Page images
PDF
EPUB

dare debere; prudentem expiari non posse, Scaeuola pontifex affirmabat. Macrob. Sat. 1, 16. §. 10.

11. Scaeuola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit, quod praetermissum noceret: si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est uisus ferias polluisse; nec ille, qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti uindicauit ruina. Macrob. Sat. 1, 16.

S. 11.

12. Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusqueiurandum a Q. Mucio, pontifice maximo, conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. Gell. 5, 19. §§. 5. 6.

13. De sacris1 autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, perpetua sint sacra. Hoc posito, haec iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut ne morte patrisfamilias sacrorum memoria occideret, et iis essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iurisconsultorum libri. Quaeruntur enim, qui adstringantur sacris. Hereḍum causa iustissima est; nulla est enim persona, quae ad uicem eius, qui e uita emigrauit, propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius tantundem capiat, 2 quantum omnes heredes. Id quoque ordine; est enim ad id, quod propositum est, accommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is, qui de bonis, quae eius fuerint, cum moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si nemo sit, qui ullam rem ceperit, 'de creditoribus 3 eius, qui plurimum seruet. Extrema persona est, ut, si qui ei, qui mor

1) Cf. Savigny Zeitschr. f. gesch. RW. II. p. 363 seq. Cf. supra P. Mucium Scaevolam 5. 2) Itaque unus tantum, ut sacrorum ratio desiderabat, quod et in sequentibus gradibus servatur: secus atque in heredibus; nam inter eos erat actio familiae herciscundae, qua qui sacra fecerat, ceteros de indemnitate convenire poterat. 3) creditoribus Savign. cj. Sed vid. lib. meum Recht d. Nexum' p. 91

tuus sit, pecuniam debuerit, neminique eam soluerit, proinde

habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. didicimus, non ita descripta ab antiquis. SS. 47-49. c. 20 init.

Haec nos a Scaeuola

Cic. de leg. 2, 19.

14. Atque etiam hoc dant Scaeuolae, quom est partitio, ut, si in testamento deductio scripta non sit, ipsique minus ceperint, quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc iidem secus interpretantur: et quod paterfamilias in eius donatione, qui in eius potestate esset, approbauit, ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum non est. Cic. de leg. 2, 20. §. 50. 15. Nefrendes dictos asserit Q. Mucius Scaeuola arietes, quod dentibus frendere non possint. Fest. v. Nefrendes p. 162.

4

5

[ocr errors]

Fest. v.

16. Petilam suram siccam et substrictam uulgo interpretantur. Scaeuola ait, ungulam albam equi ita dici. Petilam p. 205.

[ocr errors]

17. Scaeuolam quoque et L. Aelium etc. Vid. infra Ateium Capitonem 24.

18. Pueris non prius, quam togam uirilem sumerent, puellis non antequam nuberent, praenomina imponi moris fuisse, Q. Scaeuola auctor est. Auct. epit. de nomin. rat. post Valer. Max.

19. Relatum est in literas, doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse, tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam, quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iurisperitis dici superflua non nocent'. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent? Haec, inquit: non

esse deos

4) Qua ratione cum filius heres plus retinere videatur (suo enim facto habet hereditatem deminutam), partiarius sacris non obligatur. 5) Ideoque adhuc in peculio est ad eumque, cuius peculium fit (velut legatarii partiarii pro parte), etiam nolentem morte pervenit et sacris eum alligat: quanquum is, qui cum nulla testamento deductio scripta est, minus ex legato, quam omnibus heredibus relictum est,

Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint. Quid aliud? Quod eorum, qui sint dii, non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat, nec aetatem, nec definita corporis membra. Poëticum sane deorum genus cur Scaeuola respuat, eisdem literis non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciunt furari, alium adulterare; sic item aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere: tres inter se deas certasse de praemio pulcritudiuis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare; nihil denique posse confingi miraculorum atque uitiorum, quod non ibi reperiatur atque a deorum natura longe absit. Augustin. de ciuit. dei 4, 27.

20. 6Q. quidem Scaeuola pontifex maximus summam uim, dicebat, esse in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur Ex FIDE BONA: fideique bonae nomen, existimabat, manare latissime, idque uersari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis uenditis, conductis locatis, quibus uitae societas contineretur. In his magni `esse iudicis statuere (praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria) quid quemque cuique praestare oporteret. Cic. de offic. 3, 17. §. 70.

