Page images
PDF
EPUB

strum condi: est autem lustrum quinquennale tempus, quo Roma lustratur. Magna 'uero dissensio est inter prudentes, '(quae in censu aguntur), 6 utrum eo tempore uires accipiant omnia, quo census '(eorum agitur), an eo tempore, quo lustrum conditur. sunt enim, qui existimant, non alias uires accipere quae in censu aguntur, nisi haec dies sequatur, qua lustrum conditur; 'alii uero probant, censum descendere ad diem lustri, non lustrum 'recurrere 9 ad diem census. Quod ideo quaesitum est, quia '(si) 70 omnia, quae in censu aguntur, lustro 'demum confirmantur, 1 (etiam censu manumissis lustro demum condito libertas competitura est.) 70

8

17b. Sed in urbe Roma tantum censum agi notum est; in prouinciis autem magis professionibus utuntur.

64) V. qui haec bis continet: αποτιμησις δε επιρωμης αγεσται ϊωθεν η αποτιμησις καθαρμωκτίζεται census autem 'inroma (secundum: apud romam), agi solet uel census Instro conditur. At S.: τίμησις μέντοι ἐπὶ ῥώμης ατηθαις εἴωθεν. τίμησις μέντοι καθαρμῷ κτίζεται census tamen Romae agi solet. In census autem lustro conditur. Graeca igitur sic restituenda sunt; oлótε (quod periit propter ἀποτιμησις) ἀποτίμησις ἐπὶ Ῥώμης ἄγεται, εἴωθεν μετὰ (quod abiit in postpositum illud μέντοι τὴν ἀποτίμησιν καθαρμος κτίζεσθαι. Εt sic convenit his, id quod in fine dicitur: Sed in urbe Roma etc. 5) μέvtoι V. S. autem V. Lachm. lamen S. 6) Haec verba, omissa quia paullo post recurrunt, necessario supplenda erant. 1) Edd. tantum agitur supplent. 5) ὑπολαμβάνουσιν γὰρ

existimant enim V. S. Sed haec a librario profecta sunt, qui male interpretans ea, quae nunc sequuntur, iis eandem illam sententiam, ex qua census lustro confirmatur, verbis tantum mutatis, iterum referri putavit, quamobrem S. priorem illam sententiam (sunt enim qui existimant.. lustrum conditur) tanquam glossema omnino omisit. Hoc enim errore eo perductus est, ut praemissa diversae sententiae verba sic, quasi ea prior esset, mutaret. 9) De Lachm. cj. natatoέxelv = decurrere V. S. Sententia est, lustrum sequi tantum censum, non ita, ut eum confirmet, ad eum referri. 70) Supplevi; nam huiusmodi quid excidisse ut ponamus, totius loci ratio facit. 1) Ante versum C 16рvooπоioVVTat confirmantur V. Suspicor, demum aliquando pro decimum acceptum, idque X notatum, deinde casu IX corruptum, hoc modo Graece redditum esse.

AEMILII PAPINIANI

EX LIB. I. RESPONSORVM SVB TITVLO DE PACTIS.

1

Inter uirum et uxorem pacta non solum uerbis 'sed et 2 uoluntate contrahentium constituuntur, 3 ut neuter coniugum locupletior fiat.

1) Hoc fragmentum ex lege Rom. Visigothorum, ubi finem facit novissime editum est a Boeckingio in edit. Ulp. fragm. Lips. 1955. p. 175. el ab Haenelio in L. Rom. Visigoth, p. 452. Inscriptio pro lubitu librariorum et editorum admodum variatur; attamen omnes hoc ex Papiniani lib. 1. resp. sub titulo de pactis inter uirum et uxorem' petitum significant. Ex quibus verbis postrema, aperte ex initio ipsius responsi perperam geminata omisimus. Papinianus enim cum responsa suu ad ordinem edicti perpetui disposuisset, habuit quidem libro I. eorum titulum de pactis (cf. Fr. Vat. 109.), ex quo etiam sumpta est L. 40. D. de pactis (2, 14). Titulus autem de pactis inter virum et uxorem quanquam ceterum non inauditus (Paul. S. R. 2, 22) ad pacta dotalia pertinuit, de quibus Papinianus, testante L. 26. D. de pact. dot. (23, 4), lib. quarto resp. egit. 2) set edd. sed ex unus Cd. 3) i. e. stipulatione non interveniente, ila valent, ut non modo exceptionem pariant, sed etiam aut rei uxoriae actioni inesse videantur aut actio in factum dari debeat. Cf. ex. gr. L. 9. L. 12 pr. §. 1. L. 14—19. 21. 22. L. 26. §. 3. D. de pact. dot. (23, 4). Ex stipulatu vero actio nec ex huiusmodi pactis nascebatur, nisi subdita stipulatione. Paul. S. R. 2, 22. S. 2.

