Page images
PDF
EPUB

secutus, statim in titulo operis ad iurisprudentiam anteiustinianam id retuli. Itaque etiam Divi Hadriani sententias et epistolas', a Dositheo grammatico nobis servatas, quas Schultingius recepit, omittendas censui; ut enim ipsae, quatenus ad ius pertinent, constitutionibus principum sine dubio adnumerandae sunt, ita nec compositio earum, qua Dositheus usus est, a iurisconsulto profecta vel iuris studii promovendi causa facta esse videtur. Hoc idem quidem de Codicibus Gregoriano et Hermogeniano dici nequit, ex quibus etiam Visigothos quae excerpserunt inter iuris civilis scintillas retulisse satis notum est, nec profecto peccasse mihi viderer, si hos quoque admisissem; quum tamen, quae nunc ex his Codicibus supersunt, ex meris constitutionibus principum consistant, ex ea ratione, qua nunc iuris civilis fontes intuemur et tractamus, rectius atque consultius facere arbitratus sum, si eos omitterem. Nec vero hanc rationem eo perducere, ut etiam singulae constitutiones, quae in Collatione, Fragmentis Vaticanis et Consultatione inveniuntur, eiiciendae fuissent, vix est, quod moneam.

Alia ex parte certos fines mihi praescribebat illa taxatio, quae ad ius anteiustinianeum hanc collectionem restringebat. Quaecunque igitur libris iuris a Iustiniano confectis continentur, nec alia ratione ex antiquitate ad nos pervenerunt, aliena ab hoc opere duxi. Hanc vero rationem quod in tantum tenui, ut etiam singula Digestorum vel Institutionum loca, quibus manci vel lacunosi libri huius collectionis proprii, velut Ulpiani liber singularis Regularum, eiusdem Institutiones et Paulli Sententiae repleri poterant, et partim in editionibus repleri solent, suo loco, verbis ipsis omissis, tantum indicarem, id, fateor, simul vel etiam magis alia de causa, scilicet ut spatio parcerem, factum est, quamobrem idem institutum etiam in his locis custodivi, quae ex aliis partibus nostrae collectionis servata sunt, (utputa Paulli Sententiae in Consultatione), et recessi ab

eo, ubi maior quaedam utilitas id suadebat, velut in Gaii Institutionibus. Intra eos autem, quos dixi, fines etiam omnia veteris iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tuleruut, corpori nostro vindicanda putavi. Neque igitur, ut antea ab omnibus eiusmodi collectionum compositoribus sed sine iusta causa, si quid video, factitatum est, ad eos tantum ICtos, qui post Hadrianum vixerunt, animum adverti, sed etiam ex antiquiore iurisprudentia si quid in aliis scriptoribus superstes est, quod hactenus tantum a Dirkseno propria collectione unum sub conspectum redactum erat,* ad rem meam pertinere ratus sum. Scio quidem, inter utrumque genus reliquiarum aliquid interesse. Quae enim ex posteriore aevo restant, pleraque ut propria scripta et suo quasi nomine servata sunt: antiquiora tantum ab aliis scriptoribus referuntur. Sed hoc discrimen nec per omnia verum est (nam ex. gr. etiam ex posterioribus fragmentum iuris, quod vocatur Dositheanum et ipsae Paulli Sententiae aliis operibus insertae ad nos pervenerunt) nec omnino ad rem pertinet, cum non minus idcirco intersit vel deceat, utroque modo et ex utroque aevo quae nobis tradita sunt, uno opere collecta habere. Imo imperfectum iuris civilis anteiustiniani syntagma videri debet, in quo non etiam anteriora illa locum suum obtinuerint. Et cum in iure magis res quam verba spectentur, ne illud quidem referre existimavi, utrum sententia tantum an etiam verba alicuius iurisconsulti nobis referrentur, et utrum iudicando vel ore respondendo eam sententiam protulerit, an etiam scriptam ipse reliquerit.

Sed alia quaestio diu multumque me torsit, quae maxime ad antiquiorum litterarum monumenta pertinebat, illam dico,

[ocr errors]

*) Bruchstücke aus den Schriften der Römischen Juristen, gesammelt von H. E. Dirksen. Königsb. 1814. 8.' Liber nunc quidem non sufficiens, sed illa aetate omni laude dignus.