C. AQVILLIVS GALLVS-
(praetor a. u. 698).

1. Stomachari Canius. Sed quid faceret? nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas. In quibus ipsis cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus? respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud Cic. de offic. 3, 14. §. 60. Cf. c. 15. §. 61. de nat. deor. 3, 30. §. 74.

actum.

ipse capere potest, itaque sacris non alligatur. 6) Hunc locum errore antea omissum monente Ubbelohdio (Gött.gel. Anz. 1863. p. 1149) iam supplevi.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

2

2. Solebat igitur Aquillius, collega et familiaris meus, quum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse uultis, quaerentibus iis, ad quos id pertinebat, quid esset litus, ita definire: qua fluctus eluderet'. Cic. Top. 7. §. 32. Cf. Boeth. III. p. 333. Orell. Quintil. I. O. 5, ult. §. 34.

[ocr errors]

3. C. Visellius Varro graui morbo correptus, trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut si decessisset, ab heredibus eam summam peteret; quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Euasit deinde Visellius ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere coepit nummos`petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. De qua re C. Aquillius, uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens, iudex addictus, adhibitis in consilium principibus ciuitatis, prudentia et religione sua mulierem repulit. Valer. Max. 8, 2. §. 2.

4. . . . ὅς (Γάϊος Ακύλιος) φησιν ἀμεληθεισῶν ποτε τῶν τάφρων καὶ μηκέτι διαρρεομένων, τοὺς τιμητὰς τὴν ἀνακάθαρσιν αὐτῶν καὶ τὴν xai tỷv ἐπισκευὴν χιλίων μισθῶσαι ταλάντων. Dionys. Hal. 3, 67.

. . . qui (C. Aquilius) refert, neglectus aliquando cloacas nec amplius aquam transmittentes a censoribus purgandas et reficiendas mile talentis locatas esse.

*M. TVLLIVS CICERO

(natus a. u. 648. obiit 711).

De iure ciuili in artem redigendo.

1. Nec uero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit; doctrina etiam superfuit.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Gell. 1, 22. §. 7.

2. Aliquo excellente ac nobile uiro.' Charis. inst. gr. I. p. 111. ed. Putsch. p. 138. ed. Keil.

*L. CINCIVS

(Ciceronis fere aequalis).1

De fastis.

1, Cincius in eo libre, quem de fastis reliquit, ait, imperite quosdam opinari, Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus, nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutus sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla ut ceterorum coelestium laus celebretur. Macrob. Sat. 1, 12. §. 12.

[ocr errors]

2. Κίγκιος δὲ ὁ Ρωμαῖος σοφιστής φησι, τὴν ̓Αφροδίτην ἐξ ἀφροῦ τεχθῆναι οἱονεὶ ἐκ τοῦ χιονώδους ἀέρος καὶ τῆς ψυχρᾶς ουσίας τὸ ἔαρ ἀποτεχθῆναι. - 10. Laur. Lyd. de mens. 4, 44.

Cincius autem sophista Romanus Venerem ex spuma natam dicit, velut ex aëre nivoso et frigida essentia ver procreatum.

3. Cincius (Maium sc.) mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem diuinam facit. crob. Sat. 1, 12. §. 18.

.....

Ma

4. Iunius ut Cincius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante uocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque

hac appellatione in fastos relatus sit.

5. Κίγκιος ἐν τῷ περὶ τῶν ἑορτῶν λέγει, τὸν Νοέμβριον παρὰ τοῖς παλαιοῖς Μερκηδῖνον ὀνομασθῆναι ὡσανεὶ μισθοφόρον· ἐν αὐ τῷ γὰρ τοῖς κτήτορσιν οἱ μισθωτοὶ τὰς προσόδους εἰσέφερον τοῦ παρελθόντος κύκλου ἑτέρων καρπῶν αὐτ θις ἐπερχομένων. Νοέμβριος

Macrob. ib. S. 30. Cincius in libro de fastis? ait, Νovembrem apud veteres Mercedonium nominatum fuisse, velut mercedes feren tem; illo enim mense dominis conductores pensiones inferebant praeteriti spatii temporis, aliis fructibus rursus provenientibus. November autem postea nominatus est

1) Probe distinguendus a L. Cincio Alimento annalium scriptore, qui praetor fuit a. u. 544. Cf. Mart. Hertz. de L. Cinciis. Berol. 1842. quem fere sequor. 2) proprie : de festis'; sed Lydus ita de

« PreviousContinue »