IVLIVS PAVLLVS.

DE IVLIO PAVLLO EIVSQVE SENTENTIARVM LIBRIS PRAE

MONITIO.

Iulius Paullus, non poeta ille temporibus Imp. Antonini Pii clarus (Gell. 5, 4. 16, 10. 19, 7.) sed ICtus, unde oriundus fuerit, plane est incertum. Patavinum fuisse, ex statua Patavii Iulio Paullo cuidam dicata, ut recentis aetatis inscriptionem taceam, nullo iure adstruitur. Fuit autem Domitii Ulpiani aequalis et per omnes fere honorum gradus consors. Primum fortasse advocationibus Romae occupatus (L. 78. §. 6. D. de leg. 3.), cum sub impp. Severo et Caracalla Aemilio Papiniano praefecto praetorio scrinium memoriae agens assedisset (Spartian. Pesc. Nig. 7.) et ipsis imperatoribus in consilio fuisset (Lamprid. Alex. 26. Spartian. Pesc. Nig. 7. L. 40. D. de reb. cred. 12, 1. L. 97. D. de acq. v. omitt. her. 29, 2. L. 38 pr. D. de minor. 4, 4. L. 50. D. de i. fisci 49, 14. L. 9. D. de decur. 50, 2), factus est ab Elagabalo vel, quod plerique maiore veri specie tradidere, ab Alexandro demum praefectus praetorio (Lamprid. 1. c.); Elagabalus enim eum relegasse vel deportasse, Alexander inter exordia imperii patriae reddidisse dicitur (Victor de Caes. 24). Praeterea nihil de eo constat, quam quod et antiquitas praedicavit velut Modestinus L. 13. §. 2. D. de excus. (27, 1), Gordianus L. 6. C. de nupt. (5, 4), Diocletianus L. 11. C. ad leg. Corn. de fals. (9, 22), Iustinianus const. Omnem reip. S. 5. et ipsa Paulli scripta, quae supersunt, testantur, eum inter summos iuris conditores fuisse, qui ingenii acumine et iurisprudentia nemini cesserit, scribendi vero ubertate etiam plerosque vicerit.

Inter libros eius vix alii maiorem apud posteros auctoritatem nacti sunt, quam 'Sententiarum ad filium libri quinque', similes illi quidem et fortasse aemuli Ulpiani Opinionibus, nisi quod hoc opus, cuius sex tantum libri priores, Sententiarum primo et alteri fere respondentes, Iustiniani aevum tulerant, multo prolixius videtur fuisse. Ceterum utroque opere id egerunt auctores, ut edicti perpetui ordinem secuti potissimas iuris sententias, quae usu invaluerant, quasi

medullam eorum, quae ad edictum late disputari solebant, nullo tractatu habito nec ullo auctore laudato ius dicentium vel respondentium maxime et iudicantium in usum proponerent. Quod autem de ordine edicti perpetui dixi, Paullus eum ita videtur secutus esse, ut singulis libris quasdam integras edicti partes complecteretur. Nam primo tà noτα et partem de iudiciis, altero partem de rebus et eam, quam Iulianus interposuisse fertur, de dotibus et tutelis (cum actione de rationibus distrahendis et de furtis et de operarum obligatione, qua patroni loco legitimae libertarum tutelae in masculis libertis sibi prospiciebant) persecutus est. Tertius deinde liber modo unam sed amplam partem de testamentis et legatis continuisse videtur; similiter quartus praemisso iure fideicommissorum, quod ad intestati b. p. quasi transitum faciebat, partem de intestati b. possessionibus, quo pertinet etiam locus de manumissionibus ut gravissima causa bonorum possessionum, quintus denique extremam edicti partem, quae ad ceteras res imperii pertinebat, et iudicia publica, quorum leges, ab aliis tantum praetoribus exercitae, dudum quasi pro accessione praetorii iuris habitae erant.

