Page images
PDF
EPUB

CYRILLVS. DOMNINVS. DEMOSTHENES.

EVDOXIVS.

PATRICIVS. AMBLICHVS.

Ex his prudentibus, quorum quaedam sententiae partim a iurisconsultis Iustiniano coaeuis partim in Basilicorum scholiis commemorantur, quattuor medios, Domninum, Demosthenem, Eudoxium et Patricium, Iustiniano paullo antiquiores fuisse et in iuris schola, fortasse Berytensi (certo enim hoc affirmari non potest), Codices antiquiores avαyvooμaoi (fr. 7. 8.) i. e. lectionibus interpretatos esse, post Reizium in exc. XX. ad Theophilum p. 1241 seq. demonstravit Carolus Guil. Ern. Heimbachius libro de Basilic. orig. Lips. 1825. p. 66 seq. Errorem vero superiorum fere omnium, Eudoxio et Patricio etiam Herois nomen tribuentium, frater Caroli Gustavus Heimbachius, in his studiis pariter versatus, Anecdot. I. p. 203. primus convicit, non nomen proprium id esse ostendens, sed epitheton quoddam, quo aut magna horum virorum auctoritas aut iam defunctos eos esse significaretur: utroque enim sensu appellationem tov nowos a scriptoribus usurpatam esse. Quod ut non nego, ita proprium tamen quid huic cognomento inesse, cum istius aevi prudentibus datur, existimo. Primum enim quod ad ipsam significationem attinet, utrumque eo comprehendi puto, et defunctum virum esse et summam eius apud posteros auctoritatem atque gloriam. Utrumque enim etiam complectitur epitheton iisdem viris datum, quo tò to nowos tantum variari videtur, ὁ τῆς εὐκλεοῦς μνήμης (fr. 6.), ὁ τῆς περιφανοῦς μνήμης (fr. 13.) et inclytae recordationis', quo Iustinianus Patricium ornat Graecumque illud elogium Latine vertere videtur in const. Tanta circa S. 9. his verbis, quae primus C. Wittius (in Richteri Krit. Jahrb. f. d. RW. I. p. 15.) recte scribere et intelligere docuit: vir ab antiqua stirpe legitima procedens (sc. Anatolius, unus ex XVIviris Digestis conficiendis), cum et pater eius Leontius et auus Eudoxius post Patricium inclytae recordationis quaestorium et antecessorem, et Leontium, virum gloriosissimum praefectorium, consularem atque patricium, filium eius, optimam sui memoriam in legibus reliquerunt. Deinde animadverti, to owos cognomentum

[ocr errors]

