Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

81. 'Partium et numeri naturalis causa durat, quamuis nominibus apud quasque gentes differant. 46 Ponderis et mensurae tam modus incertus est, 'quam eius dispensio ac dimensio.

7

8

46) Solidorum partes et rerum eiusdem generis numeri, quia natura ipsis rebus insunt, ubique aequabiliter procedunt, ideoque licet nominibus apud diversas gentes differant, tamen quasi iuris gentium sunt. Cf. S. 26. 7) mensurarum P. V. edd. 8) nam P. V. edd. Modum dicit definitam in civitatibus quantitatem, unde omnis rerum, quae in pondere vel mensura constant, definitio pendet, velut libra, quadrantal apud Romanos. Respondet is numero rerum, ut minores moduli (dispensio ac dimensio) partibus. Sed naturaliter tam modus ille quam eius partes sunt incertae et iure civili tantum cuiusque populi substantiam capiunt.

IVRISCONSVLTI CVIVSDAM

CERVIDII SCAEVOLAE,

VT VIDETVR, EX REGVLARVM LIBRO PRIMO DESVMPTA PARS, A DOSITHEO SERVATA.

Dositheus grammaticus vel ludimagister, qui Romae potissimum Graecae iuventuti Latine erudiendae operam dedisse videtur, imperantibus Septimio Severo et filio eius Antonino (nam ipse Maximo et Apro coss. h. e. p. Chr. n. a. 207. se scripsisse significat) composuit grammaticam linguae Latinae, cui operi cum varia et ad potissimas partes eruditionis Latinae spectantia Equnvεvuara s. interpretamenta inseruisset, quibus Latine discentes Graecis respondentia Latina invenire docerentur, eorum interpretamentorum libro tertio sub titulo συγγραμμάτιον νομικὸν μάλιστα περὶ ἐλευθερώσεων Disputatio forensis maxime de manumissionibus' nobis servavit hanc quantivis pretii particulam ex iurisconsulti cuiusdam Regularum libro desumptam. Regulas enim has fuisse, ipse earum auctor S. 3. declarat. Quamobrem si quis hunc Gaium fuisse statuat, quod nuper Dirksenus probare conatus est, certe non Rerum quotidianarum, ut ille opinatus est, sed Regularum libris vel libro singulari (quos Gaium composuisse ex Digestis constat) assignare debebit.

=

Mihi tamen neque Gaius, id quod multae rationes redarguunt, neque Paullus, ex Lachmanni et Rudorfii sententia, quam Voigtius refellit, neque Pomponius, de quo ipse hic cogitavit, sed qui his submotis fere unus relinquitur Regularum antiquior et clarior auctor, Cervidius Scaevola scripsisse haec videtur. Hunc ICtum, omnium tunc facile celeberrimum, qui iam sub Antoninis inclaruerat, praeter hanc nominis famam, qua Licinium Rufinum aequalem itemque Regularum scriptorem longe superabat, etiam illud prae aliis Graecis cumprimis grammaticis commendare et ceptum facere debuit, quod is primus, ut videtur, Graece

ac

consultantibus plurimum respondit1 et in Digestorum et Responsorum libris saepissime consultationum partes Graecas inseruit, ex quibus vocabula Graeca ad ius civile Romanum. spectantia optime disci poterant. Vide L. 6. D. de decret. ab ord. fac. (50, 9). L. 14. D. de dote praeleg. (33, 4). L. 23. §. 2. D. de pecul. leg. (33, 8). L. 35. §. 1. L. 37. SS. 5. 6. L. 101. D. de leg. 3. L. 16. §. 1. D. de alim. leg. (34, 1). L. 30. §§. 1. 3. D. de adim. vel transfer. leg. (34, 4). L. 60. D. de manum. testam. (40, 4). L. 60. §. 4. D). mand. (17, 1). L. 47 pr. D. de adm. et peric. (26, 7). L. 88. §. 15. D. de leg. 2. L. 41. §. 4. D. de fideic. lib. (40, 5). Eiusdem viri studiis convenit, quod vel in his Regulis iuris peregrinorum et provinciarum accurate rationem habuisse videtur, coll. §§. 1. 12. 17. Et si ad id attendimus, in quo aliqua proprietas inest loquendi, tot annos habere Graeco more pro tot annorum esse (S. 17.) solus, ni fallor, ex ICtis Scaevola dixit L. 41. §§. 10. 16. D. de fideic. lib. (40, 5); idem, cum aliis tamen, vocem nationum pro gentibus (§. 1.) usurpavit etiam L. 4. §. 1. D. ad leg. Iul. mai. (48, 4). Sed et auctores saepe allegavit (praeterquam in responsis, ergo Digestorum et Responsorum libris, ubi omnino nulli allegari solebant) et eos ipsos, qui in his reliquiis`occurrunt, velut Proculum L. 14 pr. D. de iure codic. (29, 7), L. 93. §. 3. D. de solut. (46, 3), Octavenum L. 1. §. 2. D. quae res pign. (20, 3), Neratium Priscum L. 18. D. de opt. leg. (33, 5), Iulianum L. 131. D. de verb. obl. (45, 1), L. 18. D. de opt. leg. (33, 4) etc. Denique primo Regularum libro eum ius, quod ad personas pertinet, tractasse, patet ex L. 54. D. de rit. nupt. (23, 2). L. 22. D. de excus. (27, 1). L. 5. D. de mun. et hon. (50, 4). L. 5. D. de legation. (50, 7).

