Page images
PDF
EPUB

De grege Moesorum, qui me cervice locata
Securum iubeant clamoso insistere circo.

Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Qui multas facies pingit cito: sufficiunt haec,
Quando ego pauper ero! Votum miserabile, nec spes
His saltem; nam quum pro me Fortuna rogatur,
Affixit ceras illa de nave petitas,

Quae Siculos cantus effugit remige surdo."

D. IUNII IUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

145

150

SATIRA X.

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5
Conatus non poeniteat votique peracti?

Evertere domos totas optantibus ipsis

Di faciles; no citura toga, nocitura petuntur
Militia; torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia; viribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura

Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis ballaena Britannica maior.

10

SATIRA X.

Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors: rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis
Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbras:
Cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus; tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
Praetexta et trabeae, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset praetorem curribus altis
Exstantem et medii sublimem pulvere circi
In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
Ex humeris aulaea togae magnaeque coronae
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc praecedentia longi
Agminis officia et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tum quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cuius prudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrimas, quum fortunae ipse minaci

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IUV. SAT.

5

[blocks in formation]

Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut vel perniciosa petuntur,
Propter quae fas est genua incerare deorum.
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae; mergit longa atque insignis honorum
Pagina. Descendunt statuae restemque sequuntur,
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Caedit et immeritis franguntur crura caballis:
Iam strident ignes, iam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
Pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
Spectandus; gaudent omnes: Quae labra, quis illi
Vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam
Delator? quibus indiciis, quo teste probavit?
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. —
Turba Remi? Sequitur fortunam ut semper et odit
Damnatos; idem populus, si Nortia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet atque duas tantum res anxius optat,
Panem et circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax

---

--

65

70

Sed quid

75

80

Út male defensus! curramus praecipites et,

85

Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
Cervice obstricta dominum trahat.

Hi sermones

Tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
Visne salutari sicut Seianus? habere

90

Tantumdem atque illi summas donare curules,
Illum exercitibus praeponere? tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortes,
Egregios equites et castra domestica? quidni
Haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quae praeclara et prospera tanti,
Ut rebus laetis par sit mensura malorum?
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas
Et de mensura ius dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus,
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
Quem sequitur custos angustae vernula capsae.
Eloquio sed uterque perit orator; utrumque
Largus et exundans leto dedit ingenii fons.

95

100

105

110

115

Ingenio manus est et cervix caesa; nec umquam
Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

120

O fortunatam natam me consule Romam

Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Omnia dixisset. Ridenda poemata malo,

Quam te conspicuae, divina Philippica, famae,
Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
Torrentem et pleni moderantem frena theatri.

125

Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
Quem pater ardentis massae fuligine lippus
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis
Lorica et fracta de casside buccula pendens
Et curtum temone iugum victaeque triremis
Aplustre et summo tristis captivus in arcu
Humanis maiora bonis creduntur. Ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
Erexit: causas discriminis atque laboris

Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum et laudis titulique cupido
Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
Discutienda valent sterilis mala robora fici,

130

135

140

145

Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano Niloque admota tepenti,
Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

150

Transilit; opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.

Iam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit:
Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus et media vexillum pono Subura.
O qualis facies et quali digna tabella,
Quum Gaetula ducem portaret bellua luscum!
Exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem

155

Nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor

Annulus. I demens et saevas curre per Alpes,

165

« PreviousContinue »