illo aevo iis tantum iuris interpretibus dari solitum, qui ante Iustinianum claruerant, nec tamen multo ante, quia antiquiores omnino negligebantur, sive propter aetatem, sive quod iuris studium brevi ante Iustinianum novas vires ceperat antecessoresque rursus quasi novi Papiniani ad summorum honorum fastigium evehi coeperant. Qui enim sub Iustiniano vel post fuerunt, licet celeberrimi, velut Dorotheus, Theophilus, Thalelaeus, alii, post mortem saepissime quidem of managiτai (loca congessit Gust. Heimb. 1. c. p. 204.), quo nomine antiquior semel tantum (Patricius fr. 25.) insignitur, nunquam vero nowes appellantur. Causam vero huius quasi iubaris, quo antiquiorum antecessorum memoria coruscabat, in hoc positam fuisse puto, quod illi adhuc stante antiquo totius orbis imperio, integrisque adhuc atque illibatis fontibus iuris Romani maiore cum libertate atque auctoritate (cf. fr. 1.) ius tradiderant. Nam iidem of nalaιótεgoi diδάσκαλοι (fr. 9.) etiam οἱ τῆς οἰκουμένης διδάσκαλοι (fr. 12.), κοινὸς τῆς οἰκουμένης vel simpliciter ὁ κοινὸς διδάσκαλος (fr. 1. 14.) appellantur, quod pariter de doctoribus Iustiniano coaevis vel inferioribus nunquam legi. Quod ad singulorum aetatem attinet, ex verbis const. laudatae apparere videtur, Patricium et Eudoxium inter se fere aequales Iustinianum duabus paene aetatibus praecessisse, Patriciumque ut gloria superiorem, ita aetate paullo inferiorem Eudoxio fuisse. Comparat enim imperator Eudoxium, Anatolii avum cum Patricio, Leontium, Anatolii patrem, cum Leontio Patricii filio: et uterque quidem avus et uterque pater tunc iam defuncti fuisse videntur; alterum vero Leontium Patricii filium inter Xviros Codicis componendi paucis annis ante invenimus in const. de novo codice faciendo. His convenit, quod Thalelaeus Iustiniani aequalis Patricium τὸν μακαρίτην appellat, tanquam sua demum memoria defunctum. Domninum et Demosthenem rursus paullo antiquiores fuisse, inde concludimus, quod et multo rarior eorum mentio est, et uterque ante Eudoxium commemorantur (fr. 3.), et Demosthenis sententia a Patricio affertur (fr. 4.). Sane Domninum Theodorus, quem Tiberii II. tempora attigisse constat, praeceptorem suum vocat (fr. 4.); verum eo sensu, ut arbitror, quo Gaius nostros praeceptores', vel (quae sententia Zachariaei est Anecd. p. XLVIII.) quasi ex libris eius didicerit. Neque igitur quidquam prohibet, ut Domninum, ad quem Zenonis epistola testantibus Basilicis 56, 6. c. 7., cui respondet restituta L. 7. C. de fide et iure hastae (10, 3), circa a. 487. data est, pro nostro Domnino habeamus. Cyrillum, tòv nowa(fr. 1.), quem plerique cum posteriore Cyrillo, Digestorum sub Iustiniano interprete, confundunt, auctore C. E. Zachariaeo hist. iur. Graeco-Rom. p. 21. primo loco

Am

posui; eius enim ipse Patricius (fr. 1.) commentarium 'definitionum', Latino igitur, ut videtur, sermone scriptum, laudat, quo sub titulo de pactis omnia pacta, quae contra legem fierent, enumeraverit; additque ibi is, qui Patricium refert, Theodorus, ut puto, Codicis et Digestorum sub Iustiniano et Tiberio altero interpres, Cyrillum hoc facere potuisse, nondum Digestis compositis, in quibus nunc haec pacta dispersa sint. Ceterum ea tantum, quae Cyrillo addito insignis laudis elogio et ab interpretibus posteriori Cyrillo coaevis tribuuntur, ad hunc antiquiorem Cyrillum referenda sunt. blichum, quemadmodum pro Iamblicho dicebant in fronte omissa (ut etiam in avo pro lavo), ceteris adieci, quia item ὁ ἥρως et a Stephano quidem Iustiniani aequali dicitur fr. 29. Quid et quando scripserit et qua lingua, ex uno hoc loco, quo commemoratur, coniici non potest. Codicum antiquiorum interpretes Latina lingua usos esse, levis quaedam suspicio ex fr. 29. duci potest. Ceterum in disponendis fragmentis temporis ordinem secutus sum. Cyrilli mentio est in fr. 1. 2. Domnini et Demosthenis in fr. 3-6. Eudoxii in fr. 3. 6-11. Patricii in fr. 1. 3—6. 8. 9. 12-28. Am- . blichi in fr. 29. Gregorianum vel Hermogenianum Codicem spectant hoc fere titulorum ordine fr. 1. 12. 6. 13. 7. 8. 9. 3. 5. 23. 24. 16. 20. 21. 10, 18. 15. 22. 26. 11. 27. 28. Theodosianum fr. 14. 16. 19. 25. 4.