Dositheus hoc frustulum mea quidem opinione (nam valde etiam hac de re inter viros doctos variatur) ita suum fecit, ut ipsum initium libri omissa tantum praefatione, quippe nihil, quod ad forum pertineret, continente, primum Graece verteret, deinde praemissa hac Graeca interpretatione e regione positum in librum suum transferret. Sed hic primus utriusque linguae textus valde male habitus est, donec in duos illos codices seculi, ut putant, decimi vel undecimi,

1) Simili de causa grammaticus, cum etiam ex altero monumentorum genere, quo ius illo aevo praecipue condebatur, constitutiones principum dico, in Equŋvevμaoi suis aliquid referendum esse existimaret, D. Hadriani sententias potissimum elegisse mihi videtur. Ab hoc enim principe Graeco sermoni in administranda rep. multo plus quam antea tributum esse constat (cf. Dirksen civ. Abh. I. p. 43.); nec dubito, quin ab ipso Dositheo hanc causam significatam legeremus, si extrema pars praefationis, lacunis admodum deformata, integra extaret.

quibus nobis servatus est, Vossianum Leidensem (V.) et (inde a §. 2. ad §. 8. med. et post lacunam a S. 11. ad finem) Scaligeranum (S.) transscriberetur. Neque enim vulgaribus tantum librariorum mendis admodum deturpatus, sed etiam ab inscitis discipulis vel magistris, qui libro uterentur, uterque sermo ex utroque novis interpretationum conaminibus corruptus est. Quae textus condicio a Lachmanno primum egregie demonstrata cum sperare vix patitur fore, ut ICti manus ubique, maxime in corruptissima priore parte, plane restituatur, tum viam ac rationem ostendit, qua aliquatenus tamen id assequi liceat. Audacter equidem hanc viam ingressus et ulterius quam Lachmannus prosecutus sum; quid vero ita profecerim, alii iudicanto.

Superest, ut tirones, qui criticum apparatum noscere velint, ad accuratissimam Boeckingii editionem totius tertii libri Dositheani remittamus, quae hoc sub titulo: Dosithei Magistri interpretamentorum liber tertius Graece et Latine. Bonn. 1832. prodiit, et deinde, quae ad ius non pertinent, omissis paucisque mutatis, inserta est corpori iuris anteiust. Bonnensi inde a p. 193. Post Boeckingium Lachmannus (Versuch über Dositheus Berol. 1837.) de emendando hoc, quod edimus, opusculo, ut iam significavi, optime meritus est. Textum ab eo constitutum Boeckingius, novis notis additis, subiecit editioni suae Ulpiani fragm. Lips. 1855. p. 159. Denique Mauritius Voigtius in libro die Lehre vom ius naturale' Lips. 1856. p. 617-630. de hoc fragmento non inscite egit novamque eius primae Si recensionem, sed eam parum, meo iudicio, probabilem adornavit.

