Page images
PDF
EPUB

in lances (parum est si senatorum, et non libertinorum, vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra, nec singula satis esse, nec nuda: nam ne vel hieme voluptas impudica frigeret, primi Lacedæmonii odium penulæ ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum. Circa fœminas quidem etiam illa majorum instituta ceciderunt, quæ modestiæ, quæ sobrietati patrocinabantur; cum aurum nulla norat, præter unico digito quem sponsus oppignerasset pronubo annulo; cum mulieres usque adeo vino abstinerent, ut matronam ob resignatos cellæ vinariæ loculos sui inedia necarint: sub Romulc vero quæ vinum attigerat, impune a Mecenio marito trucidata est : idcirco et oscula propinquis offerre necessitas erat, ut spiritu judicarentur. Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua per annos ferme sexcentos ab Urbe condita nulla repudium domus scripsit? Nunc in fœminis præ auro nullum leve est membrum; præ vino nullum liberum est osculum: repudium vero jam et votum est, quasi matrimonii fructus. Etiam circa ipsos deos vestros quæ prospecte decreverant patres vestri, iidem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt ; Serapidem, et Isidem, et Harpocratem cum suo cynocephalo, Capitolio prohibitos, id est, curia deorum pulsos, Piso et Gabinius coss. non utique Christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam majestatem contulistis. Ubi religio? ubi veneratio majoribus debita a vobis ? habitu, victu, instructu, censu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper antiquos, sed nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis majorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quæ

non debuistis, cum quæ debuistis non custoditis. Adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium dico deorum colendorum, quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam Italico furias vestras immolaveritis; suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem. Nunc enim ad illam occultorum facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.

VII. Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebras, tum et libidinum impiarum inverecundiam procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tamdiu dicimur, eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis; aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione præscribitur, non esse, quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quæ faciunt, sed ut negent quod sunt. Census istius disciplinæ, ut jam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui cœpit veritas simul atque apparuit inimica esse : tot hostes ejus quot extranei, et quidem proprie ex æmulatione Judæi, ex concussione milites; ex natura ipsi etiam domestici nostri. Quotidie obsidemur, quotidie prodimur : in ipsis plurimum cœtibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis unquam taliter vagienti infanti supervenit? quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenarum ora judici reservavit? quis vel in uxoribus aliqua immunda vestigia deprehendit? quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit, ipsos trahens homines? Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus ? imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis. Non utique; cum vel ex forma omnibus mysteriis si

lentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur : quanto magis talia, quæ prodita interim etiam humananı animadversionem provocabunt, dum divina servatur! Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei : et unde extraneis notitia ? cum semper etiam piæ initiationes arceant profanos, et arbitris caveant: nisi si impii minus metuunt. Natura famæ omnibus nota est: vestrum est, « Fama ma» lum, quo non aliud velocius ullum. » Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quæ ne tunc quidem cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, adjiciens, demutans de veritate. Quid? quod ea illi conditio est, ut non, nisi cum mentitur, perseveret et tamdiu vivit; quamdiu non probat: siquidem ubi probavit cessat esse, et quasi officio nuntiandi functa, rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur: nec quisquam dicit, verbi gratia, Hoc Romæ aiunt factum, aut, Fama est illum provinciam sortitum; sed, Sortitus est ille provinciam, et, Hoc factum est Romæ. Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famæ credat, nisi inconsideratus? quia sapiens non credit incerto. Omnium erit æstimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est; exinde in traduces linguarum et aurium serpat et ita modici seminis vitium cætera rumoris obscurat, ut nemo recogitet ne primum illud os mendacium seminaverit; quod sæpe fit, aut ingenio æmulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. Bene autem, quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturæ, quæ ita ordinavit ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.

VIII. Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scele

rum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quæ, quod aliquando jactavit, tantoque spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit. Ut fidem naturæ ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse præsumunt, ecce proponimus horum facinorum mercedem : vitam æternam repromittunt credite interim; de hoc enim quæro, an et qui credideris, tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire? Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium: vel si alterius officium est, tu modo assiste morienti homini antequam vixit; fugientem animam novam expecta; excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia: vescere libenter : interea discumbens dinumera loca ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut cum tenebræ ceciderint caninæ, non erres; piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris : talia initiatus et consignatus vivis in ævum. Cupio respondeas, si tanti æternitas? Aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, și vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Alia nos, opinor, natura. Cynopæne aut Sciapodes? alii ordines dentium? alii ad incestam libidinem nervi? Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es et ipse, quod et Christianus: qui non potes facere, non debes credere; homo est enim et Christianus, et quod et tu. Sed ignorantibus subjicitur, et imponitur. Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant, observandum utique sibi, et omni vigilantia investigandum. Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire; quæ præparanda sint describere: tum ille, Infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat ; item panis, quo sanguinis jurulentiam colligas; præterea candelabra, et lucernæ, et canes aliqui, et offula, quæ illos ad eversionem luminum exten

dant ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis. Quid si noluerint? vel nullæ fuerint? quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. Quid nunc et si ista omnia ignaris præparantur? Certe postea cognoscunt, et sustinent, et ignoscunt. Timent plecti, qui si proclament defendi merebuntur; qui etiam ultro perire malint, quam sub tali conscientia vivere. Age nunc, timeant; cur etiam perseverant? Sequitur enim ne ultra velis id te esse, quod si prius scisses non fuisses.

IX. Hæc quo magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto et partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis. Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii,- qui ipsos sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum, votivis crucibus exposuit, teste militia patriæ nostræ, quæ idipsum munus illi proconsuli functa est. Sed et nunc in occulto perseveratur hoc sacrum facinus. Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui Deus mutat. Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant, et libentes respondebant, et infantibus blandiebantur, ne lacrymantes immolarentur. Et tamen multum homicidio parricidium differt. Major æstas apud Gallos Mercurio prosecabatur. Remitto Tauricas fabulas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Æneadarum piorum est Jupiter quidam, quem ludis suis humano proluunt sanguine. Sed bestiarii, inquitis. Hoc opinor minus quam hominis : hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen de homicidio funditur. O Jovem Christianum, et solum patris filium de crudelitate! Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur, licet de parricidio intersit, convertar

: an

« PreviousContinue »