 patet ex L. 56. D. de leg. 2. et de libris singularibus ad SC. Tertullianum et ad SC. Orphitianum a. 178 factum ex L. 8 et 9. D. ad SC. Tertull. (38, 17). Cetera eius scripta quando edita fuerint, aut disputatur aut plane incertum est. Sed libros triginta vel, connumeratis libris ad edictum aedilium curulium, triginta duo ad edictum provinciale et ipsos post Institutiones compositos esse, item satis tuto statuere licet; non tantum quia maiore iis componendis opus erat usu et experientia fori (ut non inepte iudicat Stieber ad Wenckii opusc. p. XXIX.), sed etiam (quod me maxime movet) quia libro I. L. 30. §. 2. D. de pactis (2, 14) sententiam reiicit, quam Inst. 3, 179. tentaverat, et libro VI. L. 3. D. de hered. pet. (5, 3) mentionem habet heredum ex senatusconsultis (Tertulliano et Orphitiano): nec facile Inst. 1, 188. simpliciter edicti interpretationem laudasset, si tum iam utrumque edictum interpretatus esset: quamobrem etiam L. 42. D. de don. int. vir. (24, 1) ex lib. XI. commemoratus princeps Antoninus pro Marco habendus erit. Denique etiam rerum quotidianarum libri, si totam eorum rationem perpenderis, non possunt iudicari non post Institutiones compositi esse. Haec omnia vero faciunt, ut Mommseni sententiae (Jahrb. d. gem. deutschen R. III. 1. p. 14.), pleraque Gaium Antonino Pio imperante (a. 138-161.) scripsisse arbitrantis haud facile accedam, sed vegetam aetatem in D. Marci tempora eum [84] transtulisse malim opinari. Quando vero obierit, nescimus.

1) Etiam quartum comm. propius initiis D. Marci compositum esse, inde apparet, quod 4, 185-187. abrogati ab eo imperatore vadimoniorum solennis (Victor de Caes. 16.) nulla mentio habetur. 2) Quidam enim ad hos libros referunt proprios commentarios, quorum Gai. 3, 54. meminit. Sed cum lex Papia multa alia caveret, vix de his potest sensisse. Malim igitur intellegere commentarios de bonorum possessionibus, quos iam laudaverat 3, 33. quorumque pars ad bona libertorum spectabat.

« PreviousContinue »