Horace. Selected Odes for the use of schools, with intr. and notes by W.J. Brodribb

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 20 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Page 20 - Aequam memento rebus in arduis Servare mentem, non secus in bonis Ab insolenti temperatam Laetitia, moriture Delli, Seu maestus omni tempore vixeris, Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni.
Page 15 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Page 44 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo.
Page 42 - Sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater...
Page 9 - Fertur pudicae coniugis osculum Parvosque natos ut capitis minor Ab se removisse et virilem Torvus humi posuisse voltum, Donec labantes consilio patres 45 Firmaret auctor numquam alias dato, Interque maerentes amicos Egregius properaret exsul.
Page 27 - ODI profanum vulgus et arceo : Favete linguis : carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus puerisque canto.
Page 39 - Otium divos rogat in. patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis ; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale neque auro.
Page 45 - O fons Bandusiae, splendidior vitro, Dulci digne mero non sine floribus, Cras donaberis haedo, Cui frons turgida cornibus Primis et venerem et proelia destinat; Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Page 24 - Tityonque tristi compescit unda, scilicet omnibus, quicumque terrae munere vescimur, enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni. frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem...

Bibliographic information