1. Omne enim ius, 'quo utimur,' aut ciuile appellatur aut naturale 'uel gentium. Naturale dicitur, (quod natura est bonum et) aequum; 2 ab eo enim 'nominatum est et omnes nationes similiter eo 'utuntur: quod enim bonum et 'ae

[ocr errors]
[ocr errors]

3

1) Scripsi; cum iure V. (factum sc. ex qutimnr. Cf. Gai. 1, 8). Omittunt edd. *) λεγεται η εθνικον δικαιον dicitur uel nationis aut gentile iustum V. Vides, quae, quod in fine idem recurreret verbum, omissa, quae traiecta sint. Animadverte, Dositheum ut ceteros Graecos (velut Theoph. 3, 1. §. 6. tit. 22. §. 3.) Latinorum aequum' semper vertisse Sinaiov. §. 2. lus naturale dicitur uel genjustum ed. Lachm. 3) ωνομασθη nominatur V. 4) v nepopea sunt usae V. edd. Sed inferiori Graecitati Héronvrai etiam est utuntur. Ad rem cf. Isidor. 5, 4. §. 1.

tinm

.....

[ocr errors]

5

6

quum est omnium utilitati conuenit. Ius ciuile uero proprium est 'ciuium Romanorum et ab eis dictum, quoniam nostra ciuitas 'eo diuerso ab aliis populis utitur. sed quidam hoc esse 'dixerunt, quod omnibus ciuibus peculiariter S aut maiori parti expedit. sunt 'etiam, qui9 tradiderunt, 'constitutam aequitatem 10 esse. plurimi autem eam definitionem ueriorem esse tradiderunt, quam initio diximus.

2

2. 'Ius ciuile, si quidem imposititium appellatur, 'ex3

pluribus partibus constat. ἀλλὰ διατάξεις αυτοκρατορι καὶ (διάταξις αὐτοκρατορική 5.) ὁμοίως τιμεταιον (τιμηtéov S.) ő (ilio S.) ¿otiv xai

5) Sinalov = iustum V. Lachm.

[ocr errors]

Sed edicta imperatoria (constitutiones imperatoris S. 5 similiter honorandum quod (quid S.) est et praetoris edi

6) parov = et romanisorum V. Correxit Lachm. *) ταυτη τη αληθεια ea ueritate V. ea seueritate ed. Lachm. Dositheum vertisse puto touto alloíw y ἄλλα ἔθνη, ex quibus cum ἀλλοίῳ ἢ ut simile esset omissum, ἄλλα ἔθνη abiit in αληθεια. 8) απαντες πολιταις ιδιοις προλεyovoiv = quod omnes ciuibus suis praedicent V., ubi lɛyovoɩ tempore mutato transpositum, πоо- factum ex errore (ē)ēdixerunt, idiois positum pro idios (= in quaque civitate' in L. 11. D. de iustit. 1, 1), quod Latine utrum fuerit peculiariter', an proprie', an simile quid, dubitari potest. Lachm. omisit. 9) enim qui et V. edd. factum ex et. qui 10) υποστασιν (pro συστασιν ?) δικαιοσυνης quantitam (quantitatem edd.) iustitiae V. edd. Cf. Cic. Top. 2, 9. ius civile, aequitas constituta iis, qui eiusdem civitatis sunt.' De v. δικαιοσύνη cf. not. 2. 1) πλιονα τουτονδε = plurima hanc autem V. ubi dɛ autem traiectum, quia lɛioves mutatum in πλείονα ad ὑπόστασιν relatum erat. Lachm. fecit: quantitatem iustitiae esse plurimam, hanc autem definitionem ueriorem esse [tradiderunt] quam quae initio diximus. 2) h. e. tanquam_impositum et imperatum civibus (nos als Rechtsquelle). Cf. L. 5. §. 9. D. de op. nov. munt. (39, 1). δικαίου πολιτικοῦ εἰς τι ἐντηθη μενον S.) προσαγορεύεται iuris ciuilis (ut qui apposititium S.) appellatur V. S. in quibus &us natum ex εi, quid Ti effecit, ut nom. ius ciuile mutaretur in genitivum. Iuris ciuilis . . . . . appellatur, quia Lachm. 3) ως εκ -= qui ex V. Fortasse reponendum fere ex. 4) Hic aperte est lacuna, etiam in S. asterisco indicata. Quae sequuntur usque ad finem §., dedimus ex V. simul Graecis e regione positis et Scaligerani varietate adiecta et lacunis, quas S. nec tamen ubique ubi oportebat, nec semper suo loco asterisco notavil, similiter indicatis. Omnino ex his laciniis tam corruptis nihil certi effici potest. 3) ICtus sine dubio scripserat constitutiones principales.

[ocr errors]
« PreviousContinue »