1. Ταύτην τὴν διάταξιν 1 υπου Hanc constitutionem μνηματίζων ὁ ἥρως Πατρίκιος interpretans inclytus Paτολμηρὸν ἔφη εἶναι τὸ ἐξαριθμή- tricius, audax esse ait, σασθαι καὶ καταλέξαι, ποῖα ἐστι enumerare et referre, τὰ κόντρα λέγεμ ἤτοι ἐναντία quae sint contra legem νόμου γενόμενα πάκτα, ὡς τὸν facta pacta, ut inclytus et ἥρωα καὶ κοινὸν τῆς οἰκουμένης communis orbis terrarum διδάσκαλον Κύριλλον τελείως καὶ magister Cyrillus plene et ἀνελλιπῶς τὰ περὶ τούτων συνα- nullo omisso huc pertinenγαγόντα ἐν τῷ ὑπομνήματι τῶν tia in commentario definiδεφινίτων αὐτοῦ. τὸν γὰρ δὲ tionum congesserit. Tituπάκτις τίτλον ὑπομνηματίζων τε- lum enim de pactis com

1) L. 6. C. de pactis (2, 3) Antonini ex a. 214., quae nunc in Greg. vel Herm. C. desideratur.

λείως καὶ ἀνελλιπῶς καὶ ὡς αὐτῷ μόνῳ δυνατὸν ἦν, συνήγαγεν τὰ περὶ τούτων· νῦν δὲ διέσπαρται ἐν πᾶσι τοῖς διγ. Schol. Basil. 11, 1. c. 67. T. I. p. 646. Heimb.

mentans plene et nullo omisso et ut ipse solus facere id potgrat, huc pertinentia congessit. nunc vero in totis Digestis dispersa sunt.

2. Οὐ μὴ γένοιτο· κακῶς Minime: male definiisti. ἐκανονίσθης. ἄλλο πάκτου και Aliud est pactum, aliud ἄλλο διάλυσις. τὸ γὰρ πάκτου transactio. Pactum enim ὁμολογημένου χρέους ἐστὶν ἀπαί- est debiti non controversi τησις, ἡ δὲ διάλυσις ἀμφιβαλλο- remissio,transactio autem μένου χρέους τομή. τὰ μὲν οὖν debiti dubii decisio. Debita ὁμολογημένως ὀφειλόμενα διὰ igitur confessaideo et qui τοῦτο δύναται καὶ ὁ μὴ δεσπότης, non dominus est, sed tanἀλλὰ μόνον κύριος τοῦ διοικεῖν tum rerum alienarum adτὰ ἀλλότρια τῷδε δεβίτορι συγ- ministrator, debitori reχωρεῖν, ἐπειδὴ δύναται ὡς διοι- mittere potest, quia tanκητὴς ἀπαιτεῖσθαι δίκας ἢ προ- quam administrator conδοὺς ἢ ῥαθυμήσας ἀδικήσας, veniri potest, sivel causam πλὴν εἰ μὴ ἄρα δι ̓ ἀντιδώρων prodiderit, vel negligentia ὠφέλησε τὸν πρωτότυπον. τὸ domino nocuerit, nisi forδὲ ἐπὶ τοῖς ἀμφιβόλοις διαλύ- te domino remuneratione εσθαι μόνου τοῦ δεσπότου ἐστί, profuerit. De rebus dubiis τοῦ ἔχοντος τελείαν αὐθεντίαν, autem transigere solius οὐκέτι δὲ καὶ προκουράτωρος. domini est, qui plenamhaἐγκαλούμενος γὰρ ὁ προκουρά- bet potestatem, nec vero τωρ ἐνταῦθα δύναται λέγειν, procuratoris. procurator ὅτι πάντως γὰρ τί ποτέ σοι ἐχρε- enim appellatus tum diceώστει; χάριτα μέντοι ὀφείλεις re potest: numquid omniμοι ὁμολογεῖν, ὅτι δι ̓ ἐμοῦ καν no tibi debebat? gratiam μέρος ἔλαβες, ὧν λέγεις ὀφεί- igitur mihi habere debes, λεσθαι. οὔτε γὰρ ἐδείχθη, ὅτι quod per me vel partem ποτέ σοι ἐποφείλεται. οὕτως acceperis eorum, quae οὖν οὐ δεῖ κανονίζειν ἀπὸ τοῦ deberi dicis; neque enim

2) Quaeritur de componenda L. 12. D. de pact. (2, 14) cum L. 60. D. de procur. (3, 3). 3) Signum interrogandi posui; edd. habent punctum contra sensum.

