Page images
PDF
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

D. CAR0L0 GVSTAW0 ERNESTO
DE REINBABEN ET STAMPEN

REGIs IN IvDICIO CONVENTVS VRATISLAVIENSIS A CONSILIIS ET SECVNDI CONSILII RECTORI

AMICO AB INEVNTE IVVENTVTE FIDE MORIBVS VIRTVTE NVNQVAM NON PROBATO

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Cum ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de omni genere bomarum litterarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarum iuris civilis anteiustiniani collectione, quae usibus- quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis mostro tempore non indigna esset, consilio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et . informatione et perfectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam rei utilitatem et studiorum meorum non alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honestissimi viri nolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad finem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, quod in eo adornando consilium secutus sim, exponam.

Quae expositio in tres partes commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis monumenta hac colleviioue receperim, deinde quemadmodum ea composuerim, postremo quomodo singula instruxerim.

Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae et meo consilio ad ius civile anteiustinianum eo sensu sylloge nostra spectaret, quo solum ius prudentium auctoritate constitutum intellegitur, constitutiones principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret (meminimus enim, et Gustavum Hugonem et ICtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis mentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse), Antonium Schultingium

« PreviousContinue »