quemadmodum fines inter iurisprudentiam et cognata litterarum genera regi deberent, ut nec aliena miscuisse, nec necessaria vel apta certe et utilia omisisse viderer. Sane facile poteram defungi, si eorum tantum nomina sequerer, qui et nunc iurisconsulti vulgo feruntur, et iam imperatorum aetate vulgo ferebantur. Sed ad iurisprudentiam magis quam ad iurisconsultos totius operis ratio me conferebat, et ut iurisconsulti, qui proprie appellantur, etiam alia multa, quae ad ius non pertinent, scribere solent, ita alii, quae iurisprudentiae sunt. Accedit, quod maxime ante Caesarum tempora, nondum accurate discretis hominum studiis, non tam facile in unoquoque dixeris, an iurisprudens censendus sit necne. Sed et si magis ad argumenta librorum respicias, nova difficultas exoritur. Cum enim toto priore aevo, ne primis quidem Caesarum temporibus exceptis, iurisconsulti praeprimis etiam in iure pontificio, augurali et publico versarentur, tamen iam ad finem vergente libera rep. multae iuris sacri et publici partes et antiquarum legum monumenta etiam ab aliis, qui foro et respondendo operam non dabant, tractari coepta sunt, partim quidem ipsius usus gratia, partim vero etiam ut magis antiquitates historiamque populi Rom. vel priscam loquendi consuetudinem illustrarent, quam ut iurisprudentiae inservirent, donec imperatorum aetate et maxime post gentis Iuliae interitum hoc litterarum genus a grammaticis et antiquitatis scrutatoribus proprie exerceri et a iurisprudentia plane disiungi coeptum est. Sic fit, ut haud paucis in libris incertus haereas, utrum iurisprudentiae, an aliis artium litterarumque generibus eos attribuas. In tanta igitur certorum finium obscuritate hanc fere rationem tenui, ut iurisconsultorum quidem, qui proprie dicuntur, omnia, quae non plane aliena essent a iurisprudentia, reciperem; ceterorum vero, si modo ante illam, quam dixi, aetatem scripserant, ea, quae ex librorum argumentis iuris

prudentiae vindicanda esse videbantur, ita tamen ut si scriptores magis alia castra secutos esse constaret, de hoc, asterisco nomini eorum apposito, tirones admonerem. Nec tamen ita mihi placeo, ut vel hanc ipsam normam omnibus harum rerum peritis probatum iri vel in adhibenda ea ad singulos scriptores nunquam peccasse confidam. Quod ad extrema imperii tempora attinet, ipsa ratio faciebat, ut praeter Consultationem, iurisconsultorum occidentalium fetum, etiam quae ex commentariis Graecorum iuris interpretum Iustiniano paullo anteriorum quamquam in libris iuris postiustinianei supersunt, huic corpori adiungerem. nec iniucundum vel infructuosum adolescentibus fore spero, qui amplis Basilicorum voluminibus deterreri solent, si hac quasi promulside monumentorum iuris Graeco-Romani studio imbuantur. E diverso etiam recte atque ordine fecisse mihi videor, quod Visigothorum Interpretationem omisi et ne Paulli quidem Sententiis subieci. Nam cum dicimus ius anteiustinianeum, etiam Visigothorum iurisprudentiam excludere videmur, a quibus in occidente non minus quam a Iustiniano in oriente nova iuris et civitatis conditio incepit. Ex Gaio tantum in novam formam ab iis redacto quaedam genuinis eius Institutionibus in notis subieci, spectantia scilicet ad eos locos, qui in codice Veronensi perierunt.

Quae receperim vel non receperim, exposui. Alterum erat, ut recepta quemadmodum ordinaverim, dicerem. Sed temporis ordinem sequendum esse, ita res ipsa clamat, ut eius rationem reddere insipidum foret. Difficilius erat, quibusdam scriptoribus ceterum ignotis, vel scriptis, quorum auctores ignorantur, sua tempora assignare. Scriptores illi omnes antiquioris aevi sunt; in his ignorantiam confessus, tamen probabilitate quadam usus sum, maxime ex rerum tractatarum indole argumentis ductis. In scriptis vero prae ceteris operam dedi, ut auctorem, ad quem probabiliter referri viderentur, exquire

rem: quod si fieri non poterat, in tempore definiendo, cui assignandum quodque esset rationibus redditis, acquievi.

Postremo dicendum est, quemadmodum in singulis partibus huius collectionis instruendis versatus sim. Qua in re ante omnia prae oculis habui, librum academicis maxime usibus destinatum esse. Itaque primum cavendum erat, ne hac mensura adhibita, otiosis oneraretur, quibus et pretium libri nimis augeretur et aliter iuventus deterreretur, deinde vero, ne quid deesset, quo studium iuris civilis ad ipsos fontes accedens incitaretur et adiuvaretur. Cum vero pleraque iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tulerunt, vel corruptelis deturpata vel etiam lacunosa et lacera ad nos pervenerint et hac praesertim re studium eorum impediatur, prima cura in hoc ponenda erat, ut quam integerrimum quodque praestarem. Itaque omnium invenies novam recensionem ab editionibus, quibus nunc utimur, adeo discrepantem, ut multo magis audaciae et novarum rerum studii incusari verear, quam desidiae vel superstitiosae in traditis perseverantiae. Sed tamen conscius mihi sum, nihil me mutasse, nisi omnibus adhibitis, quae praesto erant, criticis subsidiis, et re iterum iterumque perpensa. Si qui vero sint, qui vitio vertant, quod in corruptis locis correctiones, quae sola coniectura nituntur, plerumque statim in ipsa scriptoris oratione scripserim, codicum editionumque scriptura vel aliorum coniecturis tantum subnotatis, eos monitos velim, non stolida confidentia me id fecisse, sed iuvenilium animorum ratione habita, qui initio certa malint sibi tradi, post, si opus est, in disquisitionem vocanda, quam in dubio relinqui, ex quo datis quanquam auxiliis ipsi se expediant. Similiter vereor offensioni fore, quod saepissime lacunas, etiam multorum verborum, explevi, ut integra oratio restitueretur. Sed primum hoc magnorum virorum exemplo, deinde etiam optima, ut puto, ratione feci. Nam quod de corruptis

« PreviousContinue »