4

πάκτου τὴν διάλυσιν. οὕτω καὶ certum erat, tibi aliquid Κύριλλος ὁ ἥρως φησίν. Ste- deberi. Sic igitur ex paphanus in Schol. Basil. 11, 1. c. 12. ctotransactionem definiri =Ulp. L. 12. D. de pact. (2, 14). non oportet. Sic et inclyT. I. p. 583. Heimb. tus Cyrillus ait.

6

5

3. Ταύτην τὴν διάταξιν Δομνῖνος μὲν καὶ Δημοσθένης και Εὐδόξιος οἱ πανάριστοι ἐπὶ πολιτικῆς δίκης ἐνόουν, ἐπειδὴ τὸ παλαιὸν ἡ διάταξις αὕτη ἔλεγε· Μηδὲ τιμὰς δύνασθαι πράττειν τὸν ὑπὸ κατηγορίαν ἐγκληματικὴν γενόμενον. Ὁ δὲ ἥρως Πατρίκιος καὶ ἐπὶ τῆς οἱασδήποτε δίκης ἐδέχετο τὸ νόμιμον, καὶ μᾶλλον τὴν αὐτοῦ γνώμην ἐδέξαντο οἱ περιφανεῖς κωδικευταὶ, ἐξ ὧν περιεῖλον τῆς διατάξεως τὴν τῆς τιμῆς μνήμην. Interpr.ad L. 6. C. de procur. (2,13) ed. a Ruhnken. in Meermanni thes. iur. civ. et can. T. V. p. 56. Basil. 8, 2. c. 79. T. I. p. 403. Heimb.

Hanc constitutionem Domninus et Demosthenes et Eudorius viri excellentissimi de civili causa acceperunt, quia olim in hac constitutione legebatur: Reum criminis constitutum neque honoribus fungi posse.

Sed inclytus Patricius eam de quacunque causa accepit, cuius etiam sententiam sequi maluerunt illustres Codicis architecti, qui ideo honorum mentionem ex hac constitutione sustulerunt.

Donatio etiam parentibus vel liberis vel quibuscunque cognatis facta actis excipiatur, scilicet si donationis instrumentum non sit, vel si legitimam quantitatem donatio

4. Ἡ πρὸς ἀνιόντας ἢ κατιόντας ἢ οἱουσδήποτε συγγενεῖς γενομένη δωρεὰ ἀναλαμβανέσθω καὶ ἐπὶ πράξεως ὑπομνημάτων, δηλονότι δωρεαστικοῦ μὴ ὑπόντος, ἢ ἐὰν τὸ ὡρισμένον ποσὸν ὑπερβαίνῃ ἡ δωρεά. οὕτως γὰρ καὶ Πατρίκιος ὁ μόνος διδάσκαλος ἐξηγήσατο excedat. Sic enim et

8

5) L. 6.

4) Eodem, ut puto, definitionum libro sub tit. de pactis. C. de procur. (2, 13). Alexandri a. 224., quae nunc in Greg. et Herm. C. desideratur. 6) In qua quasi honore aliquo fungi videbatur procurator; accusatoris enim munus tum parum honorificum erat. 7) Quanquam ipsum ius retentum est. L. 7. D. de muner. et hon. (50, 4). L. 17. S. 12. D. ad munic. (50, 1). *) ὁ κοινός εj. Zachariaei Anecd. p. XLVIII.; ὁ ἐμὸς εj.

.

« PreviousContinue »