Scripti sunt Sententiarum libri non ante Antonini Caracallae tempora; nam et ab hoc cum patre a. 206. de donationibus inter virum et uxorem constituti iuris (L. 32. D. de don. int. vir. et ux. 24, 1) mentionem habent L. 59. D. ib. et 2, 23. §. 5., et eiusdem imp. Antonini esse videtur de servitutibus rescriptum (L. 2. D. comm. praed. 8, 4), ad quod Paullus lib. 1. Sent. L. 9. D. de serv. pr. rust. (8, 3) respicit. Sed et rescripti L. 3. C. de legat. (6, 37), quod post obitum Severi Caracalla cum fratre Geta a. 211. dedit, notitiam habuisse dici potest lib. 3. Sent. 6. S. 16. Contra eum 5, 16. §. 11. non novisse Caracallae rescriptum, quod Ulpianus L. 33. §. 2. D. de procur. (3, 3) allegat, re non intellecta (de qua vid. Geib Röm. Criminalproc. p. 595 seq.) Fittingius über d. Alter d. Schr. d. Röm. Jur.' p. 48. sine causa contendit. Equidem existimaverim, aut extremis Caracallae temporibus aut paullo post in exilii otio Paullum hos libros composuisse, cum praefecturam adeptus vix novis libris conscribendis vacaverit.

Ceterum eum, quem supra posui, verum operis titulum fuisse arbitror. Disputatur quidem primum de additamento 'ad filium', quod tantum in quibusdam Legis Rom. Visigothorum codicibus invenitur. Sed in his sunt fide digni, et cum facile id brevitatis causa a librariis plerisque omitti potuerit, quemadmodum ab aliis adiiceretur, nisi ab ipsa authentica Paulli scriptura profectum et propagatum, vix intellegi potest. Deinde de eo quaeritur, quod in quibusdam Breviarii Alariciani codicibus pro Sententiis simpliciter di

IVRISPR, ANTEI. REL. ED. II.

cuntur Sententiae receptae'. Sed cum haec adiectio ignoretur, ubicunque alias harum Sententiarum mentio fit, hoc est in Collatione, in Fragmentis Vaticanis, in Th. C., in L. Rom. Burgundionum, in Indice Florentino, in Iustiniani Digestis et in ipsius Breviarii plerisque codicibus, eam quoque ab ipso Paullo esse, tanto minus habet probabilitatis, quam qua ratione ea postea invaluerit, facili coniectura assequi liceat. Plane non probo Puchtae sententiam, Visigothos opinantis ab ipsis in legem suam receptas hac cognominatione Sententias a genuinis distinguere voluisse; nam eadem et in Consultatione c. 6, 6. extat, cui fides in hac re nullo iure derogatur, et si haec vera causa esset, non intellegeretur, quin et ceteri libri iuris veteris in legem illam recepti, velut Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus Codices eadem appellatione insigniti fuerint. At Paullum constat alium quoque librum edidisse inscriptum 'Imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum lib. VI', qui cum succinctius Sententiarum' titulo propagari coepissent, ne cum alteris Sententiarum libris confunderentur, variis adiectionibus a librariis distincti sunt, velut 'Sententiarum sive Decretorum libri' in quibusdam Digestorum locis, vel Sentention to facton' in Indice Florentino. Hoc vero si in illo libro factum constat, mirum paene videri deberet, si non etiam in nostro, maxime illa ad filium' inscriptione amissa, similis cautio distinguendi causa a quibusdam adhibita esset. Quod autem receptas' has Sententias cognominarunt, factum esse puto ratione habita imperialium constitutionum, quae de Paulli scriptis vel confirmandis vel infirmandis postea emissae sunt, maxime L. 2. Th. C. de resp. prud. (1, 4), quae speciatim has Sententias 'recepta auctoritate' firmaverat. Cum tamen his ipsis constitutionibus etiam acceptum quodammodo referendum sit, quod adhuc Paulli Sententiis fruimur, paullo accuratius res enarranda est.

Sciendum est igitur, causam restitutionis damnati cuiusdam, cui Constantinus favebat, cum Paulli et Ulpiani aliquae ad Papinianum notae ei adversarentur, imperatorem, ne ex gratia contra ius commune rescripsisse videretur, permovisse, ut generali epistola ad Maximum praefectum urbi paucis ante Kal. Oct. diebus a. 321. Romam data Ulpiani et Paulli in Papinianum notas, 'qui (ait) dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt', aboleri praeciperet (cf. L. un. Th. C. de sent. pass. 9, 43. L. 1. Th. C. de resp. prud. 1, 4). Quod item deinde, ut tanto magis modo in Papiniani honorem praeceptum videre

1) Idem fere sensit Hugo Gött. gel. Anz. 1833. p. 1299. De aliorum opinionibus vid. Arndtsii edit. Praef. p. XI.

« PreviousContinue »