Page images
PDF
EPUB

vore disjecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, præterquam exuvia sepulcri: nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, surreptum a discipulis jactitaverunt: nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides non mediocri præmio destinata, difficultate constaret; cum discipulis autem quibusdam apud Galilæam Judææ regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quæ docerent: dehinc ordinatis eis ad officium prædicandi per orbem, circumfusa nube in cœlum est ereptus, multo melius quam apud vos asseverare de Romulis Proculi solent. Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua conscientia Christianus, Cæsari tunc Tiberio nuntiavit: sed et Cæsares credidissent super Christo, si aut Cæsares non essent sæculo necessarii, aut si et Christiani potuissent esse Cæsares: discipuli quoque diffusi per orbem, præcepto magistri Dei paruerunt, * qui et ipsi a Judæis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romæ postremo per Neronis sævitiam sanguinem Christianum seminaverunt. Sed monstravimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis multum est, si eos adhibeam ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis : interim hic est ordo nostræ institutionis hunc edidimus et sectæ et nominis censum cum suo auctore : nemo jam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri eo enim quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam in alterum transfert, et transferendo jam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus: lacerati et cruenti vociferamur, Deum colimus per Christum : illum hominem putate: per eum et in eo se cognosci vult Deus, et coli. Ut Judæis respondeamus, et ipsi Deum per hominem Moysem colere

:

:

didicerunt ut Græcis occurram, Orpheus Pieriæ, Musæus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Bootiæ, initiationibus homines obligaverunt : ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam; non qui rupices et adhuc feros homines multitudine tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui jam expolitos, et ipsa urbanitate deceptos, in agnitionem veritatis ocularet. Quærite ergo, si vera est ista divinitas Christi : si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsa renuntietur quævis alia contraria comperta, in primis illa quæ delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.

XXII. Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales: nec nomen novum est. Sciunt dæmonas philosophi, Socrate ipso ad dæmonii arbitrium expectante: quidni ? cum et ipsi dæmonium adhæsisse a pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono : dæmonas sciunt poëtæ : et jam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat; nam et Satanam principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animæ eadem execramenti voce pronuntiat: Angelos quoque etiam Plato non negavit : utriusque nominis testes esse vel Magi adsunt. Sed quomodo de Angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens dæmonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud Litteras sanctas ordine cognoscitur. Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio: sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium: itaque corporibus quidem et valetudines infligunt, et aliquos casus acerbos; animæ vero repentinos et extraordinarios per vim excessus : sup

petit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod auræ latens vitium in flore præcipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si cæca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit. Eadem igitur obscuritate contagionis, aspiratio dæmonum et Angelorum, mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis fœdis, ac sævis libidinibus, cum erroribus variis; quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. Et quæ illis accuratior pascua est, quam ut hominem a recogitatu veræ dignitatis avertant præstigiis falsæ divinationis? quas et ipsas quomodo operentur, expediam. Omnis spiritus ales : hoc et Angeli et dæmones: igitur momento ubique sunt : totus orbis illis locus unus est, quid ubi geratur tam facile sciunt quam enuntiant : velocitas, divinitas creditur, quia substantia ignoratur : sic et auctores interdum videri volunt eorum quæ annuntiant ; et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam dispositiones etiam Dei, et tunc Prophetis concionantibus exceperunt, et nunc lectionibus resonantibus carpunt ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, æmulantur divinitatem dum furantur divinationem. In oraculis autem, quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Crosi, sciunt Pyrrhi. Cæterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aëris, et de vicinia siderum, et de commercio nubium cœlestes saperc paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromitlant. Benefici plane et circa curas valetudinum lædunt

:

enim primo, dehinc remedia præcipiunt, ad miraculum nova, sive contraria, post quæ desinunt lædere, et curasse creduntur. Quid ergo de cæteris ingeniis, vel etiam viribus fallacia spiritalis edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu irrufatam ; ut numina lapides crederentur, et Deus verus non quæreretur.

XXIII. Porro si et Magi phantasmata edunt, et jam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa circulatoriis præstigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel invitatorum Angelorum et dæmonum assistentem sibi potestatem, per quos et capræ et mensæ divinare consueverunt ; quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienæ præstat negotiationi? aut si eadem et Angeli et dæmones operantur quæ et dii vestri, ubi est ergo præcellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius præsumetur ipsos esse qui se deos faciant cum eadem edant quæ faciant deos credi, quam pares Angelis et dæmonibus deos esse ? Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos estimetis, quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniæ transilit; et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia, qui sibi gulam prosecat. Compar exitus furoris, et una ratio est instigationis. Sed hactenus verba; jam hinc demonstratio rei ipsius, qua ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem dæmone agi constet; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam se dæmonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso: æque producatur aliquis ex iis qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando conantur,

qui anhelando profantur; ista ipsa virgo cœlestis pluviarum pollicitatrix, iste ipse Esculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Thanatio et Asclepiodoto vitæ subministrator; nisi se dæmones confessi fuerint, Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite. Quid isto opere manifestius? quid hac probatione fidelius? simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua assistit; nihil suspicari licebit: magia, aut aliqua ejusmodi fallacia fieri dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis ; quid autem injici potest adversus id quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese dæmonia mentiuntur? an ut nobis obsequantur ? jam ergo subjecta Christianis divinitas vestra: nec divinitas deputanda est, quæ subdita est homini, et, si quid ad dedecus facit, æmulis suis. Si altera parte dæmones sunt, vel Angeli, cur se alibi pro diis agere respondent? nam sicut illi qui dii habentur dæmones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet ne se de majestate deponerent: ita et isti, quos directo dæmonas nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio, et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista, quam tenetis : quia si esset, neque a dæmoniis affectaretur, neque a diis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est, dæmonas. Verum utrobique jam deos quærite: quos enim sumpseratis, dæmonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint, neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere Deus, et an ille, et an unicus, quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum. Dicant ibidem: Ecquis

« PreviousContinue »