Page images
PDF
EPUB

TI. CORVNCANIVS

(obiit circa a. u. 509). 1

1. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes 2 fierent, puras negauit. Plin. N. H. 8, 51, 77.

2. Placuit P. Scaeuolae et Coruncanio etc.
Cf. infra P. Mucium Scaeuolam 3.

gib. 2, 21.

Cic. de le

SEX. AELIVS PAETVS CATVS
(cos. a. u. 556). 1
Tripertita.

1. Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui: Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae esui tantum et potui forent, sed tus quoque et cereos in penu esse, quodque esset eius ferme rei comparatum. Gell. 4, 1. §. 20.

--

2. Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram, controuersiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, notaui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae et Testae assentior. Cic. ad fam. 7, 22.

-

1) Scripta eius non extabant. L. 2. §. 38. D. de orig. iur. (1, 2). 2) Cf. Gell. 16, 6. Macrob. Sat, 6, 9, 1. Fest. ep. v. Bidental. p. 33.

1) Aelii dictum de nocte intempesta, quod Varr. de L. L. 6, 1, 7. refert, L. Aelii Stilonis esse videtur. Idem mihi persuasit de Aelii etymologia verbi 'assiduus', quam ex Cic. Top. 2. §. 10. priore editione huc retuleram, M. Hertz, in Fleckeiseni Jahrb. f. class. Phil. 1862 p. 45.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

1

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

M. PORCIVS CATO CENSORIVS

(natus a. u. 520. obiit 605).

Commentarii iuris ciuilis.

1. Qui (sc. mundus) quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris ciuilis: 'Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae.' Fest. v. Mundus

p. 154 Müller.

[ocr errors]

2. Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a soricibus caligas diceret, respondit: Non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis rodeAugustin. de doctr. Christ. 2, 20.

rentur.

[ocr errors]

NVMERIVS FABIVS PICTOR

(Catonis aequalis minor natu).1

Iuris pontificii.

1. Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem uerbum hoc positum est uitulari '.2 Macrob. Sat. 3, 2. §. 11.

[ocr errors]

2. . . sicut Veranius ex primo libro 3 Pictoris ita dissertationem huius uerbi exsecutus est; Exta porriciunto, dis danto in altaria aramue focumue eoue, quo exta dari debebunt'. Macrob. Sat. 3, 2. §. 3.

3. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus

1) Alii hos commentarios Catonis filii esse putant. De Catonis responsis cf. Cic. de orat. 2, 33.

1) In hoc maxime secutus sum H. Meyer. ad Cic. Brut. 21. p. 69. ubi tamen pro nuaserius (similiave, unde edd. effecerunt una Servius) ex Cic. de divin, 21. legendum putavi Numerius; quamquam M. Hertz. in Mus. Rhen. XVII p. 579. etiam hoc Cic. loco Numerium exterminari voluit, adstipulante Bernhardio Roem. Liter. p. 641. ed. 4. idem enim, ut Cicero ait, et iuris et literarum et antiquitatis bene peritus rerum gestarum libros scripsit teste Non. 12, 3. p. 519. (infra 5.), a quibus eiusdem Graecos annales Cic. de divin. l. c. distinxisse videtur. Alii velut Hertz. Jahrb. f. Phil. 1862. p. 47. antiquiori Q. Fabio libros iuris pontificii tribuunt. 2) Cf. lib. meum Iguv. Tafeln p. 301. 3) puta: iuris pontificii, qui libri item dein

5

4

multiplices, quos in libris, qui de sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus; unde haec ferme sunt, quae commeminimus: Equo Dialem flaminem uehi religio est, (et) classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus cousul est, cum bella consulibus mandabantur. item iurare Dialem fas nunquam est. item annulo uti nisi peruio cassoque fas non est. ignem e flaminia id est flaminis Dialis domo nisi sacrum efferri ius non est. uinctum, si aedes eius introierit, solui necessum est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam demitti. Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet. si quis ad uerberaudum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die uerberari piaculum est. capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non 'detoudet. capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. propagines e uitibus altius praetentos non succedit. pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet, et de eo lecto trinoctium continuum non decubat, neque in eo lecto cubare alium fas est; denique apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis quotidie festatus est. sine apice sub diuo esse licitum non est. sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit, et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur. Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est. tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, (ne) sub coelo tanquam sub oculis Iouis nudus sit. super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haud quisquam alius accumbit. uxorem si amisit, flaminio decedit. matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. locum, in quo bustum est, nunquam ingreditur. mortuum nunquam attingit; funus tamen exsequi non est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis.

6

ceps intelligendi sunt, ubi alius titulus adscriptus non est. 4) Non omnia, quae sequuntur, ex Fabio desumpta esse, palam est. 5) detonset edd. 6) Scripsi: neque ante alium addito ne (quod fugitivum et mutatum ex de esse videtur) Cdd. ne[que] alium fas est neque aput

(alias") seorsum aiunt obseruitare, ueluti est: quod ueneuato operitur et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas (nisi) quae Graecae appellantur, ascendere ei plus tribus gradibus religiosum est, atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. Gell. 10,

15. SS. 1-30.

4. In libro primo Fabii Pictoris, quae uerba pontificem maximum dicere oporteat, cum uirginem capit, scriptum est. Ea uerba haec sunt: 'Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio'. Gell. 1, 12. §. 14.

5. Idem lib. iuris pontificii tertio: Pilumno et Picumno'. Non. 12, 3. p. 518 Merc.

6. Fabius Pictor hos deos enumerat, quos inuocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri : Veruactorem, Reparatorem, Imporcitorem, Insitorem, Obaratorem, Occatorem, Sarritorem, Subruncinatorem, Messorem, Conuectorem, Conditorem, Promitorem'. Serv. ad Georg. 1, 21.

7. Fabius Pictor lib. XVI.: Aquam manibus pedibusque dato, polubrum sinistra manu teneto, dextera uasum cum aqua'. Non. 19, 11. p. 544.

8

8. Varro: Commentario ueteri Fabii Pictoris legi: "Muries fit 'ex sale, quod sale sordidum si pistum et in ollam rudem fictilem (coniectum et in forn)aci coctum est 9, postea id sal uirgines Vestales serra ferrea secant'. Non. 3, 197. p. 223.

9. Puilia saxa esse ad portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor. Fest. v. Puilia p. 250. 10

Aput eius etc. ed. Hertz. 7) Scripsi; fortasse post seorsum excidit eam. [flaminicae. .] flaminicas Dialis ed. Hertz. 8) Ita nunc monstrante fere M. Hertz. modestius scripsi. et sale quo sale sordidum sustum (siistum C. Leid.) est et ollam rudem facidem Cdd. 9) Supplevi et emendavi ex Fest. v. Muries p. 158. adiectum est et Cdd. adiectum ex aci coctum ortum et ob similitudinem quae interciderunt omissa esse videntur. Ceterum cf. infra Veranius 11. 10) Ad annales antiquioris Fabii Pictoris referendi videntur Quintil. I. O. 1, 6. §. 12. Non. 12, 3. p. 518. Cassium Heminam annalium scriptorem omisi; cuius et si qui proprii fuerunt libri de censoribus (Non. 4, 300. p. 346),

« PreviousContinue »